Obrazy na stronie
PDF
ePub

non essent. Cocorum princeps penuarius est oeconomus, qui commeatui culinaeque regiae praeerat. Quod autem postea illius curae traduntur vincti, non est alienum ab officiis istis : fieri enim potest, ut huic quoque officio cura in nervum coniectorum demandaretur. Abundet in his levibus quisque suo sensu.

Fuit Dominus cum Ioseph. Non derelinquit Deus suos, etiam abiectissimos: nam miserrima est conditio servitutis. Ponit autem hoc Moses a principio, ut intelligamus omnia sequentia a Deo ordinata et facta fuisse, quae nobis contingentia videri potuissent, ut quod captus in custodiam mittitur, quod iterum liberatur, quod Dominus factus est Aegypti. Sic pii omnia a Deo esse agnoscunt, tam prospera quam adversa.

Et erat vir fortunatus. Nullam fortunam, nullam esse prosperitatem nisi a Deo, hic locus declarat, pugnatque vehementer contra liberum arbitrium; docet autem misericordiam et potentiam Dei.

Invenit gratiam in oculis Domini. Quid sit invenire gratiam, puto satis iam dictum esse in superioribus; hoc est: dominus eum favore et gratia prosecutus est. Videbat virum esse fortunatum, et omnia eius facta et gesta auspicata esse; ideo dilexit eum.

[ocr errors]

Et fecit eum ministrum, praefecitque eum domui suae, et dedit omnia quae habebat in manum suam. n, scharath, puto Hebraeis non quemlibet servum proprie vocari, sed amanuensem, et cui domus cura committitur. Exul erat Ioseph, et tamen Deus est cum eo, facitque ut diligat eum Dominus eius, ut magnus sit in domo eius. Exilium multis profuit: forti enim omne solum patria est. At nos nostraque tam tenere amamus ut gravatim ab eis avellaınur; quum tamen extra haereditatem Dei nusquam simus.

Et fuit Ioseph dignus forma et pulchra facie. 'Erißoln est, ut via paretur ad futuram historiam. Est autem dignitas pulchritudo, cum honestate coniuncta.

Iniecit Domina oculos in Ioseph. Impensius spectat mulier, unde et postea cogitationes et adfectus pessimi. Primus gradus praevaricationis in visu est, Sic Eva pomi pulchritudine fuit decepta. Nemo ergo sibi in hoc indulgeat! nemo parvum hoc putet, ex quo ceu fonte tot mala nascuntur!

Dormi mecum. Vide mulieris audaciam! Posteaquam frontem perfricuerint mulieres, viris longe audaciores sunt.

Et renuit Ioseph. loseph exemplum est verecundiae et fidei, qui etiam iuveniles adfectus atque se ipsum superat. Obiecta enim haec actas est adfectibus. Et ipsi non forma defuit, non carnis adfectus, non occasio; sed metus Dei et pietas cohibet. Ad hanc rem plurimum valet educatio: si enim a teneris imbuimur bonis praeceptis, quae ab iniuria et violentia abducant, iam ad omnem occasionem non aliter quam custodes ac monitores adstant, et de - vel ad- hortantur pro usu obiectorum. Si vero vera pietas ac Dei metus nos custodiat, nihil audax aut venia indignum designabimus. In sinu lacobi educatus erat Ioseph; huius ergo et sanctimoniam et verecundiam aemulatur. Cum optimis ergo commercium ineamus, ut inter bonos quoque numeremur.

Dixitque ad eam: Non novit quid sit in domo, quicquid habet tradidit in manum meam. Exaggeratio est, quasi diceret: Omnia quae habet dominus meus, tradidit in potestatem ac fidem meam; iam quomodo ego tam perfidus essem in dominum meum, qui nihil non meae committit fidei?.

Quomodo facerem hoc magnum malum, et peccarem in Deum? Duo maxima praecepta complectitur, quasi diceret: Etiamsi pon offenderetur dominus meus, qui me tam vehementer amat: tamen Deus offenderetur. Has duas regulas sibi proponat, quicunque recte agere velit, Dei videlicet dilectionem et proximi! Nam omnes nos ita adfectibus sumus dediti, ut a nullo homine forma vivendi tuto peti possit.

Et factum est dum quotidie ipsa sic loqueretur ad Ioseph, non obtemperavit ei Ioseph, ut dormiret cum ea, tametsi esset cum ea. Ecce constantiam Iosephi, qui omnes blanditias virili et infracto animo superavit.

Apprehensa veste, dixit: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio, fugit, et egressus est foras. Cumque mulier vidisset vestem in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit ad se homines domus suae, et dixit ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis, ingressus est ad me, ut coiret mecum. O impudentiam! o audaciam! femina per se animal est infirmum et fragile; cui si audax libido accesserit: quid truculentius? quid crudelius? Non enim duntaxat adulterae fiunt, sed et homicidae: oderunt enim impense eos qui suis conatibus obstrepunt, mortemque si possunt machi

nantur.

Cumque audisset me clamare, reliquit pallium penes me, et fugit. Avtisqegov in eum retorquet versutissima mulier: nam quae pro defensione sua adducere potuit Ioseph, vertit ipsa ei in accusationem. Considera crudelitatem et iniquitatem huius mulieris! potuisset innocentem excusare, et liberare dum caperetur; sed nihil miserta ad carcerem ductum non liberat.

Tradidit Dominus Ioseph in domum carceris, ubi vincti regis custodiebantur, et erat in domo carceris. Et fuit Dominus cum Ioseph, et declinavit ad eum beneficentiam, et dedit gratiam ei in oculis principis carceris. In illis regionibus magnae domus sunt et custodiae publicae et regiae, quibus praesunt magni viri. Fecit ergo Deus, ut dominus carceris Iosephum favore et benevolentia prosequeretur.

Qui tradidit in manu illius universos vinctos, qui custodia. tenebantur. Hoc bifariam intelligi potest, aut quod id officii ex favore ei demandarit, aut quod Dominus rerum suarum negligens onus curae et laboris a se in Iosephum reiecerit. Solemus enim plerunque lucrum ex officiis accipere, labore in alios reiecto. Multi sunt, qui principio quidem, dum officiis publicis inaugurantur, solent esse strenui et fervidi, ut etiam ceteris admirationi sint, gnaviter ac diligenter omnia tractantes; sed deinde paulatim remittunt, putantque dignitatem esse, non officium. Sic episcopi primum praedicabant verbum Dei, magna cum diligentia, magna cura et sollicitudine, magnis laboribus, magnis etiam persecu

tionibus. Deinde factum est ut nihil talium amplius curarent; sed segnitiei et otio dediti, domini esse coeperunt, curam gregis et verbi praedicationem in mercenarios et monachos reiicientes. Qui innocentes patiuntur, exemplum sibi Iosephum proponant, fortiterque omnia ferant! Dabit Dominus gratiam et liberationem omnibus, qui sincera cum fide eum invocaverint.

CAPUT XL.

Viderunt ambo somnium nocte una. Qui fit, ut somniis agat deus cum Iosepho, quibus credere per legem et prophetas vetitum est? Narrant quidam sua somnia; hi audiri non debent. Indicat nonnullis Deus quid in consiliis suis sit, etiam in somno; hi audiri debent. Ad hoc enim in somnis adparet dominus, ut omnia esse ab eo agnoscamus, nihil fortuito aut temere fieri. Quam frivola enim res est somnium? at Deus magna per ipsum agit. Docebit autem spiritus fidei quid cuique visioni credere debeamus.

Quilibet iuxta interpretationem congruam sibi. Hoc est iuxta comparationem officii sui, aut ut interpretationem capiat pro exitu rei.

Quare vultus vestri hodie mali? Id est tristes, severi? Sic enim Hebraei utuntur voce hac malus: Sufficit diei malitia sua, hoc est tristitia, adflictio.

An ne Dei interpretatio? Si nosceretis ac metueretis Deum, non essetis solliciti de interpretatione: interpretem enim mitteret Deus. Ecce quid sit esse pium! Ioseph etiam in carcere est, et tamen alios concaptivos consolatur: nam habet deum in corde.

Haec est interpretatio somnii. Sic Latinus. Hebraeus vero sic: Haec interpretatio eius, scilicet est. Septuaginta: toйto ǹ ovyZQiOis avrov, hoc est comparatio eius. Quae Latini neutro genere, Hebraei foeminino efferunt: Hoc scilicet, quod sequitur et totum quod agitur. Sic in verbis coenae dicitur: Hoc est corpus meum; hoc est sanguis meus, non hic; ut demonstratio non feratur ad panem et vinum (ab hoc enim quidam vehementer abhorrent), sed ad totum boc quod agitur: alioqui dixisset, hic, si panem referret; et h. 1. dixisset: Haec est interpretatio, seu comparatio. Nam ovyzoiva dicuntur comparatores et coniectores, adeoque interpretes qui linguam linguae comparant.

Tres propagines, sunt tres dies. Verbum est pro significat hic ponitur. Sic in verbis Christi: Hoc est corpus meum; hic panis significat corpus meum pro vobis traditum; aut haec panegyris est corpus meum; hoc est figura vel significatio, quod corpus meum est pro vobis traditum.

Post tres dies levabit, vel accipiet Pharao caput tuum, et restituet te in officium tuum. Duplex est hic tropus in dictione caput et in levare. Caput pro homine ponitur, ut est apud Terentium: O lepidum caput, id est lepidum hominem; pro persona, sicut Graecis xeqahý. Deinde Septuaginta caput levare pro reminisci et mentionem facere intellexerunt.

Est et iurisperitis triplex capitis diminutio infima qua aliquis defungitur magistratu; inedia qua repellitur ac deiicitur, citra tamen

civitatis amissionem; summa, cum et statum et civitatem amittit, Potest ergo et hic Hebraicus sermo: Levabit caput tuum, pro restituet in integrum inque priorem statum, intelligi. Habent enim et Hebraci forensia sua; quemadmodum multis ostendimus locis..

Et dabis craterem Pharaoni in manum suam, secundum iudicium prius. Secundum iudicium, id est secundum morem, secundum officium pristinum. Hic videmus iudicium non semper significare officium iudicis, sed quodlibet officium aut ritum ac morem. Sic Matth. 3, dum excusabat se Ioannes, dixit ad eum Christus: Sine! oportet implere omnem iustitiam, id est oportet omnia agere iuxta decorum et officium, aut iuxta constitutum : wie es gehört.

Furto sublatus sum de terra Hebraeorum: etiam hic nihil feci, ut me in hunc lacum ponerent. Exemplum tolerantiae et mansuetudinis est Ioseph, qui tametsi innocens patitur fratres suos tamen non adcusat, nec foeminam impudicam; nihil questus apud concaptivos suos tantum se innocentem dicit. Poterat exaggerare facinus fratrum, iniuriam foeminae, imo sese iactare, quemadmodum Deo ordinante huc esset missus, ut videretur ipse aliquid esse; sed totum hoc tacet, contentus dixisse: Furtim sublatus et innocens huc missus sum. Magnum est, dum innocens patitur, magnaque eget constantia, quam Deus quem pectore gerunt piis suggerit.

Deinde clarissime exprimit nobis haec historia providentiam divinam, qua discimus, nihil fortuitu, nihil contingenter fieri, sed omnia disponente et ordinante Deo. Quod Ioseph in Aegyptum venditur, quod in carcerem mittitur, quod per alios qui cum eo capti erant liberatur, quod non statim educitur ante alios, quum tamen innocens sit haec omnia inquam temere non contingunt, sed praevidente et ordinante Deo. Item quod is qui beneficium expertus liberatur, et ipsius Iosephi obliviscitur, tametsi promiserat sese gratum fore, ideo factum est, ut postea ingratitudinem suam agnosceret; quam haud quaquam agnovisset, si statim pro eo intercessisset. Obliviscimur enim plerumque pauperum et adflictorum, dum nobis prospera arrident. Utitur ergo hoc malo ingratitudinis Deus ad bonum, tam ipsius pocillatoris, quam ipsius Iosephi. Neque somniorum narrationes et interpretationes ipsius Iosephi naturalis sapientiae et cognitionis sunt. Nam si natura sapientes essemus aut eloquentes, aut nostro Marte: essemus nimirum omnes sapientissimi, prudentissimi, eloquentissimi. Donum vero Dei est sapientia, prudentia, eloquentia. Hinc non raro videmus eloquentissimos apud vulgus nihil posse, nihil persuadere; contra simplicem aliquem trahentem plebem quocunque velit. Donum igitur Dei est, quod ipse pro libito suo dispertit. Deinde ut hoc donum fructificet et operetur, rursum Dei est, non nostrum. Ab ipso enim est et velle et perficere. Agnoscamus ergo et cum gratitudine acceptum feramus Deo, si quid bonorum percepimus! ne superbiamus, ne efferamur! donum est Dei, fructus Dei et praemium. Canistra farinae. Farinam habent Hebraei, Graeci youdoiras, hoc est, similas. Sive ab usu, quod panes qui Graecis nunquam non farinae vocabulo appellantur in eis ferrentur, sive a candore farinae, canistra farinae, hoc est alba et decorticata, sic vocentur, nihil moror.

Recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis. Sed Hebraeus sic legit: Fecit Pharao convivium servis suis, et levavit caput pocillatoris et caput principis pistorum in medio servorum suorum. Hic videmus manifestum fieri, quod superius dicebamus, levare caput pro recordari aut recensere positum esse; recordari autem pro mentionem facere, redhalten. Sic Germanice dicimus: Denck der sach niena! Hoc est nihil de hac re loquaris! Recordatus ergo rex captivorum, hoc est, considerationem, censum et mentionem de ipsis cum servis suis habuit. Instabat enim convivium, opusque erat ut officiis singulis singulos praeficeret.

Et non est recordatus princeps pocillatorum ipsius Iosephi, sed oblitus est sui. Exemplum hic ingratitudinis est. Nam ingratissimus omnium est, ut Seneca ait, qui beneficii obliviscitur, quod apud hunc non solum beneficii gratia, sed memoria quoque intercidit. Est homo animal sui amans, invidum, avarum; hinc ingratitudo et beneficiorum oblivio nascitur. Deinde quod in nobis pietas, fides, iustitia omnino refrixit, hoc vitium non solum apud ethnicos scriptores, sed sacris quoque literis maxime reprehenditur, et summa poena dignum iudicatur. Iudic. X. dure increpat Deus filios Israëlis, quod se derelicto summa cum ingratitudine praeteritorum beneficiorum obliti diis Gentium adhaesissent; iubetque non absque sanna, ut ad suos Deos, quos sibi elegerant, currant pro auxilio. Quoties Christus in evangelio Iudaeis ingratitudinem exprobrat, et gravissimo supplicio adiudicat, qui se non recepissent? Adparent etiam nobis hic divina iudicia inscru→ tabilia esse. Ioseph innocens in carcere manet; ingratus et malus eripitur, liberatur et in officium suum restituitur, interim innocentis et benefici Iosephi oblitus. Sic sapienter omnia disponit divina providentia, hunc aerumnis et malis explorans, illum ingratitudinis suae admonens, ut tandem ore proprio sese ingratum iudicaret, qui non ab aliis admonitus vitium hoc vel negasset vel dissimulasset. Propria ergo felicitate et Iosephi adversitate tandem in sese experitur, quod sit omnium ingratissimus; ut etiam suo se ore iudicare compellatur et exclamare, ut est in sequenti capite: Coram Pharaone agnosco peccatum meum.

CAPUT XLI.

Spicae tenues et uredine percussae. Spicas subventaneas vocant, quod vento sint perditae. Est autem ventus frigidus, non calidus; fitque nocte, non interdiu, tametsi postea a sole nonnihil infirmentur.

Evigilans Pharao post quietem, et facto mane pavore perterritus. Hebraeus sic legit: Evigilans Pharao, et ecce somnium! Et mane facto iterabat, seu per vices redibat spiritus eius, hoc est per vices redibat sibi somnium in mentem; mente volvebat somnium, vellicabat ei aurem. Hebraei enim hic habent DD, paam, quod sighabent, nificat per vices subinde redire. Hic facile discimus quaenam observanda sint somnia, quae minus: nam quibus Deus aliquid praedicit subinde redeunt; excitat ea nobis Deus et animum saepe pulsat, ut consideremus quid sibi velint.

Protinus ad regis imperium eductum de carcere totonderunt.

« PoprzedniaDalej »