Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

cui gratulari oportuit: non enim fratrem, quod pater eum amaret, odisse, sed vicem eius gaudere conveniebat. Porro quod mores eorum pessimos correctos voluit frater, amorem Iosepho fratrum, non odium conciliare debuerat. Quod vero dominium ei invident, quis non videt ex pilavria nasci? quae nec aequalem fert, nec superiorem. At in φιλαυτία his omnibus divina providentia eorum adfectibus in bonuin eorum abutitur, interim variis tribulationibus Iosephum innocentissimum adolescentem (qui et typus Christi) exponens, ut discamus vitam piorum tentationem et adflictionem esse. Non ergo a bono, non a malorum correctione et castigatione unquam nobis cessandum est, quantumvis in nos saeviant impii, quantumvis nos odio et convitiis insectentur.

Et increpavit eum. pater. Durius increpat vir prudens dilectum filium, ne fratrum odium plus augescat. Declinat ergo fratrum invidiam pater increpatione sua, quod ex sequentibus claret.

Nam fratres invidebant ei, pater vero rem servavit. Non quod tacitus rem secum expenderet, quidnam somnium "significaret : nam increpatione sua somnium interpretatus erat; sed apud se servabat, et quasi observabat, id est, non contemnebat somnium. At quum Ioseph e pascuis non rediret, sed videret tunicam sanguinolentam, putabat eum a fera dilaniatum. Sic fallitur nostra caro, sic imbecilles sumus et caeci ad ea quae dei sunt: putamus omnia fieri casu; sed deus providentia sua non fallitur, quae statuit et decrevit ad finem perducit, vel renitentibus omnibus. Fratres voluerunt Iosephum occidere, sperabant eum extinctum; sed fit quod Deus ordinarat, ut ipse scilicet esset dominus Aegypti, et quod metuebant fratres irruit super eos. Sic Iudaeis quoque factum est in morte Christi, cuius typum gerit Ioseph: putabant memoriam eius de terra perditam esse, dum ad mortem turpissimam condemnaverant; at revixit Christus, ipsi vero misere perditi sunt.

Et dixit Israel ad Ioseph: Nonne fratres tui pascentes in Sichem? Recte Latinus absque interrogatione interpretatus est, dicens: Fratres tui pascunt gregem in Sichimis. Nam solent Hebraei, quae affirmant, nonnunquam sub interrogatione proferre.

Et misit eum de valle Hebron, ivitque versus Sichem, et invenit eum vir errantem in agro. Nomades erant fratres Iosephi; subinde ergo mutant pascua. Non ergo errat Ioseph, quod viam in Sichem et Dothan ignoret (neque itinera ei incognita esse potuerunt); sed sic errabat, quod in Sichem iret, quum fratres essent in Dothan.

Qui quum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. Haec vox cogitaverunt nimis est infirma,, ut vim Hebraicae dictionis, nachal, exprimat. Significat enim insidiose cogitare aut consilium capere, maligne aliquid cogitare: quod et Graecis est πονηρεύεσθαι.

Ecce magister ille somniorum venit. Sarcasmnus est dicitur enim cum acerbitate. Et ille emphasim habet, ille perversus scilicet. Venite occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem. Mortuum scilicet, non vivum: nam quod postea vivum eum in puteum deiecerunt, intercessione Rubenis factum est.

Tanc apparebit quid illi prosint somnia sua. Hebraei vero sic legunt: Et videbimus quid erunt somnia eius, hoc est: Sine, videamus eveniantne somnia eius necne.

Et audiens Ruben liberavit eum de manibus eorum. Titulus est: nam non liberavit eum, sed hoc consilio usus est, ut liberaret. Quare Latinus dixit: Nitebatur eum liberare, persuasit fratribus ne occiderent eum.

[ocr errors]

Non interficiemus animam.. Animam pro homine ponere frequens est Hebraeis. Sic in Evangelio: Qui odit animam suam, id est, qui se ipsum odit. Sic 1. Reg. 18. Ionathan dilexit Davidem, ut animam suam, id est, ut se ipsum.

Ne fundatis sanguinem. Non dicit sanguinem eius, sed generali sententía: Ne fundatis sanguinem, ne interficiatis hominem. Cur autem non dicit sanguinem eius, vel sanguinem fratris? Sub forma legis verba profert, ut plus moveret animos, ut a tanto facinore abhorrerent. Quasi diceret: Scitis quanta diligentia olim caverit Deus, ne quis sanguinem fundat; scitis quantum nefas sit, quam atrox, sanguinem fundere. Videtur itaque hanc legem de non fundendo sanguine Iudaeis augustam et' sacrosanctam fuisse, patribusque quasi per manus traditam. Mirabilis ordo divinae providentiae, mirabilis mutatio dextrae excelsi hic cernitur. Qui amare debuerant, de occidendo fratre consultant; qui lectum paternum commaculaverat, fit patronus; iustus et innocens patitur. Nemo haec humano consilio, nemo temere aut casu fieri existimet, sed nutu et providentia summi illius Dei cuncta disponentis: is abutitur pessimo scelere ad bonum, non solum ipsius Iosephi, sed etiam Rubenis. Qui enim tam impudenter peccaverat, patrem tantopere offenderat, maiore metu, maiore reverentia patrem prosequitur; omnem operam impendit, ut e manibus fratrum Iosephum eripiat et liberet et eum patri restituat, quo liceat ei cum patre in gratiam redire. Hac occasione deo sic disponente, fit ut Ioseph vivus servetur atque in Aegyptum vendatur. Voluit enim eum dominus magnum facere, et non solum Aegypti, sed et gentis Israeliticae servatorem. Interim tamen Ioseph tot tantisque malis vexatur, tot periculis obiicitur, ut nihil minus sperari possit quam eum dominum futurum. Sed ita placet, sic visum est deo, qui in omnibus sic agit, ut consilium suum absconditum sit à sapientibus huius mundi; qui quantumvis rideant, quantumvis repugnent, fit quod statuit ipse, atque iis interim mediis, quae impii non deo, sed aut naturae, aut humanae industriae aut aliis causis accepta ferunt. Omnia haec in Christo, cuius typum gerit Ioseph, clarissime expressa sunt.

Nudaverunt eum tunica. Neque hoc absque causa scribit Moses, ut videamus crudelitatem et impudentiam, qui non verentur carnem suam nudare. Tanta erat crudelitas, tanta inhumanitas, tam atrox odium, ut immoti nudatum fratrem aspicerent. Sicut olim Brutus nudatos et caesos filios ore, vultu animoque immoto reipublicae amore spectabat: isti fratris odio idem faciunt. Videmus ergo et quid sit magnanimitas aut fortitudo, et quid audacia ac impotentia. Potuisset dicere Moses: Proiecto ed in puteum tinxerunt tunicam; sed minus

fuisset. Exaggerat factum denudatio: abhorrere debuerant a teneris membris et moveri misericordia. Sed nihil movetur proditorius et perfidus animus; nihil tam atrox, nihil tam crudele quod non audeat contra eos qui suis conatibus obstant; non parcit fratribus, imo non liberis propriis; quicquid est humanum, quicquid divinum, negligit: nam feris et leonibus sunt ferociores et crudeliores, qui omnem humanum sensum exuerunt. Exemplo ergo isto discimus, quid possint adfectus, quo hominem. impellat vitium avaritiae cum invidia coniunctum: dolebat illis losephum patri cariorem esse quam essent ipsi; invident ergo ei. Iam quo aliquid facinori suo praetexant, a fera eum esse devoratum excogitant; qua excusatione reperta omnia deinde audent, quodque animo et opere iam expleverunt videri volunt non fecisse, egregieque scelus coram patre celant hypocritae.

Et acceperunt eum, proieceruntque eum in puteum: puteus autem erat siccus, in quo non erant aquae, et sederunt ederuntque. Et haec ad exaggerationem sceleris scripta sunt: adeo nihil miserationis, aut viscerum in eis fuit, ut mox, fratre in puteo relicto, cibum caperent.

Dicit ergo Iudas fratribus suis: Quae utilitas si occiderimus. fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem eius? Quasi diceret: Non facile celabimus sanguinem eius. Sed esto! celari possit: deus non sinet inultum. Scitis deum magnopere vetuisse, ne quis sanguinem fundat; nihil ergo nos coram illo liberabit, etiam si coram patre celaverimus. Argumentum autem evidens est, Iosephum iustum fuisse ipsosque nocentes qui innocentem iniuste damnarent et exagitarent. Nam si morte dignus fuit, cur eum non iure occidunt? Quid opus est mortem eius celare? Servat autem Deus Iudam, ne manus innoxio sanguine polluat, sed ut fratrem liberet: nam ei primogenitorum ius destinatum erat. Iudas filius Israelis, et Iudas Ischariotes, in hoc comparantur, quod uterque lucrum spectat. Sed in hoc sunt dissimiles, quod hic Iudas bono animo liberat fratrem, non sperans alia ratione quam utili persuasum iri fratribus; alter odio Christum prodit et avaritia.

Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur. Quasi diceret: Ex duobus hisce malis hoc magis eligendum est; quandoquidem occidere eum statuistis, melius est, ut ab aliis quam a nobis interficiatur. Vendite ergo eum Ismaelitis! Ecce ut ab utili producat epicheremata.

Sic legunt

Vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Hebraei. Nam figurae non in omnibus quadrant, et Christus utpote excellentior pluris venditus est.

Ruben reversus ad puteum, non invenit puerum. Verisimile est Rubenem non fuisse cum eis, quando vendiderunt losephum, sed clam a fratribus abiisse viaque obliqua et ambage quadam ad puteum contendisse, ut eum liberaret et patri restitueret; sed antequam ipse ad puteum venit, ipsi eum extraxerant atque vendiderant.

Scissis vestibus. Vestimentorum scissio signum erat aut tristitiae aut impatientis animi. Sic Annas scidit vestimenta sua, quum Christus se filium dei dixisset.

Zuinglii univ. opera. Vol. V.

11

Hoc invenimus. Non dixerunt hanc tunicam, sed hoc: per emphasim, quasi non agnoscant tunica sit, an aliquid aliud.

Et dixit Iacob: Tunica est filii mei, fera pessima devoravit eum, discerpendo discerpsit Ioseph. Miro artificio exprimit Moses adfectus paternos, et dolores cordis Iacobi. Geminatio enim verborum vehementiam habet.

Luxit filium suum multo tempore. Non videtur intelligi debere de celebri isto luctu, quem pro mortuis ex more habebant Iudaei, sed de dolore cordis interno (est enim Hithpael): er bekümmeret sich selbs, hat nit gnug können klagen, er ghub sich übel. Doluit ei amissio lii malto tempore.

Et surrexerunt omnes filii eius et filiae, ut consolarentur eum. Moses hic filias quoque recenset, quum tamen prius non dictum sit de filiabus, nisi de sola Dina. Hinc manifestum fit, multas esse huiusmodi locutiones synecdochicas in sacris scripturis, ubi potior et praecipua pars alicuius recensetur, tacitis ceteris quae in summa intelliguntur. Sic superius, ubi catalogus filiorum Iacobi recensebatur, non meminit nisi solius Dinae, quae nimirum censa non esset, si non Moses singulare quiddam de ea postea fuisset dicturus. Nam in numerum non recensent mulieres et filias Hebraei, quum tamen inter eos et mulieres et filiae sint. Sic est Synecdoche, quum Paulus 1. Cor. 10. patres mare transiisse dicit. Nonne et mulieres et pueri quoque transierant? Ergo mulieres non recenset, sed in potiore parte intelligit. Sic Matth. 3. Omnes venerunt ad Ioannem, ut baptizarentur. Synecdocha est et harum locutionum plena est scriptura, ut nihil efficiant catabaptistae suis contentionibus, dum pueros a baptismo excludunt. Sic deus solos mares circumcidere iubet, feminas a testamento et populo dei nequaquam excludens.

[ocr errors]

Descendam ad filium meum lugens ad foveam., scheol, et infernum et foveam aut sepulcrum significat. Potest autem baec oratio esse optativa; quasi diceret: O si morerer et vel mortuus descenderem ad filium meum. Aut simpliciter in futuro; quasi diceret: Scio, is casus me foveae, id est morti, tradet. Es bringt mich in dgruben, ins grab, es wirt min tod sin.

CAPUT XXXVIII.

Interea temporis descendit Iudas de fratribus suis. Interim dum Ioseph est in Aegypto, abiit Iudas a fratribus suis. Quid vero ei acciderit, Moses recenset, ut in linea seminis benedicti maneat: Christus enim ex tribu Iuda est.

Historia haec, tametsi in speciem impura et turpis esse videtur, plena tamen est exemplis et mysteriis; sed non in cortice haerere oportet eos, qui sacra legunt biblia: ad spiritum et nucleum penetrandum est. Puris omnia pura. Qui vero impuro animo non solum sacras, sed profanas et Gentilium literas legunt, sibi in perniciem legunt. Scripta ergo sunt ad nostram doctrinam, ut piorum et impiorum vitam ante oculos ponamus; illorum autem imitemur, ab horum vita caveamus. Et vidit ibidem Iudas filiam viri Chananaei, cuius nomen

erat Schua. Duxit Iudas filiam huius Chananaei, qui vocabatur Schua : nam hoc erat nomen patris, non filiae.

Tertium quoque peperit, quem appellavit Schela, quo nato parere ultra cessavit. Hebraei sic legunt: Et rursus peperit filium et vocavit nomen eius Schela: nam fuit in fallendo, dum ipsa pareret eum; id est parum abfuisset, ut partus fefellisset, aut periclitata esset mater in eius partu. Es hette schier gfält an der gburt. Mentiebatur enim puer aut fallebat; id est, non consueto more venit, sed oblique, schälb, quod valde periculosum est. Verborum Hebraicorum significationes alludunt. 1, casab, enim et , schela, mentiri, fallere significat Fälen. 4. Reg. 4. et Habac. 3.

Fuit Er, primogenitus Iudae, nequam in oculis domini. Malum esse in oculis Domini Hebraismus est, de quo superius in Nimrodo satis dictum est. Ostendit autem causam cur Dominus eum interfecerit, quod tametsi primogenitus esset, et benedicti seminis, non tamen veritus est malum facere, idque in conspectu Dei. Vidente et arbitro Deo audebat peccare.

Dixit Iudas ad Onan: Ingredere ad uxorem fratris tui et fac eam tuam uxorem. Hic videmus eas leges, quae ad reipublicae gentis Israeliticae salutem et tranquillitatem faciebant, etiam ante latam legem inter Iudaeos fuisse servatas: nam lex de ducenda fratris demortui uxore longe post data est. Aequitas ergo et honestas omnia docet ac moderatur. Sunt qui clamitant: cur mihi non liceret plures ducere uxores? Quia Deus dixit: Et erunt duo (non plures) caro una. Sed Abraham habuit plures; sic Iacob. Hoc fecit angustia generis : non enim licebat eis connubio Chananaeorum contaminari. Nemo ergo ex sacris historiis praetextum et excusationem cupiditatibus suis quaerat! Paulus dixit: Unus quisque suam uxorem habeat, non dicit, uxores. Percussit Onan dominus, eo quod rem detestabilem fecisset. Et Onan nequam fuit coram domino. Nonne enim magna nequitia et invidia est invidere fratri nomen?

Esto vidua in domo patris tui, donec crescat filius meus. Pollicetur Iudas quae se seit non praestiturum. Putat autem Thamar in culpa esse, quod filii sui moriuntur, quum tamen filiorum sit culpa. Non vult ergo Deus ut innocens despiciatur. Reiicit ergo tres liberos Iudae et primogenitum ex Thamara excitat.

Mortua est filia Schua uxor Iudae. Sic enim legunt Hebraei. 'Erißoln est, qua uxoris mors describitur, ne quis eum, dum audit concubitum cum Thamara, adulterum existimet.

Ascendit Iudas ad tonsores ovium suarum, ipse et Hira socius suus. Pro pastore ovium Hebraeus legit socius vel amicus. Atque hoc multis argumentis videtur vero similius, tum quod Hebraica puncta id indicant in, rea, tum quod non sit mos, ut pastores domi sint et dominos comitentur, sed apud gregem. Deinde non videtur Hira pastor fuisse Iudae, sed amicus, ad quem tanquam virum aliquem bonum diverterat.

[ocr errors]

Nesciebat quod nurus sua esset. Imprudens fit novus pater

« PoprzedniaDalej »