Obrazy na stronie
PDF
ePub

quid loquemur, et quo nos iustificabimus? In re desperatissima ad cominiserationem confugere docent rhctores. Iustificare hic pro excusare, se expurgare, aut iustum et innocentem ostendere ponitur. Oratio ipsius ludae supra modum elegans est et artificiosa. Exordium habet aptissimum, narrationem brevissimain, deinde contentionem ; argumenta quoque , ac epicheremata validissima et brevissima. Cogitarat autem Iudas intra se: Ecce tibi cum principe res est, cum quibus oratione longa qon est agendum. Accurrit autem iuxta rhetorum praecepta ad inisericordiam, ac culpam in Deum ac fatụm reiicit, dicens :

Deus invenit iniquitatem servorum tuorum. Quum vero loseph exordium suum, quo captat benevolentiam et attentuin losephum facit, interrupisset iis verbis :

Absit a me ut sic agam: Qui furatus est ciphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum, pergit ludas captare benevolentiam, et propius ad Iosephum accedit, liberiusque loquitur.

· Oro domine mi, audi me, ut loquatur. servus tuus in auribus tuis, et ne įrascaris famulo tuo, quoniam tu sicut Pharao. Occulta est captatio. Quid quod Pharaonem adiremus? Tu enim alter es Pharag. Deinde hoc quoque considera, quandocunque Iudas Iosephum adpellat, dominum eum vocare, sę, patrem, fratresque servos, servatis scilicet decoro et verecundia. Sunt qui se summos Christianos esse putant, si audacissime et rusticissime cum magistratibus et principibus loquantur, si gemini honorem exhibeant; quum tamen Paulus cum decoro et ordine omnia fieri, honorem cui honorem tribuere iubeat. Sunt contra qui principibus nimis blandiuntur et assentantur, et eos tantuin non adorant. At vere pius novit quid cuique et quantum debeat, pro loci, religionis, statųs, personae, temporis opportunitate. Chri. stianismus non est incivilitas et rusticitas,

Dominus meus interrogavit servos suos, dicendo: Est ne vobis pater aut fratcr? Narratio brevis est, apta tamen; omittuntur autem quaedam quae domi gesta erant, quod ad rem miniine pertinebant. Deinde quae pater cum eis erat locutus, non omnia narrant: facerent enim suspicionem ipsi Iosepho, quod pater eis male fideret. Consulto ergo omittunt ac tacent, quae causam eorum suspectam reddere possunt.

Ponam aculos meos super illum. Hoc est, videbo eum, vel benevolus ei ero, curain eius agam, ut LXX intellexerunt.

El dixįstis, fera pessima devoravit eum. Hebraice: Et dixi: nam pater haec verba dixerat, dum sibi tunicam cruore aspersam ex agro adferrent. Contentio vehemeus est et plena fortissimis argumentis , quae sic incipit:

Et nunc igitur, si redirent ad servum tuum patrem meum, neque puer mecum esset i quandoquidem anima patris pendet, vel colligata est in anima illius ) videritque eum non esse nobiscum., morietur. Quoniam anima illius etc, Parenthesis est et mire exaggerat; quasi diceret : Diligit enim Beniaminum pater ut cor suum ; vita eius cum vita pueri ita cst colligata, ut isto mortuo ille vivere non possite

Deducentque famuli tui canos eius cun dolore ad inferos. Oinnia pondus habent. Hoc agit Iudas, ut argumentis suis, clam tamen et latenter, totam causam et mortem patris in Iosephum derivet.

Et servus tuus sponsorem et vadem se pro puero fecit erga patrem meuin, et dixi: Si non reduxero eum tibi, peccator suin in patrem mcum omnibus diebus. Nunc igitur maneat servus tuus quaeso pro puero servus domino meo, et frater ascendat cum fratribus suis. In se derivat mulctam ludas; quasi diceret: Ego sponsor et pracs pro eo sum. . Serva ergo nie loco pueri! Servanda enim est aequitas. Neque sperare potuit Iudas ut omnes impune eva. dcrent; se ergo in periculum dat, ut Beniaminum liberet.

Non enim possum redire ad patrem, absente puero. Hebraei sic legunt: Nam quomodo ascenderem ad patrem meum, si puer non esset mecum, et viderem malum, quod invenerit patrem meum? Vehemens est exclamatio magno cum adfectu , atque maxime in loco.

CAPUT XLV. Elevavit vocem cum fletu. Hebraeus sic : Et dedit vocem suam in fletum, hoc est flevit et cum fletu vocem immutavit, ita ut vox faucibus haereret. Seu: locutus est, idque non sine lacrimis.

Quam audierunt Aegyptii, et tota domus Pharaonis. Intellexit Latinus fletum tamu magnum fuisse et vocem tantam, ut foris a servis Pharaonis audiretur. Sed Hebraei dicunt: Et audierunt Aegyptii, et tota domus Pharaonis. Non quod in fletu Iosephus taptam vocein tamque incivilem emitteret, ut tota domus audierit; sed quod fama quomodo flevisset eo pervenisset.

Ego sum Ioseph, vivitne pater meus adhuc? Nihil aliud prae adfectu loqui potuit. Magnanimitas est in losepho, et pihilominus impetus et imbecillitas carnis ac adfectuum, hoc in fletu. Illud in reliquis verbis claret; primum autem de patre quaerit, quem pro se sollicitum non dubitavit.

Et non potuerunt respondere ei fratres eius, territi eius facie, Subito metu et stupore attoniti et fere exanimati, elingues facti sunt.

Et ait Ioseph ad fratres suos: Accedite ad me. Consolatur meticulosos et erigit deiectos, iubetque ut propius accedant, utque animum recipiant.

Ego sum Ioseph, quem vendidistis in Aegyptum. Attamen ne sitis tristes, neque molestia sit in oculis vestris, quod me vendidistis huc. O ineffabilem caritatem et animum vere pium! Peccatum et scelus patratum nudis et apertis verbis obiicit eis; sed ne omnino concidant, ne desperent, ne metuant, statim subiicit consolationem, peccatum ex animo remittens. Puto autem 177 hic pro molestuin esse et oculos pro mente poni. Ne molestet haec res animuin vestrum! Hic nobis discendum exemplo Iosephi, ut sic adfectibus carnis moriamur, ne vindicare' nos de inimicis velimus; sed facile parcere his qui nos laedunt, qui iniuria adficiunt.

Ad vitam misit me Deus ante vos. Ad salutem, ad servationem, zu frislung, zu erhaltung. Nam 17' Hebraeis non solum vivere significat, sed etiam in vita scrvare, vitam instaurare. Quasi diceret : Praemisit me Deus in hanc terram ante vos, ut per me multi in vita servarentur. Iterum dei providentiam cernimus, qui omnia baec agit quae nobis videri contingentia possint, ut lacobum tam dilectum ainicum in terra aliena servet. Quem interim filio carissimo orbavit ac in maximas angustias coniecit. Nec fratres sinit esse innoxios, qui innocentem fratrem vendunt et fratris parricidae (quod in ipsis erat) fiunt. Sic divina providentia et bonis laus et praemium, et malis indignatio, vituperium et poena manet.

Quoniam duo anni isti famis in terra Aegypti, et adhuc quinque annos neque agricolatio neque messis. Totum abnegat, quum tantum partem abnegatam velit. Nam non omnino non fuit agricolatio, sed parva, et quasi nulla. Sic Germanice diciinus: Es ist kein herbst gewesen, kein ernd, cum tamen aliquid vel frumenti vel vini collectum sit, sed parum.

Et praemisit me Deus ante vos , ad ponendum vobis residuum vel reliquias in terra, et ad servandum vobis ad evasionem magnam. Sensus simplex videtur, is esse: Praemisit me Deus ante vos ut fierctis reliqui, et ut servarem vos in hac magna fame, seu ut servaremini in hac magna fame per me. Et eleganter utitur verbo evadendi, alludens nimiruin ad id, dum in magna aliqua strage multi pereunt, multi deinde evadunt salvi; quasi diceret : Ut et vos inter eos essetis, qui evadunt, et salvaremini in magna illa faine, quae multos opprimit. Videtur tamen aliter sensus hic valere, ut Ioseph ad Testamentum et ad Meschiah alludat. Est enim occultum Prothysteron, unde Metalepsis trahitur. Ubi eniin sunt reliquiae, ibi est et paucitas; quasi loseph dicat: ut vos qui pauci estis reservemini : nam magnus aliquando populus ex vobis et ingens proditurus est. Ad evasionem magnam, id est : dum vos serveinini, serventur magnae reliquiae, magous aliquando populus futurus.

Posuit me patrem Pharaoni, et dominum universae familiae eius. Non sunt haec verba gloriantis, sed consolantis fratres suos : sciebat eniin, quain intus torquerentur ob venditionem. Dicit ergo: Non vos me huc misistis, sed deus. Quod vel hinc patet, quod ad . hanc rerum summam evectus sum. Significat autem hic pater curatorem servatoremque.

Descende ad me, ne stes, faciamque te habitare in terra Goschen. Loqui iubentur fratres in persona Iosephi patri, ac si coram praeseos ei esset. Ne stes! Stare pro tardare, differre, moram nectere capitur. Ne cuncteris !

Et ecce oculi vestri, et oculi fratris mei vident quod ore loquor vobiscum. Removet omnem suspicionem, hortaturque, ut os, id est faciem, diligenter considerent. Est autem antonomasia ; quasi diceret: Si pater non vellet credere me adhuc superesse, vos os meum, id est faciem , probe nostis, et praesertim Beniamin qui erat uterinus, Os meum, id est os losephi pro ipso Iosepho , appellativum pro proprio.

El nunciate patri meo omnem gloriam meam in Aegypto.

Non erat pescius Ioseph, quanta anxietate teneretur pater; nihil igitur gloriatur, sed sic iubet consolari patrem apxiuin: Sagend jm, meinen stand.

Et cecidit in collum Beniamin fratris sui et fleuit, et Beniamin item flevit in collo eius. Angorem anini Iosephi miris et quasi ineffabilibus verbis exprimit Moses. Uterque in alterius collo baerebat flendo, amplexantes sese invicem, eiulantes et fleutes, citra tamen indecorum.

Et post haec locuti sunt fratres eius cum eo. Vix tandem post multam consolationem, post amplexus et oscula, recepto animo , loqui incipiunt fratres cum Iosepho.

Et hic rumur pervenit in domum Pharaonis. Hebraeus dicit: Et vox haec audiebatur in domo Pharaonis; boc est: fratres Iosephi advenisse, et ea quae gesta erant increbruerunt in aula regia...

- Gavisus est Pharao et servi eius. Hebraice: Et bonum visum est in oculis Pharaonis ; id est: Placuit hoc Pharaoni et servis eius. Servi hic pro familia capiuntur, ut LXX intellexerunt. Hoc tametsi et in aliis locis fit, tamen non ubique.

Accipite patrem vestrum. Accipere pro adferre, adducere, saepe utuntur Hebraei.

Dabo vobis bonum terrae Aegypti, et comedetis medullam terrae. Optima terrae comedetis, pinguissima, praecipua. LXX vim Hebraici sermonis exprimere volentes verbis dandi genitivuin iunxerunt, swow úuiv; id est: Participes vos faciam omnium bonorum Aegypti.

Nec dimittutis quicquam de supellectili vestra, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt. Hebraeus sic legit: Ne parcat oculus vester supellectili vestrae, quoniam omne bonum Aegypti erit vobis. Dicimus Latine parcere irae, parcere ingenio. Sic bic parcere oculis, significat satisfacere oculis; quasi diceret : Nolite satisfacere velle desiderio oculorum, ut solent qui alio demigrant et omnia volunt secum vehere, nihil post se relinquere. Vos non sic: satis vasorum, satis supellectilis est in Aegypto.

Et cibaria in itinere. Dedit Ioseph fratribus suis commeatum , viaticum ad viam, ad iter, ad profectionem. Viaticum puto Latinis non a via, sed a Graeca dictione Biwtizóv derivari, quae dictio a vita descendit : quod pro vita facit.

Et patri dedit secundum hoc. Videtur debere referri ad sequentia. Graeci ad praecedentia retulerunt. Sic etiam Lalinus. Hebraeus autein dicere vult: Iuxta hoc quod sequitur misit patri. .

Ne irascamini in 'via. Id est: ne contendatis, ne litigetis in itinere. Ad concordiam et mutuam caritatem hortatur, ne alter alteri obprobret factum."

Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, non tamen credidit'eis. Hebraei sic : Et vacillavit, vel haesitavit cor eius, quia non credidit eis ; id est: valde attonitus est et quasi consternatus. Ut solet nobis accidere, dum quae valde cupimus subito referuntur, quae tainen minime expectabamus. Libeuter credidisset eis ; sed suspecti erant ci. Nam quomodo fieri poluit, ut in tot aquis non aliquando fratres inter sese de nece aut venditione Iosephi essent rixati, ut pater aliquando audiisset? Ideo non habebat verbis eorum fidem.

Et revixit spiritus cius Id est : refocillatus est, respiravit, Gracci verbum habent longe clegantissimum éveswauonoa, id est, rura sum vivificatus est, baud aliter, quam si ex parva scintilla ignis reviviscat. Erat enim et spes et mens Iacobi consternata et absorpta; iam omuia reflorescunt.

Quod ad fidem et mores attinet, plena est historia exemplis ac typis, quae nos docent mansuetudinem , caritatem , tolerantiam. In primis autem divina providentia ubique relucet, quae omnia miris consiliis et pulcherrimo ordine disponit. Ubi et hoc quoque discimus, Iosephuin pon in terra Chanaan patria sua magnum fieri, sed in Aegypto, terra scilicet aliena. Sed erat probus et innocens, et ob hoc carus Deo et pretiosus. Sic et nobis terrena haec patria relinquenda est, ut veram et fertilissiinam Aegyptum adquiramus, regpemusque cum eo, qui nostri causa relictis sedibus aethereis in hanc vallem plenam miseriis et calamitatibus descendit, Ducit ergo suos per varias tribulationes Deus; at adest et liberat, etiam in hac terra, alioqui plena periculis, magnis consolationibus refocillans. Nam et Iosephum dominum facit post carcerem, et luctum Iacobi tandem in gaudium vertit. Neque tamen suos usque adeo tentationibus et adflictionibus hic liberat deus, ut molestiis et malis omnibus careant : Nam hoc nemini in hac vita contingit. Tametsi enim Domnious Aegypti esset loseph, non tamen a laboribus et curis liber est. Et Iacob licet immodicum gaudium de filio conciperet, dum audiret eum adhuc superesse, cogitur tamen domicilium suum (in quo nimirum iam lubens habitarat) et patriam deserere, et in terram longinquam et alienam demigrare. Constanter ergo et cuin gaudio, quidquid acciderit, feramus! aderit Dominus, et invitis omnibus hostibus et adversariis liberabit et educet nos. Faciles autem simus ad remittendas iniurias fratribus : nain qui nos laedunt et persequuntur , aliud nihil faciunt, quam promovere nostram salutem et felicitatem; si quidein constantes fuerimus. Mansuetudine et beneficentia eos, non asperitate, non crudelitate vincamus!

Typum Christi in Iosepho fideles facile excutient. Si Ioseph tantam caritatem ostendit erga fratres suos, qui eum vendiderant, ac summa iniuria adfecerant: quantam putamus erga nos miseros peccatores esse divinam clementiam? Certo persuadere nobis debemus, quidquid petierimus, patrem nostrum coelestem daturum nobis esse. lino altopitos et stupefactos ad se vocat fratres. Ita et Christus omnes adflictos et desperatos ad se vocat. Erant apostoli tres in monte Thabor, ceteri post resurrectionem in monte, quem eis Dominus designaverat, nimio terrore et claritate gloriae eius perculsi. At accedens Dominus consolatur eos, et erigit deiectos. Dedit Ioseph fratribus dona, sed plus ceteris Beniamino ; Christus ascendens in altum dedit dona hominibus.. At dona spiritus diversa sunt, sed idem spiritus ; et qui bunc spiritum habent, licet dona sint diversa, unius tamen sunt mentis. Non mur. murant fratres quod plus dedit Beniamino, nec insolens fit Beniamin, quod ceteris plus acceperat. Sic in una eademque ecelesia dona varia

« PoprzedniaDalej »