Obrazy na stronie
PDF
ePub

quid loquemur, et quo nos iustificabimus? In re desperatissima ad commiserationem confugere docent rhetores. Iustificare hic pro excusare, se expurgare, aut iustum et innocentem ostendere ponitur. Oratio ipsius Iudae supra modum elegans est et artificiosa. Exordium habet aptissimum, narrationem brevissimam, deinde contentionem ; argumenta quoque, ac epicheremata validissima et brevissima. Cogitarat autem Iudas intra se: Ecce tibi cum principe res est, cum quibus oratione longa qon est agendum. Accurrit autem iuxta rhetorum praecepta ad misericordiam, ac culpam in Deum ac fatum reiicit, dicens:

Deus invenit iniquitatem servorum tuorum. Quum vero Ioseph exordium suum, quo captat benevolentiam et attentum Iosephum facit, interrupisset iis verbis:

Absit a me ut sic agam: Qui furatus est ciphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum, pergit Iudas captare benevolentiam, et propius ad Iosephum accedit, liberiusque loquitur.

Oro domine mi, audi me, ut loquatur servus tuus in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo, quoniam tu sicut Pharao. Occulta est captatio. Quid quod Pharaonem adiremus? Tu enim alter es Pharao. Deinde hoc quoque considera, quandocunque Iudas Iosephum adpellat, dominum eum vocare, se, patrem, fratresque servos, servatis scilicet decoro et verecundia. Sunt qui se summos Christianos esse putant, si audacissime et rusticissime cum magistratibus et principibus loquantur, si nemini honorem exhibeant; quum tamen Paulus cum decoro et ordine omnia fieri, honorem cui honorem tribuere iubeat. Sunt contra qui principibus nimis blandiuntur et assentantur, et eos tantum non adorant. At vere pius novit quid cuique et quantum debeat, pro loci, religionis, status, personae, temporis opportunitate. Christianismus non est incivilitas et rusticitas.

Dominus meus interrogavit servos suos, dicendo: Est ne vobis pater aut frater? Narratio brevis est, apta tamen; omittuntur autem quaedam quae domi gesta erant, quod ad rem minime pertinebant. Deinde quae pater cum eis erat locutus, non omnia narrant: facerent enim suspicionem ipsi Iosepho, quod pater eis male fideret. Consulto ergo omittunt ac tacent, quae causam eorum suspectam reddere possunt. Ponam oculos meos super illum. Hoc est, videbo eum, vel benevolus ei ero, curam eius agam, ut LXX intellexerunt.

Et dixistis, fera pessima devoravit eum. Hebraice: Et dixi: nam pater haec verba dixerat, dum sibi tunicam cruore aspersam ex agro adferrent. Contentio vehemens est et plena fortissimis argumentis, quae sic incipit:

Et nunc igitur, si redirem ad servum tuum patrem meum, neque puer mecum esset quandoquidem anima patris pendet, vel colligata est in anima illius) videritque eum non esse nobiscum, morietur. Quoniam anima illius etc, Parenthesis est et mire exag ́gerat; quasi diceret: Diligit enim Beniamiņum pater ut cor suum; vița eius cum vita pueri ita cst colligata, ut isto mortuo ille vivere non possit

Deducentque famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.

[ocr errors]

Omnia pondus habent. Hoc agit Iudas, ut argumentis suis, clam tamen et latenter, totam causam et mortem patris in Iosephum derivet.

Et servus tuus sponsorem et vadem se pro puero fecit erga patrem meum, et dixi: Si non reduxero eum tibi, peccator sum in patrem meum omnibus diebus. Nunc igitur maneat servus tuus quaeso pro puero servus domino meo, et frater ascendat cum fratribus suis. In se derivat muletam Iudas; quasi diceret: Ego sponsor et praes pro eo sum. Serva ergo me loco pueri! Servanda enim est aequitas. Neque sperare potuit Iudas ut omnes impune evaderent; se ergo in periculum dat, ut Beniaminum liberet.

[ocr errors]

Non enim possum redire ad patrem, absente puero. Hebraei sic legunt: Nam quomodo ascenderem ad patrem meum, si puer non esset mecum, et viderem malum, quod invenerit patrem meum? Vehemens est exclamatio magno cum adfectu, atque maxime in loco.

CAPUT XLV.

Elevavit vocem cum fletu. Hebraeus sic: Et dedit vocem suam in fletum, hoc est flevit et cum fletu vocem immutavit, ita ut vox faucibus haereret. Seu: locutus est, idque non sine lacrimis.

Quam audierunt Aegyptii, et tota domus Pharaonis. Intellexit Latinus fletum tam magnum fuisse et vocem tantam, ut foris a servis Pharaonis audiretur. Sed Hebraei dicunt: Et audierunt Aegyptii, et tota domus Pharaonis. Non quod in fletu Iosephus tantam vocem tamque incivilem emitteret, ut tota domus audierit; sed quod fama quomodo flevisset eo pervenisset.

Ego sum Ioseph, vivitne pater meus adhuc? Nihil aliud prae adfectu loqui potuit. Magnanimitas est in Iosepho, et nihilominus impetus et imbecillitas carnis ac adfectuum, hoc in fletu. Illud in reliquis verbis claret; primum autem de patre quaerit, quem pro se sollicitum non dubitavit.

Et non potuerunt respondere ei fratres eius, territi eius facie. Subito metu et stupore attoniti et fere exanimati, elingues facti sunt.

Et ait Ioseph ad fratres suos: Accedite ad me. Consolatur meticulosos et erigit deiectos, iubetque ut propius accedant, utque animum recipiant.

Ego sum Ioseph, quem vendidistis in Aegyptum. Attamen ne sitis tristes, neque molestia sit in oculis vestris, quod me vendidistis huc. O ineffabilem caritatem et animum vere pium! Peccatum et scelus patratum nudis et apertis verbis obiicit eis; sed ne omnino concidant, ne desperent, ne metuant, statim subiicit consolationem, peccatum ex animo remittens. Puto autem hic pro molestum esse et oculos pro mente poni. Ne molestet haec res animum vestrum! Hic nobis discendum exemplo Iosephi, ut sic adfectibus carnis moriamur, ne vindicare nos de inimicis velimus; sed facile parcere his qui nos laedunt, qui iniuria adficiunt.

Ad vitam misit me Deus ante vos. Ad salutem, ad servationem, zu fristung, zu erhaltung. Nam Hebraeis non solum vivere signi

ficat, sed etiam in vita servare, vitam instaurare. Quasi diceret: Praemisit me Deus in hanc terram ante vos, ut per me multi in vita servarentur. Iterum dei providentiam cernimus, qui omnia haec agit quae nobis videri contingentia possint, ut Iacobum tam dilectum amicum in terra aliena servet. Quem interim filio carissimo orbavit ac in maximas angustias coniecit. Nec fratres sinit esse innoxios, qui innocentem fratrem vendunt et fratris parricidae (quod in ipsis erat) fiunt. Sic divina providentia et bonis laus et praemium, et malis indignatio, vituperium et poena manet.

Quoniam duo anni isti famis in terra Aegypti, et adhuc quinque annos neque agricolatio neque messis. Totum abnegat, quum tantum partem abnegatam velit. Nam non omnino non fuit agricolatio, sed parva, et quasi nulla. Sic Germanice dicimus: Es ist kein herbst gewesen, kein ernd, cum tamen aliquid vel frumenti vel vini collectum sit, sed parum.

Et praemisit me Deus ante vos, ad ponendum vobis residuum vel reliquias in terra, et ad servandum vobis ad evasionem magnam. Sensus simplex videtur, is esse: Praemisit me Deus ante vos ut fieretis reliqui, et ut servarem vos in hac magna fame, seu ut servaremini in bac magna fame per me. Et eleganter utitur verbo evadendi, alludens nimirum ad id, dum in magna aliqua strage multi pereunt, multi deinde evadunt salvi; quasi diceret: Ut et vos inter eos essetis, qui evadunt, et salvaremini in magna illa faine, quae multos opprimit. Videtur tamen aliter sensus hic valere, ut Ioseph ad Testamentum et ad Meschiah alludat. Est enim occultum Prothysteron, unde Metalepsis trahitur. Ubi enim sunt reliquiae, ibi est et paucitas; quasi loseph dicat: ut vos qui pauci estis reservemini: nam magnus aliquando populus ex vobis et ingens proditurus est. Ad evasionem magnam, id est: dum vos servemini, serventur magnae reliquiae, magnus aliquando populus futurus.

Posuit me patrem Pharaoni, et dominum universae familiae eius. Non sunt haec verba gloriantis, sed consolantis fratres suos : sciebat enim, quam intus torquerentur ob venditionem. Dicit ergo: Non vos me huc misistis, sed deus. Quod vel hinc patet, quod ad hanc rerum summam evectus sum. Significat autem hic pater cura

torem servatoremque.

Descende ad me, ne stes, faciamque te habitare in terra Goschen. Loqui iubentur fratres in persona Iosephi patri, ac si coram praesens ei esset. Ne stes! Stare pro tardare, differre, moram nectere capitur. Ne cuncteris!

Et ecce oculi vestri, et oculi fratris mei vident quod ore loquor vobiscum. Removet omnem suspicionem, hortaturque, ut os, id est faciem, diligenter considerent. Est autem antonomasia; quasi diceret: Si pater non vellet credere me adhuc superesse, vos os meum, id est faciem, probe nostis, et praesertim Beniamin qui erat uterinus, Os meum, id est os losephi pro ipso Iosepho, appellativum pro proprio.

El nunciate patri meo omnem gloriam meam in Aegypto.

Non erat nescius Ioseph, quanta anxietate teneretur pater; nihil igitur gloriatur, sed sic iubet consolari patrem anxium: Sagend jm meinen stand.

Et cecidit in collum Beniamin fratris sui et flevit, et Beniamin item flevit in collo eius. Angorem animi Iosephi miris et quasi ineffabilibus verbis exprimit Moses. Uterque in alterius collo baerebat flendo, amplexantes sese invicem, eiulantes et flentes, citra tamen indecorum.

Et post haec locuti sunt fratres eius cum eo. Vix tandem post multam consolationem, post amplexus et oscula, recepto animo, loqui incipiunt fratres cum Iosepho.

Et hic rumor pervenit in domum Pharaonis. Hebraeus dicit: Et vox haec audiebatur in domo Pharaonis; hoc est: fratres Iosephi advenisse, et ea quae gesta erant increbruerunt in aula regia.

Gavisus est Pharao et servi eius. Hebraice: Et bonum visum est in oculis Pharaonis; id est: Placuit hoc Pharaoni et servis eius. Servi hic pro familia capiuntur, ut LXX intellexerunt. Hoc tametsi et in aliis locis fit, tamen non ubique.

Accipite patrem vestrum. Accipere pro adferre, adducere, saepe utuntur Hebraei.

Dabo vobis bonum terrae Aegypti, et comedetis medullam terrae. Optima terrae comedetis, pinguissima, praecipua. LXX vim Hebraici sermonis exprimere volentes verbis dandi genitivum iunxerunt, Swow vuiv; id est: Participes vos faciam omnium bonorum Aegypti.

Nec dimittatis quicquam de supellectili vestra, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt. Hebraeus sic legit: Ne parcat oculus vester supellectili vestrae, quoniam omne bonum Aegypti erit vobis. Dicimus Latine parcere irae, parcere ingenio. Sic hic parcere oculis, significat satisfacere oculis; quasi diceret: Nolite satisfacere velle desiderio oculorum, ut solent qui alio demigrant et omnia volunt secum vehere, nihil post se relinquere. Vos non sic: satis vasorum, satis supellectilis est in Aegypto.

Et cibaria in itinere. Dedit Ioseph fratribus suis commeatum, viaticum ad viam, ad iter, ad profectionem. Viaticum puto Latinis non a via, sed a Graeca dictione Biwrixòv derivari, quae dictio a vita descendit: quod pro vita facit.

Et patri dedit secundum hoc. Videtur debere referri ad sequentia. Graeci ad praecedentia retulerunt. Sic etiam Latinus. Hebraeus autem dicere vult: Iuxta hoc quod sequitur misit patri.

Ne irascamini in via. Id est: ne contendatis, ne litigetis in itinere. Ad concordiam et mutuam caritatem hortatur, ne alter alteri obprobret factum.

1

Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, non tamen credidit eis. Hebraei sic: Et vacillavit, vel haesitavit cor eius, quia non credidit eis; id est: valde attonitus est et quasi consternatus. Ut solet nobis accidere, dum quae valde cupimus subito referuntur, quae tamen minime expectabamus. Libenter credidisset eis; sed suspecti erant ci. Nam quomodo fieri potuit, ut in tot annis non aliquando

fratres inter sese de nece aut venditione Iosephi essent rixati, ut pater aliquando audiisset? Ideo non habebat verbis eorum fidem.

Et revixit spiritus eius Id est refocillatus est, respiravit, Gracci verbum habent longe elegantissimum άvɛwñvonoɛ, id est, rursum vivificatus est, haud aliter, quam si ex parva scintilla ignis revi viscat. Erat enim et spes et mens Iacobi consternata et absorpta; iam omnia reflorescunt.

Quod ad fidem et mores attinet, plena est historia exemplis ac typis, quae nos docent mansuetudinem, caritatem, tolerantiam. In primis autem divina providentia ubique relucet, quae omnia miris consiliis et pulcherrimo ordine disponit. Ubi et hoc quoque discimus, Iosephun non in terra Chanaan patria sua magnum fieri, sed in Aegypto, terra scilicet aliena. Sed erat probus et innocens, et ob hoc carus Deo et pretiosus. Sic et nobis terrena haec patria relinquenda est, ut veram et fertilissimam Aegyptum adquiramus, regnemusque cum eo, qui nostri causa relictis sedibus aethereis in hanc vallem plenam miseriis et calamitatibus descendit, Ducit ergo suos per varias tribulationes Deus; at adest et liberat, etiam in hac terra, alioqui plena periculis, magnis consolationibus refocillans. Nam et Iosephum dominum facit post carcerem, et luctum Iacobi tandem in gaudium vertit. Neque tamen suos usque adeo tentationibus et adflictionibus hic liberat deus, ut molestiis et malis omnibus careant: Nam hoc nemini in hac vita contingit. Tametsi enim Dominus Aegypti esset loseph, non tamen a laboribus et curis liber est. Et Iacob licet immodicum gaudium de filio conciperet, dum audiret eum adhuc superesse, cogitur tamen domicilium suum (in quo nimirum iam lubens habitarat) et patriam deserere, et in terram longinquam et alienam demigrare. Constanter ergo et cum gaudio, quidquid acciderit, feramus! aderit Dominus, et invitis omnibus hostibus et adversariis liberabit et educet nos. Faciles autem simus ad remittendas iniurias fratribus: nam qui nos laedunt et persequuntur, aliud nihil faciunt, quam promovere nostram salutem et felicitatem; si quidem constantes fuerimus. Mansuetudine et beneficentia eos, non asperitate, non crudelitate vincamus!

Typum Christi in Iosepho fideles facile excutient. Si Ioseph tantam caritatem ostendit erga fratres suos, qui eum vendiderant, ac summa iniuria adfecerant: quantam putamus erga nos miseros peccatores esse divinam clementiam? Certo persuadere nobis debemus, quidquid petierimus, patrem nostrum coelestem daturum nobis esse. Imo attonitos et stupefactos ad se vocat fratres. Ita et Christus omnes adflictos et desperatos ad se vocat. Erant apostoli tres in monte Thabor, ceteri post resurrectionem in monte, quem eis Dominus designaverat, nimio terrore et claritate gloriae eius perculsi. At accedens Dominus consolatur eos, et erigit deiectos. Dedit Ioseph fratribus dona, sed plus ceteris Beniamino; Christus ascendens in altum dedit dona hominibus.. At dona spiritus diversa sunt, sed idem spiritus; et qui bune spiritum habent, licet dona sint diversa, unius tamen sunt mentis. Non murmurant fratres quod plus dedit Beniamino, nec insolens fit Beniamin, quod ceteris plus acceperat. Sic in una eademque ecclesia dona varia

« PoprzedniaDalej »