Obrazy na stronie
PDF
ePub

et fidat. Qui sic Deo tangente claudi redduntur, veri sunt Israelitae : bi Dominum facie ad faciem videbont, de quo sequitur.

Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea, Vidit Deum in ea forma, qua se illi ostenderat: nam Deum nemo vidit unquam. Et salva facta est anima mea. Adima pro animo Hebraeus legit. Et liberata est anima mea , evasit. Hoc est: iam quieto et pacato sum animo, iam omnibus curis, omni metu liberatus est animus mous; jetz ist min hertz alles uamuts entlediget, jetz bin ich aller foroht fry, Haec est consolatio piorum, quae eis post tentationes largiente Domino conceditur; et tunc oritur sol, serenitas conscientiae et tranquillitas nentis.

Quam ob causain ron comedunt nervum. Sie et pobis a nervo, id est, carnalibus desideriis abstinendum est.

CAPUT XXXIII, Et posuit ancillas cum pueris earum in principio. Tres instruxit ordipes lacob: in primo ordine (nam hoc significat 1730x), rischona, iu principio, post principium, voranhin ) ancillas posuit cum earum liberis, Leam deinde cum filiis suis, postreino Rahelam cum losepho.

Et ipse ibat ante illas, et inclinavit se pronus in terram septies, donec appropinquaret fratri. Urbanitas haec quaedam est, ut septies cadat; quod et bodie principibus ter fit. His exterois quilibet pro amore et caritate utatur absque hypocrisi et adulatione.

Osculans flevit. Exprimuntur adfectus et adfectuum mutatio. Esau olim durus et ferox, initis et mansuetus redditus, osculatur fratrem, quem prius occidere statuerat. Sic in ipso occursu novit deus, corda eorum mutare, lo quo discimus, quos exitus tandem. tentationes habeant, si in fide firma steterimus : non dubitabat Iacob Deum sibi auxilio fore, quemadmodum promiserat, et tamen dividit omnia quae habebat in tres turmas, intra se cogitans: Si occiderit Esau unam turmam, reliquae eruot salvae. Et ecce, quanta fide Deus praestat quod pollicitus est, . Qui illi tui? Quasi diceret: Suntne liberi aut vernae aut servi?.

Ut invenirem gratiam coram Domino meo. Elegans ÚTOQLÚANOLS. - Non dicit: Haec tibi dono, ut ioveniam gratiam : nam hoc incivile nimis esset et durum.

Sic enim vidi faciem tuam. yo by, al ken, id est : Nam vidi faciem tuam, ac si faciem Dei viderem.

Esto mihi propitiųs, et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus. 297, placatus sis mihi, reconciliatus. EůdoxotLS HE dicunt LXX, id est, placatus et conciliatus sis mihi. Benedictionem pro dono, ponit, pro munere. Sic Paulus in epistola ad Corinthios &úhaylov pro dono alicubi usurpat. Sic in Psalmis: Praevenisti eum, in benedictionibus dulcedinis. · Et coëgit eum et accepit. Coëgit, von vim inferre, sed vehementer instare hic significat, Er lag ihm heftig ab, intra amicitiam cogere.

Nosti Domine , quod pueri mei teneri sunt , ei greges et

nimi sic enina vidi faciem Dei "suscipe bene, placatus sis

armenta quae mecum ascenderunt, quod si uno die violentius egero, morietur totus grex, transeat Dominus meus ante servum suum: ego vero paulatini agan iuxta vires profectionis, quae mecum est, atque liberorum, donec venero ad Dominum meuin in Seir. Praetexit fatigationem pecoris, quum se Esavus comitein itineris vult adiungere. Capit autem profectionem vel 10% , melacha, pro illis qui proficiscuntur. Secundum pedes vel ad pedes 5375, leraegel, id est, iuxta mensuram, pro viribus. Sensus est: Praei o germane ! nam accelerationem itinere fessa profectio ferre nequit; sequar autem pro mensura et virili omnium.

Et dixit Iacob : Quare hoc? inveniam gratiam in oculis Domini mei. Voluit Esau, ut de populo suo aliquot remanerent cum fratre. Hoc pulchra hyposiopesi declinat Iacob, dicens : Inveniam gra. tiam; quasi diceret: Tu mihi frater cum tuis praecede nos! nolo enim ut quisquam de tuis apud me maneat. Iacob profectus est in Suchot, et aedificavit sibi domum, et pecori fecit tabernacula. Discimus vitam humanain aliud nihil esse quam adflictionem, pugnam, militiam. Ita Deus nos variis tentationibus exercet, probat, exacuit, sed nequaquain ultra vires; ostendit etiam exitum, siquidem fide firma ei adhaeserimus et in finem usque perstiterimus. Quoties Iacob tentatus ? quot incommoda passus ? quot dolos soceri expertus ?' Iam persequitur Laban, jam obvius fit frater quem inetuit. Sed ex his omnibus liberat eum Dominus. Iam incipit aedificare domos, figere. tabernacula et tentoria sibi, pueris et iumentis; aere proprio agrum comparat ne cui gravis sit: quae res cuique iucundissima est. Neque tamen inter haec peregrinum se esse obliviscitur civitatisque supernae civem. Quumque iam tot evasisset pericula, tot labores exantlasset: mox in dilectissima filia gravissimum casum, non absque maximo dolore, videre cogitur. Sic volvitur vita nostra multis et infinitis incominodis. Sic autem patre nostro coelesti disponente fit, ut semper amaror aliquis his rebus sit permixtus quas maxime diligimus; ne plus aequo ea amcmus; ne nimis inhaereamus; ut nobis terrena vilescant, arrideant coelestia.

Et venit Iacob in Salem civitatem Sichimnorum, quae in terra Chanaan. Videtur Schalem binominis fuisse, ut Schalem eadem sit quae et Sichem. Neque vero absurdum erit, si Dow, schalem, pro incolumi exponatur. Venit igitur Iacob incolumis et salvus in civitatem Sichein.

CAPUT XXXIV. Quemadmodum Deus suos in tribulationibus consolatur, imo ex tribulationibus et angustiis eripit: ita eis aliam post aliam tribulationem inittit. Vix fratris metum Iacob evaserat et ecce stuprum filiae nunriatur. Discimus autem his exemplis, dum adflictiones ingruunt, constantes esse, non concidere, aequi bonique consulere et forre aequanimiter , si quid humani patitur nostra infirmilas. Perseverare enim oportet et durari laboribus,

Et cgressa Dina filia Lcae, quam peperit Iacob, ad videndum

filias terrae. Hebraei imperfectis praeteritis et plusquain persectis carent; utuntur ergo perfectis, quod hic maxime observari oportuit. Nam quum dico : Egressa est, semel boc factum intelligo; dum vero dico : Egrediebatur vel exibat Dina, non actionem tantum, sed morem quoque intelligo ; hoc est, habebat consuetudinem filias huius regionis viseodi. Notandum autein, stuprum Dinae non statim, dum Iacob in terram Chapaan venerat, factuin esse, sed aliquanto post; quum iam multo tempore illic habitasset Iacob, et filia Dipa urbem Sichimorum saepe intrasset consuetudinemque cum illius regionis filiabus habuisset, visam eani a principe raptamque esse.

Et vidit eam Sichem filius Hamor, Hevei principis regionis, et accepit eam, et dormivit cum ea, et humiliavit eam. Accepit mitius est; ponitur autem pro rapuit. Nam proprie raptus est virginis. Humiliavit, id est compressit, stupravit, devirginavit, vim intulit. Nobile est hoc nobilium exemplum, quo discant parcius uxoribus'ac liberis, spectatum ut eant, permittendum esse. Servate uxores! inquit poëta, calvus adulter adest. Prodeunt in publicum quaedam, ut spectentur carum forma, vestis, inundus. Cur id faciunt, si maritus est eis omnia? sin minus, cur tantis impensis adpendit maritus annulos, muraenas , syrmata ? quibus ad casum et compressionem commode teotantur. Prodeunt aliae ut spectent, sicut Dina. Quid autem? venales ornatus? ino quo loco commode prostituant venalem pudicitiam. Lucretia mulier insigni castimonia doini inveniebatur, lanae ac telae operam dans. Qui sapit, hoc petulans animal sine sessore stabulo nunquam emittat.

Et conglutinata est anima illius cum Dina filia Iacob, tristemque delinivit blanditiis. Hebraeus sic legit: Et adhaesit animus illius Dinae filiae Iacobi, et dilexit puellam locutusque est in cor puellae. Subitaneum est quidquid libido suggerit: nam mox perpetrata libidine eessat amor. Loquebatur ad cor schema est, er redt jr ins herz. Hoc est verbis eam demulcebat. Et hoc videtur fuisse causa stupri ; quasi diceret : Posteaquam Dina venisset in regionein illam et versaretur cum filiabus illius regionis : loquebatur Sichem ei in cor. Quo factum est, ut demum ab ea persuasa ab eo raperetur.

Et filii Iacob venerunt de agro posteaquam audiissent, iratique sunt valde, quod stultitiam fecisset in Israel, quod scilicet dormivisset cum filia Iacob. Vehernenti ira sunt perciti filii Iacobi ut primum audierunt foeditatem esse, perpetratam et scelus tantum in familia Israëlis, et dixerunt: WY" X3 72, ken lo iasche, sic non fiet. Quae verba plane minaptia sunt, et piniis concitati animi; ac si Germapice diceremus: Das sol nit erlitten werden, also sol es mit zugon. Date quaeso eam fitio meo uxorem. Dare hic et accipere, connubia iungere et matrimonia contrahere significat, ut Germanice dicimus: Der hat dem sip tochter geben, der hat dess tochter genommen.

Et responderunt filii Iacob Sichein, et patri eius Hamor in. dolo, et dixerunt ei. Vehementem habet hoc verbum (dixerunt ) emphasim : Sy hand es jm gseit. Dure scilicet ac aspere. Quid? quod sororem suam devirginasset, et tantam turpitudinem patrasset? Sic est quasi causae redditio, cur insidiose sint locuti.

cerunt : Ovidentia tot anihil propoblata

Et dixerunt: Non possumus facere hanc rein. Ubique relucent exempla divinae providentiae. Promiserat deus Abrahamo, se daturum ei hanc terram. lam post tot annorun curricula, posteaquam lacob depos eius venisset in terram, nihil proprii possedit quain quod aerc $10 emerat. Et tamen maxima fuisset ei ablata occasio, si filiam de. disset Sichemo principi terram possidenti, At Deus aliam viain ordinarat. Quis autem existimasset, quod post tot saecula terra eorum fieret ? Sed Deus verax est et fidelis, non mentitur, non fallit. Interim permittit ut Dina vitietur, ut discamus mores juventutis et pucllaris aetatis lasciviam.

Et venit Hamar et Sichem filius eius ad portam civitatis corum, et locuti sunt ad cives. Tametsi tyranni erant Hamor et Sichem, non tamen praecipiunt circumcisionem populo, sed priinum promulgant, ut communi multitudinis consensu tandem quod petunt ob, tineant, . Videmus ergo nostrae tempestatis tyrannos crudelitate ethnicos longe antecellere: praecipiunt quae antea sub Papae imperio nunquam praecepta fucrunt ; idque inconsulto , imo invita atque reclamante populo. Deinde transgressores atrocius et crudelius puniunt, quam olim sint pupiti. Qui carnes in quadragesima edissent olim, hos sub Papa paucula pecunia absolvisset; iam tanta culpa sub tyrapois aureis decem vix expiari potest. Ah quanta crudelitas! - Olim 'in portis publica fora, et comitia habita sunt; in porta ergo multitudinem conyocant,

Viri illi pacifici nobiscum etc. Oratio principis ad populum brevis est, sed efficax: omnes enim nervos intendit, ut plebi persuadeat circumcisionem; quae quia dura erat in auribus populi, suasoriis vehementibus utitur. Primum ergo viros Israëlis laudat, et a persona eorum benevolentiam captat; deinde terram satis amplam esse dicit, ut nihil eorum cohabitatione terreantur. Ubi nota quod Hebraice est, X 0977 277, aeretz rababa iadajm, terra lata et ampla est utrinque, ad utramque manum ,, ex utraque parte, pro ex omni parte quoquo versum; allenthalb, zu beiden syten. Postremo commoditatem et utilitatem quoque conmemorat. Accipiemus, inquit, nobis in uxores filias corum et filias nostras dabimus cis, ut inter nos contractis conpubiis societates iungamus; et res eorum nostrae quoque fient.

Die tertio cum essent dolentes, acceperunt duo filii Iacob . Schimeon et Levi fratres Dinae uterque gladium suum, et ingressi civitatem confidenter occiderunt omnein marem. Hamor quoque et Sichem filium eius occiderunt in ore gladii. Tametsi parva res sit circumcisio : tertio tamen die gravissimum adfert cruciatum, eo quod vulnera tum tuinent, et saniem exudant. In ore gladii, Hebraisinus est perpetuus. · Os gladii vocant partem scindentem , acutain scilicet, Germanice: ein byssen oder schnyden, à mordendo nimiruin. Sic Graeci disouov gladium vocant, quod duo ora babeat, id est, utrinque secet. Factum in speciem crudele est et vehementer atrox; bed ita permittit Deus, ne tam audax facinus inultum maneat. Sic fit, ut quae nobis mala sunt Deo minime sint mala. Ostendunt filii Iacobi se nihil commodi aut rerum, sed solam honestatem quaerere et sceleris

ladium speciem crudshes inultumenquete filii

vindictam. Quod si Deus unius virginis stupruin tanta poena expiat: quanta putatis poena dignos, qui omnium thalamos commaculant, qui totam civitatem et integras respublicas perdunt? Neque unquam aut stuprum aut raptus facta sunt absque ingenti qut parricidio aut bello, Testantur hoc Troianorum et Graecorum diutina et periculosa bella, testantur sacrae literae de Amoone et Thamara. Sed dicis : Licuitne illis iniuriam iniuria rependere ? Si iniuria privata est, debes eam ferre, ut Christus docet Mattb. V; si publica (etiamsi privato alicui illata sit): vindicanda est, sed magistratui. Nain saepe inferuntur iniuriae, pcrsonis privatis, quae tamen in perniciem et iacturam totius reipublicae vergunt, si eis obviam non itur; maxime quum iis cui infertur publica est persona. Sed in his omnibus certissiinus erit doctor fides et caritas,

Quod autem ob principis peccatuin totus pugitur populus, manifestissimum hic habemus exemplum. Est synecdocha. Sunt enim semper in populo qui ad principum et magistratuum scelera aut connivent , aut illis non reclamant. Merito dixissent: Num vos omnes ob unius insani adolesceatis stultum ac perditum amorem ac furorem tam gravi et duro iugo colla subdemus? Quandoquidem autem nemo est in tota concione, qui malis conatibus resistat: merito omnes puniuntur. Discimus deinde exteriora sigoa nibil esse , neque hominem cum Deo neque cum homine reconciliare posse. Voluerunt similes esse populo Dei, sed externe tantum, intus pleni vitiis ; quapropter Deus, offensus eorum inalitia exscindit eos. Quod si se intus mutassent, non frustra signum circumcisionis gestassent. Figura autem erat, circumcisioncm aliquando abolendam esse. Victoriam non esse multitudinis, sed defendentis et pupientis Dei, historia haee clarissime docet..

Iacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et foetere me fecistis coram habitatoribus. Tropica est locutio. Avertimur, abhorremus ab his quae foefent. Quasi diceret: vilem et abominabilem me fecistis coram Chananaeis: Unwärt hand jr mich gemacht..

Nunquid ut scorto abuti debuit sorore nostra? Mos est Hebraeis stalum orationis et summam rei paucis comprehendere et eloqui. Nain quis dubitat plura verba inter patrem, et filios hac de re ultro citroque dicta esse ? ut pater scilicet facinus filiorum multis aggravaret, filii contra se pluribus defenderent. Atque ad hanc rem gravissimis nimirumi sermonibus sunt usi, tametsi horum non fiat hic mentio. Sic saepe in Evangeliis , in Paulinis epistolis brevibus verbis gravissimae sententiae explicantur. Exemplum huius rei elegans est'in cap. III, Matthaei, ubi Evangelista Joaonis praedicationem (quod ad statuin orationis attinet) brevissimis verbis describit: Progenies viperarum etc, Quod si loannes Baptista sic coepisset : Progenies viperarum : incivilis admodum fuisset: Coepit nimirum Ioannes evangelium praedicare, nempe quod Christus iam advenisset, qui umbras veteris legis et ceremonias esset ablaturus, qui oullo operum respectu salutem esset largiturus credentibus. Id quum plerique andiissent: simulabant se eius verbis credere, quum tamen interiin nihilo fierent meliores; sed operibus, ceremoniis, et cultu externo adhuc fidebant. Tales igitur hypocritas dure increpat Ioannes, dicens : Gerinina viperararum etc. Sic in aliis locis quoque intellige!

« PoprzedniaDalej »