Obrazy na stronie
PDF
ePub

quocunque momento. Deinde: Morte morieris hebraismus est, qua verborum reduplicatione vehementia et certitudo significatur. Morte morieris, id est: certissime citissimeque morieris. Sed quomodo mortuus est Adam ad pomi esum, quem postea seculis aliquot vixisse constat? Coelum et terra transibunt; verbum autem domini firmum et immotum maneat in aeternum! Factum ergo est quod dixit Deus. Statim enim post praevaricationem et pomi gustum mortuus est Adam secundum verbum Dei. Quae mors aliud nihil est quam peccatum, quod vitam adimit animae. Sed et corporis mors ex peccato oborta est, secuta animae mortem. Hoc Paulus explicat in epistola ad Romanos capite quinto.

Non est bonum hominem esse solum. Utuntur Hebraei hac voce , tob, quemadmodum Graeci zahov et Latini bonum pro pulchro, bono, honesto, commodo. Non est bonum, id est: non est commodum, non decet, es fügt sich nit, es ist nit geschickt. Sic Cor. 1, 7: 1. Bonum est homini mulierem non tangere; hoc est, ut Catonis verbo utamur: Si uxoribus carere possemus, magna molestia careremus. Num ignorabat haec Deus, antequam conderet hominem? Minime; sed άvde̟wnoлaðŵs omnia dicuntur. Solent enim architecti, si quae aedificiis deesse vident, supplere ac sufficere. Fiunt autem haec, ut mulieres reverentiam et obedientiam se maritis debere discant, quandoquidem uxor a Deo ad maritum et post eum et ad eius imaginem creata sit.

Adiutorium simile sibi. Hebraei dicunt 173, kenägedo. > autem similitudinis etiam nota est. Potest igitur exponi: Non erat adiutorium sicut ipse, es was kein gschöpf wie er. Faciamus ergo ei adiutorium sicut ipse! Vel 17 kenägedo, penes ipsum. Hinc Graeci zar' avròv dicunt, quae sit scilicet perpetuo penes eum. Et ideo postea subdit: Derelinquat homo patrem etc. Ein hilf die stäts by ihm. sye, die ihm znächst bystande. Similis est sententia sequentium verborum :

Et Adamo non inveniebatur adiutor similis eius. Hoc est: Quum adduxisset omnia Deus ad Adamum, nihil erat in creaturis omnibus, cum quo Adam commercium et consuetudinem habere posset.

Hoc nunc os ex ossibus. Da, paam, vocem Hebraicam nunc interpretati sunt omnes; ego autem D, paam, hic pro adiutorio accipi puto. Nam ', peamim, pro pedibus ac progressu utuntur Hebraei, quod pes pedem per vices levet. Hinc etiam pro vicibus et pro auxilio saepe positam hanc vocem reperimus; quasi dicat Adam: Hoc est adiutorium, vicarium auxilium, os ex ossibus. Sed abundet quisque suo sensu !

Ob hoc vocabitur virago. Nisch Hebraeis virum, N ischa mulierem significat; sicut forma Latina herus hera, dominus domina dicimus; ac si Latinis dicere liceret: Vir, vira, ein mann, ein männin. Derelinquat igitur homo patrem et matrem et adhaercbit uxori suae, et erunt duo in carnem unam. Haec ita dicuntur, ut incertum sit an a Deo, an ab Adamo, an a Mose sint dicta; sed quisquis tandem dixerit: vehemens est epicherema et generalis quaedam vwun, quam et gentes diligentissime servarunt.

Duo in carnem unam. Hebraismus est pro: Erunt una caro, sicut Matth. 19: 5. Christus ait: Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Germanice eleganter dicimus ein lyb.

Mysterium coniugii honesti Paulus in epistola ad Ephesios cap. 5. aperuit.

Erat uterque nudus, et non erubescebant. Hoc est, sic erant conditi, ut eos nuditatis suae nihil puderet, quemadmodum nos non erubescimus, si quis faciem nostram ceteraque membra patentia aspiciat.

Omnia propter hominem hominisque gratia condidit Deus. Homo vero ad imaginem Dei et propter ipsum conditus est. Non licebit ergo homini ut se ad creaturas convertat, sed ad solum creatorem; hunc amet, hunc veneretur; ne ad hominem quidem convertatur. Hac ratione, quum reliquorum animantium multa fecisset, duntaxat unum hominem creavit, ut ad creatorem solum conversi essemus. Deinde homini adiumentum addit feminam, ut discamus, si quid adiumenti etiam homini ab homine proveniat id totum esse a Deo

CAPUT III.

In hoc capite casus hominis, principium nostrae miseriae et calamitatis, simplicissime ac brevissime describitur.

Serpens erat callidior. In serpente daemonis astutiam et versutiam adumbrat. Est enim serpens animal prudentissimum, ut eum Christus prudentiae exemplum proponat apostolis; sed quia simul est calidus et vafer, simplicitatem columbinam prudentiae serpentinae adiungit. Innuit ergo daemonem per serpentem ad mulierem fuisse locutum.

Nequaquam moriemini. Invidit tam eximiam felicitatem homini daemon (perpetuo enim felix futurus erat Adam si fructu ligni vetiti abstinuisset) ac Evae persuadet, ut poma, quae Deus vetuerat, ori admoveat atque degustet: nihil enim periculi hinc futurum. Nequaquam, inquit, moriemini. Dixerat enim Deus: in quacunque die comederis, morte morieris. Quasi dicat diabolus: Mentitus est Deus: certo enim scivit, ut primum ex fructu huius arboris ederitis, vos boni et mali doctos atque Deos futuros. Tantum abest ut moriamini. Metuit sibi Deus, metuit regno suo, atque ob hanc causam interdixit ista arbore, quae vel ipso nomine satis indicat, eos qui de ea edunt similes Deo reddi, boni et mali peritissimos.

Hic natura et ingenium eorum exprimitur, qui mendaciis et falsa doctrina simplicium animos parant seducere. Primum Deum corde expellunt (dicit enim impius in corde suo: Non est Deus), tametsi ore de Deo magnifice tonent: dissimulant enim, quod corde celant hypocritae. Deinde Deun mendacii insimulant, verbum Dei adulterant ac falsa interpretatione vitiant, imo Deo contrarium docent.

Vidit mulier quod bonum esset lignum. Mulier neglecta voce pientissimi patris adversarium audit; nec solum audit, sed considerat, et mente volvit (ut est animal curiosum) quae Daemon suggesserat ; videt fructum amoenum esse et gratum, admovet manum, decerpit ac degustat. Hoc etiamnunc hodie in omni peccato fit: tentamur ac titillamur a concupiscentia, ut Iacobus ait; cui si assentimur, iam fructum

fatalem edimus et mortem incurrimus: stipendia enim peccati mors. Si vero de concupiscentia non edimus: nihil nocebit tentatio, sed erit nobis ad probationem. Hoc tum fiet, si Deum admonitorem audierimus; ille solus nos praeservat, huic soli gratias agere debemus.

Et aperti sunt oculi amborum. Quumque cognovissent se esse nudos. Describitur hic calamitas et miseria humani generis, quae ex inobedientia oborta est; quibus liber fuisset homo si patris imperio quam hostis obtemperare maluisset. Ut ergo videamus quae sit conscientia sceleris sequens in piis peccatum (nam et in sceleratissimis est - peccati conscientia; sed adfectibus obcaecati non sentiunt), subiicit: Et aperti sunt oculi corum etc. Erantne antea caeci? Minime. Nam quomodo vidisset Adam varia animantium genera, quibus adductis nomina indidit? vel quomodo Eva fructum arboris vidisset gratum esse et pulchrum? Sed erat mens cum oculis turpium ignara, quamdiu a ligno interdicto abstinebant: nihil erat quod contristaret, nihil cuius puderet. At posteaquam pomum fatale comederunt, aperti sunt oculi eorum: erat enim de ligno sciendi bonum et malum decerptum. Quid vero iam vident quod prius non vidissent? Nuditatem suam. Fuerunt autem et antea nudi. Sed nuditas non existimabatur nuditas, peccatum non reputabatur peccatum priusquam veniret lex: lex enim cognitio peccati ad Rom. 3, et 5. Sic nuditas non cognoscebatur, priusquam sentiretur vestitus penuria. Ea vero tum adfuit, quum homo a creatore suo omnis boni thesauro abiit. Ut vel hinc discamus mentem nostram, ad quamcunque tandem creaturarum, ad quaecunque consilia, ad quascunque spes sese convertat, nihil aliud quam aerumnas, calamitates ultimamque miseriam (nam haec est tandem nuditas ista, expositum esse malis omnibus ac Dei protectione destitui) invenire; consolationem autem et requiem nullibi sibi esse quam apud Deum repositas. Videmus et hic, si paulo propius introspiciamus, hanc nobis cognatam esse stultitiam, ut res incertas et arduas temere ordiamur, finem parum cordate considerantes; is vero quum tandem advenerit iam nostro malo videntes reddamur, sed sic, ut nihil videamus quam mala, in quae nos nostra audacia praecipitavimus.

Folia ficus. Breve est hoc et dulce venenum, quo vel in peccatum primum inescamur nobisque blandimur, quum praevaricantes dicimus: Quid haec officerent? vel quid deinde peccatum excusantes practeximus.

Vocem dei deambulantis. Avdowлonav☎s dictum est. Descensum Christi ad nos novissimis temporibus iam inter initia praefigurat Deus.

Abscondit se Adam et uxor eius a facie Dei inter ligna horti. Haec suut opera nostra, consilia nostra, ad quae post peccatum confugimus, putantes, vel peccatis liberos futuros vel iram ac iudicium Dei effugituros nos esse. Is aram aliquam aut templum erigit; hic divum aliquem quotidie colit; iste magna pecuniarum vi indulgentias Romanas redimit; alius profectionem Hierosolyma parat. Sed frustra omnia, dicit Esaias. Quo enim magis intra hanc silvam nos abstrudimus, hoc magis a Deo summo illo bono ac benignissimo patre abscedimus; a quo

abscedere, quem fugere, nihil aliud est quam lucem fugere, in tenebras sese praecipitare ac extremam mortem, quam fugere conamur, incurrere.

Vocavit Dominus Deus Adamum. Adamum post lapsum, sceleris conscientia territum, in conspectum Dei venire pudebat. Videt enim nihil superesse, quo gratiam Dei eblandiatur; videt causam suam deiectam ac plane deploratam esse seque extrema commeritum, ut coram Deo apparere sic non audeat, ut etiam vocantem formidet subque conspectum Dei venire detrectet. Haec primum docent nos, quo in statu homo sit post peccatum. Sed hic simul docemur Dei benignitatem et misericordiam, qui proditorio animo ad aliena castra desciscentem, non supplicem, sed perniciter adhuc fugientem vestemque mutantem in gratiam recipit. Vocat, increpat, quatenusque iustitia eius ferre potest conditionem optimam in aerumnosam convertit, potius quam pessimani, quam iste meruerat. Quid enim Adamus aliud quam internecionem excidiuinque meruerat? Sed consuluit quoad licuit audax eius facinus Deus, ut iam inde ab exordio praeluderet, quid aliquando toti Adami posteritati praestiturus esset, qui ferventi adhuc recens perpetrati facinoris iusta ira benignus, quam culpa mereretur, iudicaret. Hic ergo religionem veram, pietatem, hominis conversionem ac salutem originem sumsisse luce clarius videmus, ubi Deus hominem fugitivum ad se revocavit, qui alioqui perpetuus desertor futurus erat (videbat enim nuditatem, hoc est, culpam suam talem ac tantam esse, ut reditionem in gratiam desperaret); sed clementior Deus fugae obstinationem attonitumque animum misertus, non aliter quam pius pater, qui filii sui sive stultitiam sive audaciam odio quidem habet, sed odio filium habere nequit perditum ac desperantem blande vocat quoque in statu res sint interrogat.

Adam ubi es? Sic adelamare non absque irrisione solemus eos, qui ultra vires suas res arduas temere et parum considerate ordiuntur, dum vel cum pudore a coeptis desistunt aut se in periculum aliquod sua culpa iniiciunt. Wo wo? Wo nun? Wie wie? Et elegans et vehemens est haec anadiplosis apud Hebraeos. Sie: Adam ubi ubi? Nam (es) non habent, tametsi de verboruh vi zat hapur adsit. O miram ineffabilemque coelestis patris suavitatem! Rogat ubi sit, qui nisi locaret omnia ubi sunt nusquam essent; sed propter infelicem hominem interrogat, quo ei culpam suam apertius opprobraret: is enim ignorabat ubi esset. Videbat enim pavens conscientia actum esse de patria tamque beatis laribus; videbat nimis vera esse Domini sui verba: In quocunque die ederis, morte morieris. Sentiebat enim ut tremeret cor, ut variaret mens in multa consilia, sed omnia inauspicata et proditoria, distracta, mortemque fatalem simul ad omne momentum adesse formidabat. Rogat ergo coelestis pater ubinam sit, ut perpetuo memor ́esset homo, quo in loco, in quo rerum statu ipsum mitis vocasset Deus. Hic, inquam, religio vel potius pietas (hanc enim inter parentes et liberos, interque Deum et homines statuunt) incunabula coepit. Videbat infelix homo nihil quam iram se commeruisse; desperat igitur et a Deo fugit. lam erga impium filium parentis pietatem vide! accurrit contumacemque inter temeraria consilia opprimit. Quod quid est aliud

quam pietas erga filium? Oritur ergo pietas a Deo usque ad hodiernum diem, sed in nostrum usum. Quid enim defuturum Deo fuisse putabimus, etiamsi Adamus subito fatali morte concidisset? Est autem tunc absoluta pietas, quum nos ad vocantem a nobis nostrisque consiliis convertimur. Probant hoc Adam praevaricator, David adulter et homicida, et Paulus persecutor. Pietas ergo sive religio haec est: Exponit Deus hominem sibi, ut inobedientiam, proditionem ac miseriam suam non minus agnoscat quam Adam. Quo fit, ut de se penitus desperet. Sed simul exponit liberalitatis suae sinus et amplitudinem, ut qui iam apud se desperaverat videat sibi superesse gratiam apud creatorem parentemque suum tam certam ac paratam, ut ab eo, in cuius gratiam nititur, avelli nulla ratione possit. Ea igitur adhaesio, qua Deo, utpote solo bono, quod solum aerumnas nostras sarcire, mala omnia avertere aut in gloriam suam suorumque usum convertere scit et potest, inconcusse fidit eoque parentis loco utitur, pietas est, religio est. Ut enim qui sic animati sunt, Deo tanquam parente utuntur: ita e diverso sollicite ac sine intermissione relegunt, tractant et considerant, quibus ei rationibus placeant, quibus demereantur. Pietas ergo illic certo esse cognoscitur, ubi studium est ad voluntatem Dei vivendi. Nam istud absoluta quoque pietas inter parentes ac liberos requirit, ut filius aeque studeat patri obsequi ac pater prodesse. Iterum germana pietas isthic solummodo nascitur, ubi homo non modo deesse sibi multa putat, sed adesse penitus nihil videt quo placere deo possit; contra vero creatori patrique suo sic omnia exuberare ut nemo quidquam apud illum desiderare possit; liberalitatem vero ac erga hominum genus amorem tantum ut nihil cuiquam negare possit. Huius rei testimonia ex utroque Testamento pete! nam plena

sunt omnia.

Vocem tuam Domine audivi in Paradiso et timui, eo quod nudus essem; et abscondi me. O domine! peccavi. Agnosco culpam, confiteor, voce tua territus abscondi me; non quod de te, sed de me desperaverim. Scio quam graviter sim lapsus, quam inique egerim. Quare in conspectum tuum venire non fui ausus. Sic pii culpam suam, monente et loquente deo, agnoscunt ac confitentur ingenue. Impii vero longe aliter loquuntur, et quum in profundum scelerum veniunt, contemnunt, atque deum non esse volunt.

Et quis nunciavit tibi quod nudus esses? Quasi diceret: Ecce quam sis a consultore tuo deceptus! Voluisti scire quid bonum, quid malum; voluisti Deus fieri et a tanta dignitate in tantam miseriam lapsus Haec est poena eorum, qui vocem dei non audiunt, qui magis mendacio quam veritati credunt.

es.

Mulier, quam dedisti mihi sociam. Culpam in deum reiicit: nam hanc emphasim habent haec verba, quasi diceret: Tu in culpa es: nam mulier quam mihi dedisti etc. Adam uxori per serpentem seductae morem gessit; ideo eam pro excusatione adducit. Mulier a deo creata erat ut obsequens esset marito, non maritus uxori; quem ordinem statim pervertit Eva. Quare etiamnunc viri cavere debent, ne mulieri, si qua eis pro sua libidine praescribere tentet, obsecundent; sed viri sint et viri imperio mulieres subesse agnoscant.

« PoprzedniaDalej »