Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hoc est reformabant eum, a situ et squalore mundarunt, vestes sordidas et squalidas mutant.

Vide quae sit rerum vicissitudo! adest iam tempus, quo Deus innocentem Iosephum non solum liberare, sed exaltare vult ac toti Aegypto praeficere. Ubi plane divinam providentiam cernimus. Quis enim vel sperare potuisset, hominem tam adflictum, tot angustiis et tentationibus oppressum, dominum et salvatorem fore Aegypti? Sed haec opera sunt admirabilia sapientissimi illius Dei, qui humiles exaltat et sublimes deprimit.

Nunc igitur provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti. Non solum honestum est, sed utile quoque, praeficere reipublicae viros bonos, sapientes, fidos, qui sapientia sua futuris periculis occurrere norint. Nemo enim sibi soli sapere debet, sed aliis. Commune bonum est sapientia. Quo qui abutitur, sua ipsius conscientia condemnatus magno supplicio dignus est. Omnia hodie rei et gloriae cupiditate vitiantur: omniaque ex adfectibus magis quam iudicio ab iis aguntur, qui maxime adfectibus carere debebant. Et ab iis magnopere metuendum est civibus, qui pericula reipublicae sua sapientia suoque ipsorum periculo avertere debebant. Quod si Iosephus tanta cura futurae caritati et fami praecavere monet: quid nobis pro coelesti alimonia faciendum non est? Eligantur ergo viri sapientes, boni et gnari qui, rebus adhuc integris, venientibus malis occurrant ; qui provideant, ut cibus verbi Dei animabus famelicis suppetat.

Quintam partem fructuum per septem annos fertiles colligat. Quintam partem frumentorum accepit rex, sed pro pecunia, dispartiens deinde iterum populo quae pro publico usu coemerat: nam alioqui exactio aut tributum fuisset. Neque hoc Iosephi consilio unquam factum fuisset, ut populus tam gravi onere premeretur. Et septem annis posterioribus non omnino nihil crevit, sed parum admodum: nam si omnino steriles fuissent anni, coactus fuisset rex dimidiam partem frumentorum coemere.

Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris suis. Quid nobis placet? nihil quod honestum, nihil quod bonum et rectum est. Erant isti reipublicae studiosi, non privatae. Gentes ut primum audiunt consilium Dei: persuadetur, ac voci Iosephi obtemperatur; nobis quotidianis clamoribus non solum non persuadetur, et excitamur, sed obsurdescimus etiam. Deus revelavit Iosepho, quae ventura erant Aegypto. Deinde dedit ei prudentiam et consilium, quibus tanto periculo occurreret. Postremo dedit ei tantam gratiam, ut Pharao et omnis populus ei crederet, et bonis eius consiliis adquiesceret. Sic enim fere comparatum esse videmus, ut bene consulentibus raro adquiescamus, quae iniquitas est maxima. Quid enim periculosius, quid magis horrendum, quam quum a Deo excoecamur, ut ad salutem nostram oculos claudamus et periculum nostrum sponte advocemus? Non desunt hodie prophetae, non desunt optimi consultores, sed omnem exhortationem, omnem admonitionem spernimus, Gentibus etiam stultiores et duriores. Nihil ergo nobis quam extremum supplicium expectandum est.

Tu eris super domum meam, et ad os tuum osculabitur

omnis populus. Osculari pro admirari, suspicere ponitur. Os tuum, seu sermonem tuum, imperium tuum, omnis populus exosculabitur.

Tulitque annulum de manu sua, et dedit in manum eius, vestivitque eum stola byssina, et collo torquem aureum circumposuit. Inauguravit eum annulo et veste: nam haec sunt signa inaugurationis. Neque enim haec essentialia sunt, sed exteriora quaedam, quae adhibentur. Nam et meretrices et proditores annulos aureos gestant et torques. Praecipuum vero erat potestas quae tradebatur Josepho. Sic in sacramento eucharistiae principale est memoria passionis et mortis Christi; quae deinde exterius adhibentur, panis sunt et vinum. Et vexit eum curru secundo. Secundo curru vehi est alterun aut secundum a rege esse.

אכרך

Et exclamarunt ante eum: Tener pater. Abrach interpretatur tener pater; sicut Romani olim patrem patriae vocabant. Sic in Austria dicunt: Mein schöner zarter herr. Idiotismi sunt.

Et dixit Pharao. Hoc subinde repetitum fidem facit, Pharaonem non statim Iosephum praeposuisse omnibus, sed paulatim procedente tempore eum exaltasse, quum eum tam strenuum et gnavum esset expertus.

Ego sum Pharao., paraah, ultionem Hebraeis significat. Regum nomina apud veteres talia fuere, ut ipso nomine, quid officium eorum esset, indicaretur. Sic Consul Romanus erat, qui consuleret toti reipublicae et civibus universis. Sic Pharao vindex malorum, aut index dictus, cuius intererat punire sontes: nam hoc regum est officium. Vide autem ut in Iosephum totum onus reiiciat (quemadmodum solent principes), ipse praeter inanem titulum nihil servans.

Absque tuo imperio nullus neque manum neque pedem levabit in tota terra Aegypti. Locutio est Hebraica; id est nemo quidquam audebit te inconsulto.

Et vocavit Pharao nomen Ioseph Zaphnath Paaneah. Quod est, si interpreteris, occultorum interpres aut revelator, idque iuxta Chaldaicam translationem.

Et dedit ei Asnath filiam Potiphera sacerdotis On uxorem. Potiphar esse nomen non proprium, sed officii, ex capite XXXIX. claruit. On Heliopolim Graeca voce nominat Latinus Solis civitatem : Sunnenstatt.

Et egressus Ioseph a rege Pharaone transibat totam Aegyptum. Exire hic emphasin habet; er für aufs. Sua pompa procedebat cum magnificentia quadam et maiestate.

Triginta annorum erat Ioseph, quando stetit coram Pharaone. Stare coram rege schema est, hoc est in aula esse principis aut regis.

Fecit terra septem annos fertilitatem ad manipulos. Idiotismum hic habent Hebraei, quem nulla lingua reddere potest. Habet enim peculiare quid quaelibet lingua, quod si in alienam vertere velis, omnem venustatem omnemque leporem amittit. Ad verbum Germanice esset: Das land gab frucht zgarben; quod etiam fit dum proventus anni parvus est, vel; zehauffen, zearmvollen. Vult dicere annos maxime fertiles fuisse, et maximam annonae copiam.

[ocr errors]

Et congregavit Ioseph annonam, sicut arenam maris. Hyperbola est, qua in re tam ardua cum decoro usus est.

Vocavit nomen primogeniti Menasche: nam oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et omnis domus patriae. Quam diu liberis caremus, desiderio paternarum aedium tenemur; quum vero liberos procreamus, desiderium hoc in liberos derivatur, idque instinctu nimirum Dei fit; estque nobis hoc cum animantibus commune. Capitur antem oblivisci hic pro consolari, aut dolorem adimere, ergetzen. Nam quomodo in totum aut calamitatis suae aut patriae domus cepisset eum oblivio, qui statim tam anxie pro patre est sollicitus? Est ergo lepida antithesis; quasi diceret: Orbatus fui patre meo, calamitosus fui in hac terra; et ecce Deus iam pro calamitate dat quietem, pro patre dat liberos; er ergetzt mich alles meines leyds, omnia sarsit.

Nomen secundi vocavit Ephraim, quoniam crescere me fecit Deus in terra adflictionis meae.. Ut ad gratiarum actionem id nominis coram Deo ferat, qui eum fructu multo locupletavit. Et iterum est antithesis; quasi diceret: Non solum ademit adflictionem meam, sed insuper me adflictum et quasi mortuum reviviscere fecit, et auxit. Quid gratius? quid laetius adflictis nunciari poterit, quam dum audiunt Deum ubique suis adesse consolantem et secundantem, liberantem et salvantem?

Et fuit fames in universa terra, in terra vero Aegypti erat cibus seu annona. Sic enim legunt Hebraei; quasi diceret: Tametsi in aliis regionibus ubique erat fames, in Aegypto tamen cibus fuit, ut etiam ceteris regionibus suppeteret.

Et fuit fames in tota terra Aegypti. Vel: Et facta est fames in terra Aegypti. hic ordinis est; quasi diceret: Postmodum etiam increvit fames in Aegypto, quum omnes regiones annonae penuria et fame laborarent. Sola Aegyptus cibum habuit, non solum pro se, sed etiam pro aliis regionibus. At deinde coepit etiam in Aegypto esse penuria et fames, tametsi copia frumentorum erat in cellis regiis. Tum ergo coepit populus clamare pro cibo ad regem. Ex hac historia adparet, quam benignus et liberalis sit Deus; qui non solum suis non deest, sed et his benefacit, qui suos persequuntur, ingratis et iniustis, ut Christus Matth. quinto docet. Aegyptii pessimi erant, idolorum cultores, et tamen fidelis pater eis salvatorem mittit Ioseph; quanto magis nos pascet qui filii sumus? Quod si corpora pascit Deus, quomodo mentem negligere potest? Huic tam diviti et fideli patrifamilias serviamus, hunc colamus, ab hoc tam corporis quam animorum cibum petamus! Deinde videmus quam prudens et fidelis fuerit Ioseph in officio suo, in colligendis frumentis sollicitus et diligens, in dispensando aequus. Non solum sibi prodest, sed ceteris. Sic nobis in evangelica doctrina faciendum est: Sumus enim dispensatores mysteriorum Dei, ut Paulus docet. Nihil autem tam requiritur in dispensatore quam ut fidelis sit. Quantus enim, ait Christus, est fidelis ac prudens dispensator, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore demensum cibum? Porro typum Christi gerit Ioseph: iste in carcere adflictus est, ille in corporis ergastulo, ut nostras calamitates et miserias in carne

experiretur, quo discat compati infirmitatibus nostris. Quod Ioseph a femina, Christus a Pharisaeis et Scribis patitur, personae sunt diversae, causa eadem: nam utrique persecutionem patiuntur propter iustitiam, et quod adfectibus carnis obstant. Liberatur Ioseph et dominus ac salvator fit Aegypti; post adflictiones et mortem crucis turpissimam in summam evectus est sublimitatem Christus, et datum illi nomen, quod omnia nomina excellit; data ei omnis potestas in coelo et in terra. Ioseph salvat et cibat Aegyptum ceterasque nationes. Christus salvator est, non solum Iudaeorum, sed et Gentium omnium; is corpora non solum hominum, sed corvorum et volucrium quoque cibat, animos duntaxat fidelium. Ipse enim panis est, qui de coelo descendit, et qui vitam dat mundo; quem qui ederit, non esuriet, neque fame unquam perire poterit.

Constanter ergo et fortiter omnia adversa, omnes persecutiones feramus! non solum eripiet nos Deus, sed regnare quoque secum faciet: nam hac via suos ad se ducit.

CAPUT XLII.

Catastrophe est. Iam enim clarum fit, quid olim somnia portenderint. Voluit Deus Iosephum facere dominum non modo fratrum suorum, sed totius Aegypti. Hoc consilium sic moderatur Deus, ut humanae sapientiae nihil minus, imo impossibile videretur, ut dominus futurus esset Ioseph. Sic sapientum oculos excoecat et perstringit Deus; temeritatem ac praesumtionem carnis nostrae percellit. Dominabantur fratres ipsi Iosepho, vendiderant eum in Aegyptum, ut saltem ipsis non dominaretur; sed ostendit Deus, quid nostra prosint consilia.

Quare negligitis? Hebraice est: Quid circumspicitis, vel quid spectatis? id est quid differtis? Ita Germanice negligentes, cessantes ac circumspectantes alloquimur: Was gaffend jr? pigritiam et oscitantiam increpantes.

Audivit quod triticum venundetur in Aegypto. Satis probe redditus est sensus a Latino interprete, sed Hebraeus elegantius sic legit: Audivi esse venditionem in Aegypto. 1, schaeber, proprie fractionem significat, seu contritionem. Quandoquidem ergo in contractu venditionis fit distractio, ponitur hic pro venditione; et deinde venditio pro re vendenda. Nam in commutatione frangitur: quod tuum est meum, et quod meum est tuum fit, pars scilicet. ergo pro vendere, emere, commutare hoc capite utitur Moses, pro re distracta et vendita.

Ut vivamus et non moriamur. Macrologia est; capitur autem vivere Hebraeis pro vitam servare et tueri; item pro refici et bonae valetudini restitui.

Beniamin vero fratrem Ioseph non misit Iacob cum fratribus suis, quoniam dixit: Ne forte ei quid mali accidat. Metuebat pater filio natu minimo, ne quid adversitatis aut periculi ei contingat. Amat enim eum prae ceteris, quoniam in senecta susceperat eum. Ioseph a feris, ut putabat discerptus erat; cavet ergo, ne et istum perdat. At consilio Dei longe aliter fit, ac pater decreverat. Nam

postea cogitur pater etiam unice amatum filium in terram Aegypti mittere. Sic Deus fidem suorum miris modis tentat, et quos maxime diligit maxime adfligit. Orbatur Iacob etiam Beniamine, ut discamus in nulla re quantumvis cara, sed in solo Deo nobis esse haerendum.

Et venerunt filii Israel ad emendum in medio venientium. Hebraismus est. Hoc est: Simul cum aliis qui venerant ad emenda alimenta et ipsi venerunt. Sic saepe capitur in medio pro simul cum aliis, vel, inter alios.

Et loseph erat, schalit, super terram, et ipse annonans seu frumentans omnem populum terrae. ' principen vertit Latious. Est ergo Schalit praefectus, apud quem est rerum summa. Apud Turcos vocatur Scholdan, Germanice quoque Schultheifs.

Ingressi fratres Iosephi prociderunt ante eum in terram. Ob ventrem faciunt, quod divino oraculo admoniti renuebant; ad terram usque se inclinant ei, quem prius interficere statuerunt. Significat ergo Mhic genuflectere, procidere, non adorare. Quomodo enim homines pii Acgyptium adorarent?

Videns Ioseph fratres suos, cognovit eos, sed dissimulavit, et quasi alienum se gessit erga eos, dure cum eis locutus. Mirabiles hic adfectus exprimit Moses: simulat enim severum se et durum Ioseph, quum intus nihilo minus animo mitissimus sit; et quod foris agitur, dispensatio est, non crudelitas, non odium. Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

Recordatus Ioseph somniorum, quae aliquando somniasset de eis. Hic est status historiae, ut agnosceremus coelestem ac divinam operationem ac providentiam, quae in omnibus creatis agit et operatur. Nam et ipse Ioseph nesciebat, quid somnia portenderent aut praesagirent quae olim viderat; nescius quare in Aegyptum esset venditus, donec fratres ante eum prociderent, tum in memoriam revocat somnia sua.

Exploratores estis, et venistis ad perscrutandum infirmiora terrae. y, eruath, nuditatem significat Hebraeis, et secreta. Quasi diceret: Venistis, ut interiora et secreta terrae exploretis; et qua parte terra scilicet nostra sit inermis et imbecillis; ubi nudi, et minus muniti simus, perscrutari vultis.

Omnes nos filii unius viri, integri sumus, non fuerunt servi tui exploratores. Hac responsione suspicionem explorationis amovere moliuntur: nam fieri non posse, ut decem filios simul ad explorandum emittat pater et tanto periculo exponat. Sumus, inquiunt, integri, innocentes et honesta familia nati; nec unquam exploratores fuimus.

Sie

Et unus non est, vel nusquam est. Hoc ad celandam iniquitatem suam loquuntur; non dicunt: Et unum ex eis vendidimus etc. sceleribus suis semper praetexit impietas et hypocrisis.

Hoc est quod dixi exploratores vos esse. Simili Antistrephonte eos ferit Ioseph. Quasi diceret: Hoc idem, quo vos suspicionem repellitis, mihi maxime suspicionem auget, vos esse exploratores: nam hoc dolo usi estis, quod simul tot fratres veniebatis, ne quis suspicaretur vos esse exploratores.

« PoprzedniaDalej »