Obrazy na stronie
PDF
ePub

Serpens decepit me. Vox Hebraica Xo), vastare et decipere significat, sed variatis punctis in . Nam serpens Evam decipiendo vastavit ac perdidit, quasi dicat: Serpens me miseram funditus perdidit.

Maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae. Du syest das verworfnest thier. Cetera animalia pedibus in terra gradiuntur; tu pectore et ventre repes. Dicis : At vero prius creaverat reptilia deus, inter quae et serpens erat. Quid ergo novi? Vult Deus iis verbis diaboli damnationem significare (nam is per serpentem seduxerat: quid enim huius potuit serpens?), eum perpetuo esse damnatum, non esse ei spem ullam salutis, eum nunquam esse surrecturum; sed sicut serpens in terra repit, terram comedit, in terra volutatur, ita diabolum perpetuae . damnationi addictum. Utitur enim deus similitudinibus et rebus, quae cognationem quandam habent cum iis quae agit. Serpens humi repit , bumo vivit, terrae incumbit; sic ingenium Satanae est ad terram trahere, ad terrena rapere homines, et a supernis avocare.

Inimicitias inter te et mulierem. Non horruit serpentem homo, antequain per eum a Satana deciperetur, sicut nec cetera animantia. Ex deceptione igitur venit quod serpentem horrenius

et seinen tuum et semen illius. Semen diaboli omnes sunt, qui eum audiunt, qui ei obsequuntur. Sic Ioan. 8: 44. Vos ex patre diabolo estis, quum se semen Abrahami iactarent.

Ipsa conteret caput tuum. Relativum X777, Hu, Hebraeis masculinum est, et ad UIT saera refertur, quod etiam masculinum est. Latinus (ipsa) ad feminam refert, Hebraicus autem contextus ad semen mulieris : pain femina non contrivit caput serpentis, sed semen, eius, Christus scilicet. Hoc mysterium viderunt Septuaginta et dixerunt : aŭtos ou ThoNOEL nepalív. Ipse observabit tibi caput; ubi observandi verbum pro comminuendi accipitur, eo quod qui quid comminuunt diligenter observant, ut in id impingant. Mysterium dixi hic latere altissimum: vam quid hoc magni erat, si inter inulierem et serpentem essent insidiae aut inimicitiae? Hic iam ab initio promittitur liberatio et semen illud benedictum, per quod benedicendae erant omnes gentes. Est autem sensus verborum dei : Per mulierem seduxisti, per mulierem succumbes. Quae quidem mulier (loquitur autem de sexu ată ovvexdoxin) quandoquidem tibi idonea visa est, per quam artęs tuas et insidias exerceres; quantumvis sit imbecillis, quantumvis stulta et artibus proinde tuis obnoxia , semen tainen proferet, quod tibi sit caput contriturum. Capitur autem Ux7 Rosch, caput, Hebraico more pro potentia , tyrannide. Nam diabolus est princeps huius mundi, sub cuius tyranoide et potestate omnes tenebamur captivi, donec illud benedictum semen ex muliere nasceretur Christus Iesus dominus noster, qui dicit: Venit princeps.. huius mundi, et in me non habet quicquam. Item alibi: Nunc iudicium est mundi. Nunc princeps huius mundi eiicietur foras ete.'

Tu insidiaberis calcaneo eius. Quod superius conteret iam insidiaberis vertit. Apud Hebraeos idem est verbum q10 Schof, quod significat quassare, contundere , subvertere, conterere. Graeci utrobique habent ingéw, quod observo significat, forte incuria librarioruin

Zuinglii wiv. opera. Vol. V.

[ocr errors]

El in m verso. Quasi dicat: Tu diabole, cuius caput per semen feminae conteretur, conteres calcaneum illius. Significat autem humanitatem Christi (quae per calcaneum pedis intelligitur: nam pedes infima pars corporis sunt et omnes sordes et pulveres terunt. Sic Christus iuxta carnem nostras infirmitates tulit) a Satana adfligendam ac tentandam, imo, ut mundi fert opinio, perdendain esse. Sic legimus Matth. 4. Christum a tentatore, qui in serpente figuratur (naw eadem vox 071), nahasch, quae Hebraeis serpentem, etiam tentare significat) tentatum esse; denique Pharisaeos instigavit ut Christum odio prosequerentur, et tandem occiderent. Nam alioqui Satan in Christum nihil potuit nisi corpus occidere.

Multiplicabo aerumnas tuas. Haec est maledictio feminarum et poena inobedientiae, quam diluunt et expiant, dum maritis suis subditae fuerint ac morigerae, liberos genuerint ac in religione educaverint. Nam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum.

Sub viri potestate eris. Hebraei aliter legunt: Ad virum tuum concupiscentia tua seu desiderium tuum. Septuaginta dixerunt, årospoon 08, suspectio tua , seu conversio tua. Nam Graeci utuntur drosporn etiam pro irispoon. Sensus est: Eris inerinis 'ac imbecillis, sic omni ope et auxilio destituta, sic calamitatibus et aerumnis plena, ut ad virum semper confugias et opem illius implores. Aut: Tu suspicies viruin tuum tanquam caput tuum et superiorem: caput enim feminae maritus est.

Maledicta terrà in opere tuo. Hebraeus sic legit: Maledicta terra propter vel ob te. Das erdrich sye verbannet ! ! Pulcherrima antithesi Deus poenae degravationem exprimit; ac si diceret: Posui te dominum paradisi, terrae illius voluptuosae et deliciis affluentis, quae sponte et absque labore omnigenos fructus eosque amoenissimos ét saluberrimos proferebat; quibus si sapere voluisses, potuisses cum gaudio et tranquillitate frui: nam &, Acal, comedere pro frui plane accipitur. Quandoquidem autem voci meae non obtemperasti : ecce habebis terram inobedientem et contumacem, ut etiam sterilis sit in opere tuo futura ; et quae summo labore culta proferet, spinae erunt et tribuli. Atque hac terra, id est iis, quae ex terra nascuntur (est enim synecdoche) frueris tu, sed in aerumna ac calamitate. Noluisti arborum fructibus frui; ede ergo herbam terrae, quae tua culpa contumax et hostis tua est facta.

In sudore vultus. Generalis est sententia , qua labor et opus praecipitur, otium omnium vitiorum mater prohibetur: nam ad laborem omnes nati sumus; et qui non laborat, non manducet. Neque ullus ab hac lege excipitur, qui saltem Deum metuat: est enim pcccati poena.

Donec revertaris in terram. Hunc ergo laborem ferre debemus usque ad mortem.

Lutum es et in lutum redibis. Hoc verbum omnem elationem , omnem ferociam atque superbiam premit. Omnes ex eodem luto, ex eadem massa conditi sumus. Quid ergo alter alterum contemnit?

1) Quod impune non intratur.

Ei vocavit Adam nomen uxoris suae Hava, quod mater esset omnium viventium. Hava vitam significat seu vivam. Omnium viventium ovvexdown est: nam non erat mater luporum, sed viventium, hominum scilicet. Dicunt quidam Havam, vitam ideo xat čugaoiv vocatam, quod sicut vita nihil aliud est quam aerumna et mutatio : ita mulier aerumnosa sit et inconstans, ad omnem ventum mutabilis velut vita et luna.

Fecit eis tunicas ex pellibus. Qui in innocentia non manserunt, digni sunt ut pecorum tergoribus induantur; et qui Deo similes esse voluerunt, merito bestiis comparantur. Ad hoc alludit David divipus propheta, hominis ingratitudinem et stultitiam taxans : Homo quum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis, Psalm. 49: 21. Bruta non ducunt, sed trahuntur; qui ergo adfectibus trahuntur similes sunt bestiis: non enim dominantur adfectibus, sed adfectus dominantur eis. ..

Et induit eos. Qui beluas adfectibus exprimunt, beluas induti sunt; qui Christum exprimunt, Christum induti sunt. Indui dominum Iesum Christum est Christo esse similem ; Christum tota vita exprimere; sic vivere sicut Christus vixit; mortificare membra quae super terram sunt. Contra pellibus ferinis indui est sic vivere, quemadmodum beluae vivunt, adfectibus deditum esse.

Ecce Adam quasi unus ex nobis. Hac ironia ferit Deus conscientiam Adami, atque Adaino stultitiam et temeritatem suam ob oculos ponit : ironiae enim vehementes sunt.

Et emisit eum Dominus deus. Hac coniunctione ), Vof, apud Hebraeos, varie utuntur Hebraei : iam pro copulativa, iam pro causali, iam pro rationali, iam pro adversativa. Ideo emisit eum, quasi diceret : Et haec fuit causa ut amandaret eum Dominus. Nain verba Hebraica n u et 073, garasch et schilah, plus significant quam emittere; eiicere, expellere magis quadrat. Eiecit ergo eos ac expulit, nunquam reversuros : nam hoc factum eorum postulabat, ut severe et duriter cum eis ageret deus; et tamen misericorditer cum eis agit. Commeruerant aeternam mortem; ipse duntaxat eiicit eos, in temporali miseria et calamitate ponens, qui nulla gratia, sed aeterna poena digni erant; denique in mediis calamitatibus promittit eis liberatorein et salvatorem. Videte quid agatis, qui per stultam rebellionem crudelibus tragoediis materiam praebetis !

Et collocavit ante paradisum Cherubim et gladium. Abdicat hominem Deus ut degenerem, et veluti nothum e nido detrudit custodemque pro ianuis paradisi statuit, qui redire volentem arceat. Salutein ergo ac vitam sic occlusit, ne illuc homo redire unquam possit, nisi per eum qui via factus est et ostium, per cuius sanguinem libertatem adeundi habemus in sancta, ea scilicet via, quam dedicavit nobis receptem ac viventem. Hebr. 10: 20.

CAPUT IV. Adam cognovit uxorem suam. Cognoscere pro concumbere et rem babere honeste' utuntur Hebraei,

caput, deo iam Deum, be

Dicens: Possedi hominem per Deum. Dicere frequenter utuntur Hebraei pro cogitare, deliberare , statuere. Ostendit autem Moses quaenam ratio moverit Evam, ut filium suum nomiparet Cain (ab' eventu enim aut occasione aliqua ferme imponunt nomina suis Hebraei). Cogitaverat enim intra se : Ecce possedi, inveni, nacta suin hominem . cum Domino, vel per Dominum. Hebraeus sic legit: Et concepit et pcperit Cain et dixit: Hic et causalis est coniunctio : et dixit pro nam dixit. Eo consilio , hac ratione nominavit eum Cainum. Nam dixit, id est intra se cogitavit : Iste est vir (nam hominem emphasim habet) quem mihi pollicitus est Dominus, dum dixit : Semen tuum conteret caput serpentis : (ita enim intellexerant Adam et Eva promissionem Dei) Possideo iam eum, ecce teneo eum , ecce adest quem mihi pollicitus est Deus. Per Deum, by Gott oder init Gott: nam varie utuntur Hebraei suo nx, aeth.

Rursus peperit fratrem eius Habel. Eius, scilicet Caini. Quemadmodum primum Cain vocaverat, ita et hunc Hebel vocat, quasi supervacaneum. $207, Häbäl, enim Hebraeis inane, vacuum, supervacaneum significat. Hoc Iosepbus in bonam partem exponit, quasi Habel evacuatus fuerit omnibus terrenis rebus, soli Deo vacaverit; sed tu intellige: ex superabundanti et affluentia datum a Domino. Hoc : discimus quain ratio et prudentia humana saepe suis consiliis fallatur. Eva putat Cainum illum esse, in quo speranda sit salus; ob hoc exul-' tans ait: Possedi hominem per Deum; alterum velut contemnens Habel vocat. Sic videmus Deum reiicere quos extollimus nos ; contra , quos nos contemnimus, eos Deus non raro ad summa evehit, Iosephum, Davidem, Gedeonem.

Abel quoque obtulit. Etiam ante legem oblationibus et sacrificiis praeludit divina providentia , ut verum illud sacrificium, quod extremis temporibus pro totius mundi delictis offerri debuit, adumbraret.

De primogenitis gregis sui, et de adipibus, eorum. Per primogenita hic optima quaeque intelligit. 2577, Helef, non solum pro adipe capitur, sed pro pinguibus, pro opimis. Magnus erat.Deus in corde Abelis; ideo non tenuia, non macilenta , sed pinguia et optima offert. Hanc fidem cordis Deus respexit. Opera ergo, quae foris fiunt, si non ex radice fidei nascantur, vana sunt et Deo non probantur. Offert Cain, offert et Abel. Cur Abelis munus respicit Deus, Caini non respicit ? nimirum quod ex fide offert Abel, Cain non item.

Cur concidit facies tua? Germanice hunc Hebraismum commode exprimimus, Ihm entfiel das angsicht, ihm entfiel můt und freud, ihm entfiel das herz, alium vultum induit. Vultus autem animi est nuncius ac index.

Nonne si bene egeris, recipies? Sin male, peccatum statim in foribus aderit? I'vóun est generalis, et apud omnes confessa ; sed vehementior duin per interrogationem profertur. Hac ad increpationem Caini utitur Deus, praevenire volens , ne homicidium, quod animo conceperat, opere expleret; quasi diceret : Ambo mei estis; cur tibi displicet quod frater tuus optima mihi obtulit? Haec est inaestimabilis Dei misericordia : dum videt nos mala animo concepisse , praemonet ne

Han apud Debtctenda, ut snoeris ei. Ha

faciamus, ne erumpamus. Peccatum in foribus quiescit, idiotismus est sermonis Hebraici, Germanis quoque communis. Das unglück hockt ihm vor der thür.

Sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis ei. Haec mihi videntur ad superiora sic esse annectenda, ut sub una interrogatione omnia proferantur. Nam apud Hebraeos unica pericope est, et unico Pasuk concluditur. Hebraeus sic legit ad verbum : Num non si benefeceris recipies ; et si non recte feceris, peccatum ad fores quiescens ; et ad te desiderium eius et tu dominaberis illius vel in eum? Quasi dicat Deus: Num Abelis desiderium et suspectio ad te esse debet, quemadmodum mulieris ad maritum ? Num tu dominus eius, caput eius es? Qui relativa aut affixa (eius, illius) ad peccatum referunt, ignoratione linguae Hebraicae falluntur. TRON, Hatah, enim, quod peccatuin significat, femininum est, affixa autem masculina ; ideo eius et illius ad Abelem, non ad peccatum referenda sunt. Porro, qui libero arbitrio ex hoc loco patrocinium quaerunt, nihil evincunt, quam homidem damnationis reum agere. Na:n si salvari non possumus, nisi peccato et adpetitui dominemur: condemnata est omnis caro.' Est ergo sensus: Num Abel adpetitum, hoc est, fidem et in Deum amorem ad tuum in- perium temperabit? Plurimum me colit, maximus apud illum sum, ideo praestantissima obtulit; contra tu hypocrita es, qui mei cultor videri vis non inferior Abele, quum non sis. Hinc odium et audacia. Num ergo iste non erit magis pius ac mei reverens, quam tu illi praescribas?

Dixitque Cain ad Abel fratrem suum. Idem verbum est Hebraeis loqui et dicere. Potuisset Latinus commodius vertere: Et locutus est Cain cum fratre suo. Loqui enim hic absolutum est, non transitivum. Sensus est : Tametsi Cain corde fratrem suum oderat hostiliaque cogitarat; tametsi de occidendo fratre apud se statuerat : non tamen ei negabat sermonem, loquebatur cum eo. Sic agit impia bypocrisis : Deum ore fatetur, corde negat.

Egrediamur foras. Hoc apud Hebraeos non habetur, sed ab aliquo sciolo propter superiora additum existimo, qui non vidit Hebraeis dicendi verbum pro colloquendi aut conversandi acceptum esse.

Et factum est, dum essent in agro. Hebraica coniunctio 1 Vof ordinis est. Sensus est: Deinde factum est, dum essent in agro.

Nescio. Hic plane cernimus caecitatem ac temeritatem impictatis. Non solum non audit admonentem Deum (mane enim consurgit Deus, nec monere cessat), sed et in medio scelere se defendit et excusat. Nil hic blanditiae, nil minae prosuot; sed qui Deum in corde suo abiecit, verbum eius non audit, et impudenter, vel coram Deo cordium scrutatore et iudice, quae turpiter commisit, negare audet, imo deo illudere non veretur, dicens : Num ego custos sum fratris mei? Tametsi sceleris est sibi conscius, fateri tamen non vult, sed arguentem irridet atque cum indignatione et sanna contemnit.

Quid fecisti? Vox sanguinum fratris tui clamantium ad me de terra. Prosopopoeia est, quasi dicat: Novi quid feceris, novi innocentiam fratris tui atque tuam audaciam. At interrogatio atque ipsa orationis figura multo plus gratiac habet.

« PoprzedniaDalej »