Obrazy na stronie
PDF
ePub

In hoc probabimini. Quasi diceret: Si fratres estis, ut dicitis, resciam ego : volo videre etiam minimum fratrem vestrum...

Vivit Pharao. Simulat se hoc sermone Aegyptium esse: iurat enim per regem Aegypti. · Tradidit eos custodiae tribus diebus, et tertio die dixit ad eos Ioseph: Hoc facite ut vivatis, deum ego timeo, si integri estis, unus ex vobis maneat in custodia. Pulchre servat decoruin Moses. Solent enim irati principes primum effervescere, deinde paulatim mites ac mansueti fieri. Et haec virtus maxime reges decet, ne irati aut adfectibus obruti poenas sumant; sed differant donec ira et furor deferveat, ne quid agant quod indigoum ipsis sit, aut de quo postea sit poenitendum.

Et vos ite et adducite fractionem famis domum. Ferte famem domuin! Per metonymiam fames vocatur frumentum quo fami succurritur. Abducite vobiscum in patriam vestram annonam quam emistis. - Et dixit alter ad alterum: Proh dolor peccavimus nos contra fratrem nostrum: vidimus enim angustiam et adflictionem animi sui, dum supplicaret nobis, et non audiebamus: idcirco venit super nos tribulatio haec. Ut primum videmus inanum dei super nos, primum occurrit illud, de quo sibi mens est maxime conscia, quod torquet conscientiam. Sic occurrit fratribus Iosephi capitale illud facinus, quod in fratre patrarant. Cavendum ergo nobis est, ne unquain tale flagitium committamus, unde perpetuo conscientiae morsum ferre cogamur.

2x luctum significat, quam nos pro, interiectione dolentis , hiç vertimus. Respondit Ruben: Nonne dixi vobis, ne peccetis in puerum? sed non audistis me, ecce sanguis eius exquiritur. Quasi diceret : Videtis iam quain bonum fuisset, si mihi obtemperassetis ? admonebam ne sanguinem funderetis, sed nequicquam. · Et ipsi non sciebant quod frater audiret. Hic audire pro intelligere, paulo ante pro obsequi ponitur.

Aversus ab eis, flevit. Adfectus fletum extorquent Iosepho ; interim magno dolore fratres adficit, sed finem ipsi nescierunt. Sic Christus, cuius figura erat Ioseph, dixit discipulis et fratribus suis : Doletis modo et tristes estis, sed iterum gaudebitis. Nesciebant enim discipuli quid ageretur. Tolerantes igitur simus in vexationibus et aerumnis : scit pater coelestis qua ratione quaeque faciat, interim nos exercens et fidem nostram illustrans.

Accepit ex eis Schimeon, et vincivit eum in oculis eorum. Emphasin habet hoc, ut et ipsi hanc fratris angustiam viderent et ipsis maior metus incuteretur. .

In ore sacci. Hoc est in summitate sacci.

Et exiit cor eorum, et stupuerunt, quisque ad proximum dicens: Quid hoc fecit deus nobis? Egredi aut exire cor schema est Hebraicum pro concidere, exanimari. Sic Germanice: Inen empfiel das hertz, der mut. Vehementi stupore et metu percelluntur, quum magis gaudere et exultare deberent. Sed pavida conscientia tandem

perantem ; ide prospera, peccatum, agn

arguit eos. Nam tametsi iipii primum dicunt: Non est deus, quum deus eis ob oculos ponit peccatum, agnoscunt, quod prius agnoscere , dum arridebant prospera , nolebant. Vident deum singulare quiddam operantem ; ideo dicunt : Quid sibi vult hac re deus? Sic fit ordinante deo, ut impii, qui omnem admonitionem, exhortationem ac comminationem eius spreverunt, tandem in tantum metum ac horrorem cadant, ut etiam in laetis ac prosperis rebus concidant, ac plane desperent. Amicum hostem esse et manum dei ubique sibi imminere putant; imo a sono folii volantis exborrescunt.

Et venerunt ad patrem suum in terram Chanaan, et nunciaverunt ei omnes contingentes ei. Sic habent Hebraica ad verbum. Ubi notandum quod Hebraei per foemininum genus efferunt, quae Latinus per neutrum. Inp, karoth, foemininum plurale est, contingentes; Latinus diceret contingentia. Ubi nos dicimus hoc et haec, ipsi dicunt haec et has. Sic paulo superius : Quid deus hanc fecit nobis ? Sic infra: Duras locutus est nobis, nyop, kaschoth. Tale est : Unam petii a Domino, banc requiram; pro: Unum petii quod reggui. ram etc. Recensent autem patri quae in profectione ac itinere sibi occurrissent.

Et dedit nos sicut exploratores terrae. Verbo dandi pro existimandi aut putandi utitur. Sic Germanice: Ich gib das für gut; hoc est existimo hoc esse bonum, iudico, puto. Iudicavit nos exploratores esse.

Et adducite fratrem vestruin iuniorem. Omnia exacte patri recensent, ne fraudem putet quod velint abducere Beniamin.

Orbastis me, Ioseph non est, et Schimeon non est, et Ben. jamin abducetis. Super me haec omnia. Vehementes sunt hic adfectus, et tamen prudenter premit pater quae cogitat. Super omnes autem liberos Beniamin unice amat, quod eum de Rahela senex susceperat. Cum ergo audit quod et illum vellent abducere, magnopere renititur : nam vehementer suspecti sunt ipsi filii. Idcirco dicit Beniaminum soluin superesse, quum tamen plures haberet filios; sed de Rahela non habebat nisi Beniaininuin; loseph enim interierat. Adducit autem excusationem, quam ab initio huius capitis adduxerat, dicens : Si contingeret filio meo quidpiam periculi, deduceretis canos meos cum dolore ad sepulchrum. Observa hic esse duo Vof, quorum primum per si, alterum per tunc vel tum exponendum est : Et contingeret ei quidpiam in via, et deducetis etc.

Iosephum typum esse Christi satis iam dictum est: is dat nobis animorum cibum; argentum insuper et pretium reponit. Hoc est quod Ioannes dicit gratiam pro gratia , id est, gratiam gratis. .

Iucunda et amoena est historia, quod in hac humani adfectus tam probe et graphice describuntur; neque rari adfectus, sed quotidiani , communes, et quae in omnes homines ferme cadunt. Primum videtis pessimos illos nebulones, qui fratrem vendiderant, in Aegyptum profectos; et quomodo Ioseph, quum se coram eo inclinassent, eis non rependit iniuriam, quum tainen posset : erat enim Aegypti dominus ; Zuinglii univ. opera. Vol. V.

12

potuisset negare cibos et frumenta , sed dissimulat. Deinde quomodo eos tentaverit, exploratores eos vocans. Quam rein sic exaggerat, uf metum eis incutiat, primum dure eos increpans, conditione proposita , ut unum ad ferendum iuniorem fratrem mitterent, cetcris in custodia reservatis; mox tertia die mitius cum eis agens, quasi ira iam deferbuisset. Inter haec omnia condolens eis non temperat a lacrimis, quas ut commodius funderet, avertit se ab eis. Rursus eos alloquens in conspectu omnium vinxit Schimeonem et in carcerem coniicit. Interim peccati conscientia eos torquet, ut dicant: Merito haec uobis accidunt : peccavimus enim in fratrem nostrum, neque eius sumus miserti dum esset in angustia. Iubet loseph pecuniam in saccos eorum reponi, quam quum inveniunt redduntur anxii et magis terrentur, cogitantes intra se: Ecce quomodo Deus nos in periculum coniicit ! reverti cogeinur ad virum astutum et callidum, qui nos furti nimirum arguet et gravissima mulcta puniet. Quum vero ad patrem rediissent, recensuissentque quae contigerant: quantuin putas moerorem patris animo incusserunt, quuin dicerent Schimeonem captum, Beniaminun vero unicum filium se abducluros? Videmus ergo quibus et quantis aerumnis et angustiis Deus suos exerceat, ut ostendat vitam hanc praeter laborem et adflictionein nihil esse; in quibus si tolerantes et constantes perseveraverimus, ostendet Deus tanden: exitum, et omnem adflictionein ac inoerorein in requiein et gaudium vertet.

CAPUT XLIII.

Revertimini, et emite nobis parum cibi. Hoc est rursus, iterum emite nobis annonam.

Vehementer contestatus est nos vir ille. Hoc dicitur per antonomasian. ., : ; Mihi in adflictionem hoc fecistis. Hebraei sub interrogatione proferunt: Quare me adflixistis, ut annuntiaretis viro vobis adhuc esse fratrem? Quasi diceret: Quid opus erat indicare viro vos adhuc fratrem habere? Suspicione carere non potest, quod homini ignoto de fratre ininimo mentionem feceritis; sed ideo nimirum fecistis, ut hac ratione a me avelleretis carissimum filium meum. Metuebat enim pater, ne maiores natu, aemulatione materna imbuti, insidias struerent iuniori, perinde atque losepho factas suspicatur. Vides ut omoibus modis reluctetur pater, ne filium cum eis mittat; sed alia sunt consilia Dei. Si apud se servasset pater Beniaminum, iactare aliquando potuisset : Ecce si misisses eum cum fratribus, periisset; quod salvus est et incolumis, tu tua industria tibi peperisti. Iam ut nihil glorietur pater, vult Deus filium amandatum, ne cura et sollicitudine patris, sed Dei, videatur ex omnibus periculis esse liberatus. Sic vult Deus, ut ipsum in omnibus agnoscamus, ipsi omnia accepta referamus.

Quaerendo quaesivit nos. Suspicionem hanc eximunt patri; quasi dicerent: Non temere factum est, neque ex insidiis , ut mentionem de fratre nostro iuniore faceremus: vix extorsit vir hoc a nobis ; neque scire potuimus quod illum esset postulaturus. Sed et Iudas magis ex

luplex id aut praeci satis pecuniaris longa es

anino patris suspicionem sua oratione evellit, nempe quod ipsi plus ceteris pater fidebat, et quod se vadem pro eo constituit.

Sumite argentum duplex. 0, schne, vel 10a, mischne, , significat duplex et secundum vel alterum. Forte Hebraei intelligunt praecellens aliquod aut praecipuum. Sicut Germanice dicimus: dick pfenning, dupel ducaten. Vel satis pecuniarum sumite vobiscum, duplo maiorem summam quam prius: nam profectio longa est et fawes indies invalescit ; forte frumenta carius venduntur quam antea. Duplicemi pecuniam, id est, satis pecuniarum. Vel accipite aliam pecuniam praeter eam quam in saccis invenistis.

Deus omnipotens. Hebraice est Deus Schadai; de quo superius in capite XVII satis dictum est.

Ego autem quasi orbatus absque liberis ero. Hebraica sunt elegantia, et clarius ac vehementius adfectus paternos exprimunt. Ego vero sicut orbatus sum, ita et orbabor seu orbus ero. Quibus verbis eos urget, ut Beniaminum eo citius reducant. Quid miserius, quid calamitosius vita hoininis ? Quid iuvat diu vivere et senem fieri, quuin quotidie mala et incommoda huius vitae augeantur? Pater ille senex, quum iam frui liberis deberet, orbatur carissimis, et in magnas angustias conjicitur. Falluntur ergo, qui sibi gaudium aut voluptatem ex liberis, dum adoleverint, pollicentur : cum aetate enim ipsa vitia adeoque curae ac sollicitudines crescunt; saepe etiam dolores morte acerbiores. Haec pii non ignorant, sed in omnibus gratias agunt Deo.

Surrexerunt et descenderunt in Aegyptum, statucruntquc se coram Ioseph. Statuere hic verbum est castrense, aut forense. Qui enim bello capti sunt, hac conditione domum remittuntur, ut se ad certum aliquem diem ac locum cum pretio redemtionis (quod Graeci kútoov aut änoivov vocant) statuant. Dass sy sich stellind.

Et dispensator domus Ioseph duxit eos ad domum Ioseph , et ipsi expavescebant. Tales sunt impiorum conscientiae, ut etiam in prosperis expavescant: malorum enim quum sibi consciae sint, bona etiam mala suspicantur; et quae aliis securiiatem et gaudium facerent, illis metum incutiunt. Quis enim se non beatum putaret, si potens aliquis eum vocaret in domum suam, et amicitiam cum eo iungeret?

Ut in nos devolvat calumniam. Hebraice sic: ad involvendum nos et ut faciat cadere. Calumnia iurisperitis dicitur, quum aliquis per fraudem et frustrationem aut illusionem in litibus vexatur. Man wil uns eynwicklen und fellig machen.

Et factum est quum venissemus in diversorium, apcruimus saccos nostros. Haec est ¿TÉOWOIS. Nam tantum unus aperuerat saccum suum in diversorio, dum ex Aegypto redirent in profectione prima. Sic Matth. 26. dicitur : Indignati sunt discipuli mulieri, quae unguentum effuderat super caput Iesu , quum tamen solus Iudas fuerit indignatus; ut patet Ioannis duodecimo.

Et incaluerunt viscera eius super fratre suo. Laetitia et gaudium calefaciunt interiora , timor frigefacit sanguinem. Ubi est calor, ibi est motus; ubi frigus, constricta sunt omnia.

Et quaesivit flere vel ad flendum. Idiotismus est : Quaesivit

locum ubi fleret. Sic Germanice dicimus : Er sucht zeweinen. Quaerit locum ad flenduin.

Quoniam non poterant Aegyptii edere panem cum Hebraeis. Non poterant, id est non solebant.

Et inebriati sunt. Huinanitatem et opulentiam Iosephi coinmendat, non luxuriain aut temulentiam. Quod autem inebriari iam in malain partem sonat: vitio nostro factum est, quod etiam honestissima ct maxime necessaria inhonesta et turpia facit, ut iam quaedam voces honestae ainplius non absque risu et turpitudine efferantur.

CAPUT XLIV. Pone argentum in ore saccorúm etc. Tametsi fratres suos durc tractat loseph et varie tentat, in usum tamen eorum omnia facit. Nec enim suis adfectibus servit nec studet sibi prodesse , sed fratribus. Tyranni duntaxat puniunt ex adfectibus, et sua quaerunt; leges quas ponunt retia sunt, per quae a pauperibus pecuniam expiscentur.

Craterem autem meum argenteum pone in ore sacci iunioris. Hoc nimirum hac ratione facit, ut experiatur quo animo fratres sint erga germanum suum Beniaminum.

Surge persequere eos (viros dicit Hebraeus) et apprehendes eos, et dices ad eos. Et apprehendes, id est, posteaquam apprehenderis, id est, adsecutus eris. Vof est ordinis.

Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum, repor. tavimus de terra Chanaan, et quomodo furari possemus de domo Domini tuum aurum vel argentum? Pulchra et vehemens demolitio per antithesin ; quasi diceret: Tantum abest, ut quidquam hinc aufera. mus, ut etiam quae prius per iguorantiam ablata erant reportaveriinus.

Apud quemcunque fuerit inventum , quod quaeris, ipse moriatur! Conscientia bona freti hoc dicunt, sed imprudenter et nimis audacter. Sic fervemus in initiis. Sed statim initius loquuntur. Circumspectius dixissent: Quisquis hoc facinus designavit, quicunque huius furti reus est, moriatur. Potuit enim apud aliquem inveniri , quod et factum est, qui tamen non abstulerat.

Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam, apud quemcunque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. Remittit servus, et minus postulat quain ipsi temere polliciti erant; aut quod mors et servitus acque gravia haberentur. Habebant enim domini olim in servos vitae necisque potestatem.

An ignoratis quod augurando augurabitur, qui sicut ego? Duplex sensus : An nescitis quod quisquis est ut ego, augurando auguratur, id est certissime augurandi est peritus ? vel : Nescitis quod in augurandi scientia mei nullus est similis? Est autem ngologia. Non erat augur, sed Aegyptii eum pro augure habebant, et apud eos augurium in usu erat. Loquitur ergo ad morem vulgi, qui eum pro summo augure habebant. Vide hic Iosephum omnia dolo agere, sed bono, non walo! (dolus enim antiquis ućoov est vocabulum) celat, dissimulat, tențat, ut fratrum fidem experiatur. At Deus longe aliud agit.

Cui Iudas: Quid inquit respondebimus Domino meo? vel

« PoprzedniaDalej »