Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed ego dependi, ego expiavi: meum erat damnum, non tuum. Deinde, si quid esset furto ablatum, sive hoc fuerit factum interdiu sive etiam noctu, e manu mea exquirebas; ac si diceret: Tam iustus in te fui, ut, tametsi lege non cogebar (nam pastores non tenentur solvere quae nocte ablata sunt), dependerem quae nocturno tempore essent ablata ; imo tu tam iniquus in me eras, ut ista de manu mea exquireres.

Fui in die, comedit me aestus, et gelu nocte, et fugit somnus ab oculis meis. Omnibus his nihil aliud agit Iacob, quam fidem suam, diligentiam, laborem declarare; rursus ingratitudinem et iniquitatem soceri. Somnus fugit ab oculis, Germanice: Ich bin vom schlaf kommen, insomnis factus sum. Taceo iam eam fraudem qua mecum usus es ab initio : nam quum septem annis pro Rahela servivissem, fraudasti expectationem meam et Leam dedisti; compulsus itaque fui alios septem annos pro ea servire quam diligebam. Deinde quid dicam de mercede mea, quam mihi vicibus decem mutasti, nec pactis nec conventionibus servatis? Et nunc tandem (o miram iniquitatem) ac si hostis essem, me persequeris, omnem supellectilem meam ac si fur essem perscrutaris, et nisi Deus me servaret totum perderes.

Et nisi Deus patris mei, Deus Abraham et metus Isaac fuisset mihi, vacuum me amandasses. Metus Isaaci, id est rooέßria religio patris mei. Sic enim Latini quoque religione pro metu utuntur. Religio est haec facere, ich fürchte Gott wo ich das thäte. Sensus ergo est: Metus et amor ille, quo coluit Isaac pater meus Deum, effecit, ut Deus qui respexit adflictionem et laborem meum non sineret te mihi illudere; sed arguit te heri, id est hucusque prohibuit, ne mihi noceres. Si non coluissem hunc Deum, quem pater meus Isaac coluit etc.

Respondit Laban: Nonne filiae, meae filiae: et filii, mei filii etc. Haec non per indignationem dicuntur, sed ex paterno adfectu, quae miro artificio Moses sua lingua describit et exprimit. Incipit enim Laban mitis fieri, incipiunt paterna viscera colliquescere; quasi diceret: Quid facerem? quidquid hic est, meum est et mei possident. Tales autem adfectus movet Deus et mitigat iram; mansuefacit feroces exercetque sic suos, ne quis haec contingentia putet. Operatur enim omnia Deus.

Et attulerunt lapides, et fecerunt acervum vel cumulum, et comederunt ibi super cumulum. Et vocavit eum Laban 1770, iegar schahadutha, Iacob vero dedit ei nomen Gilead.

יגר

,Gilead גלעד lingua Syra hoc significat, quod Hebraea יגר שהדותא

nempe acervum testimonii.

Et visio, de qua dixit, speculetur Dominus inter me et te, quum abscondetur alter ab altero., mitzpa, speculum aut visionem significat. Sensus est: Vocamus hic Deum testem, qui adstat speculator et testis: ille speculetur, videat et etiam animadvertat in nos, si pactum, postquam alter ab altero recesserit, fregerimus. Dum alter ab altero avellitur, fit ut alter alteri abscondatur. Quare hoc schemate utuntur Hebraei, sicut Latini et Graeci, auferri insulam aut regionem pro recedi ab ea.

Nemo est nobiscum, vide Deus testis inter me et te. Pro

nemo Hebraei dicunt non homo, nieman; ut supra cap. 23. Quod autem dicit neminem adesse, quum plures adsint: ideo forte fit, quod familia testimonium hero suo ferre non potest; vel quod ipsi duo soli inter sese pactum et conditiones constituerint absentibus arbitris.

Et dixit Laban ad Iacob: Ecce acervus iste, et ecce speculam quam erexi inter me et te. Dicit se erexisse statuam, quam tamen Iacob erexerat, quod nimirum utriusque voluntas erat, ut erigeretur lapis.

CAPUT XXXII

Iacob vir pius, quum gravia et magna passus esset in Mesopotamia, quum esset multis laboribus adflictus persecutionemque Labani effugisset, in aliud maius periculum incidit. Supra modum enim fratrem suunt Esavum metuit. Adparet ergo Deus angelorum visione, consolatur corroboratque eum.

Et profectus Iacob itinere suo, occurreruntque ei angeli Dei, et dixit Iacob, posteaquam vidisset eos: Castra Dei haec?, mahanaim, castra significat, quod nominis hic locus occasionem habet, quod illic castra et exercitum Dei vidisset Iacobus. Tentatur fides piorum, et uno superato in aliud irruit periculum; sed non deserit suos Dominus, adparet, consolatur, eripit.

Sic loquimini Domino meo Esau. Esavum dominum vocat Iacob, qui nimirum solum Deum pro domino habebat, illius linguae proprie tate ac consuetudine. Vide autem quanta verecundia et reverentia • quanta modestia se gerat erga eum, cuius dominus ipse erat, ut sese servum vocet qui dominus esset, dominum qui servus: non effertur, non extollitur, quod Dominus ei toties adparuerat, quod tam dives erat, sed mittit legatos ad fratrem, qui sibi gratiam impetrent.

Haec dicit frater tuus Iacob, apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem: habeo boves et asinos et oves etc. Quae hic agit lacob, videntur per sapientiam et prudentiam humanam esse facta. Sed considerandum est, omnein prudentiam, omnem sapien. tiam etiam Gentilium esse a Domino Deo : ut Salomon et Iacobus testantur. Utitur autem industria et arte quadam, qua capi posse putabat Esavum. Sunt qui contemtis divitiis solam vitae probitatem spectant; sunt contra, qui divitias etiam honestati praeponunt de quorum numero est Esau. Legatos ergo mittit, qui divitem nuntiarent esse Iacobum : nam si integrum, si vitae innocentia spectabilem dixissent, nihil sic sermo apud Esau valuisset. Demulcet ergo eum muneribus, quae apud cupidos rerum plurimum possunt. Quandoquidem ergo eis inhiabat, dicit: Placabo muneribus, quum videbo eum: forsitan propitiabitur mihi. Hoc ergo ex facto non fallere discamus, aut esse hypocritas, sed christianos Proteos, et fieri omnia omnibus, pessimos quandoque suis artibus et insidiis adoriri et capere; modo haec omnia in gloriam Dei fiant, in salutem proximorum, ad publicam tranquillitatem et pacem; ut aedificemus, ut plantemus! Eadem est varietas apostolica in Paulo. Oportet enim eum, qui negotium Christi promovere velit, singulorum Zuinglii univ. opera. Vol. V.

10.

ingenia et naturam observare et caute ambulare, sed tamen fortiter ac constanter; nec prosperis diffluere nec adversitatibus frangi. Neque enim, tametsi vehementer metuit, concidit Iacob: nam alioqui non ordinasset castra, non praemisisset munera. Hic videmus fidem Iacobi tentari. Nonne sic cogitare debuit: Toties tibi adparuit et locutus est Deus, toties eripuit, toties opem tulit, eripiet te etiam e manu fratris; nihil metuendum? Sed hic discimus fidem etiam in electis tentari, ita ut plane metuant, ut anxii sint. Petendum ergo semper est: Domine adauge nobis fidem! Sic Petro factum est, sic Christo in mortis angustia. At dum tentantur pii, mox ad Deum adcurrunt, non alio; huius opem implorant. Hoc docet nos simplex litera, ut scilicet mox in necessitatibus et angustiis ad Deum curramus, auxilium eius implorantes; et hic est spiritualis intellectus, seu sensus literae et historiae. Nam figurae seu mysteria aliud sunt et ad allegoriam pertinent.

Timens ergo Iacob valde, dixit: Deus patris mei Abraham etc. Oratio haec elegans est et brevis, in qua primum proponit; tum vero demum per catastrophen vertit orationem ad Deum: Erue me etc, Figura Christi Iacob, qui anxius animi in monte erat ad patrem, ut disceremus eum esse verum hominem. Matth. XXVI.

Minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explesti servo tuo. Pro O, haesed, miserationem Latinus, Graecus dizaioovvnv transtulit. Ubi videmus iustitiam in scripturis saepe pro misericordia accipi, quod Deus tum iustus est, quum quod ex misericordia pollicitus est praestat. Capitur et misericordia frequenter pro eo, quod Deus ex sua misericordia nobis praestat, pro beneficentia scilicet et beneficio dei, ut hic. Et hoc significat 70.

Item, aemeth, non solum veritatem, ut hic vertit, significat, sed et fidem, Trüw. Sensus ergo est: Quod toties ad te curro o Deus, non facio meis meritis fretus, non mea iustitia fisus: minor enim sum, quam ut apud te quidquam valeat mea probitas, sed fisus tua bonitate, tua misericordia et beneficentia; deinde fide tua: quod tam fideliter praestas quae pollicitus es, quod omnibus benefacis, ut in me saepe sum expertus, ad te venio auxilium imploraturus.

In baculo meo transivi Iordanem. In baculo ire, schema est Hebraicum, quo intelligunt nudum et tenuem eum transivisse. Metaphora sumta ab iis, qui bello capti, nudi et inermes, post se relictis omnibus machinis et armis, amandantur. Germanice vocant an stab aufgeben. Tenuis et pauper in Mesopotamiam venerat; dives et locuples in patriam revertitur. Et is locus facit ad intelligentiam eius, quod in Marco dicit Christus, ne videlicet Apostoli quid praeter virgam tantum in via gestarent, quum tamen in Matthaeo eis baculo interdixisset. Vult enim Christus utrobique, ut nudi, inermes et expediti legationem hanc obeant. Symbolum ergo paupertatis est baculus, etiamsi quis non gestet baculum. Sic Germanice etiam dicimus: Der ist an bettelstab kommen. Hoc est pauper est. Non ergo discordant Evangelistarum verba, sed amborum idem sensus est. Nemo ergo verbis contendat, relicto spiritu! Neque enim urgenda est illic litera, ut nihil habeant quam baculum. Nam hic sermo Christi non terribilis, sed mire conso

latorius est; quasi diceret Christus: Laeti ac alacres estotc! nam tametsi pauperes et absque commeatu eritis: ego tamen non deseram vos, sed abunde suppetam, quae necessaria sunt; vos modo officio vestro non desitis.

Separavit de his quae habebat munera ipsi Esau. Separat greges, et arte quadam singulis praeficit, iubetque ut inter singulos greges nonnihil interstitii facerent, nimirum hoc consilio ut munus videatur amplius et magnificentius, et magis conspectui Esavi pateat. At hoc consilium celat servos.

Placabo eum muneribus. Qui dediti sunt adfectibus, tametsi nonnunquam saeviant, muneribus tamen flectuntur et propitii redduntur. Quare huiusmodi hominibus non sunt committendi magistratus.

Transivit vadum Iaboc. Nocte transivit ac flumen transmisit, usus strategemate, noctis scilicet praesidio.

Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane: qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum foemoris eius, et statim emarcuit, dixitque ad eum: Mitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod est tibi nomen? Respondit: Iacob. At ille nequa quam inquit appellabitur ultra nomen tuum Iacob, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interrogavit autem eum Iacob: Indica mihi quaeso nomen tuum Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. Nervum femoris Hebraeus, caph, vocat, volam aut coxendicem quae est in femore, et hanc angelus luctando cum Iacobo luxavit. Sie fit ut saepe victores etiam laedantur; tamen nihilominus victos non dimittunt, donec herba eis praebeatur aut aliquid tale, quod hic fit. Nam interim quod Moses scribit mysterium, simul communem luctantium morem ita depingit, ut quasi oculis subiiciat.

Nisi benedixeris mihi. Qui putant angelum a Iacobo fuisse cognitum, benedicere pro bene precari interpretantur; quasi diceret: Non dimitto te, nisi bona mihi preceris. Discimus autem, quod pii in pugna et tentatione dicere debent: Ferendum est hoc aequo animo: benedictio Dei est, donum Dei; es ist von Gott da. At videtur Iacob non cognovisse angelum. Dixerit ergo: Benedic mihi; id est fatere te victum esse, cede victoriam! Ut Hebraeum, barach, sicut Germanis ergeben, den pryfs geben significet. Non dimittam te, nisi herbam aut culmum praebeas. Mutatio nominis apta est. Prius enim vocabatur, Iacob, supplantator, der Fersener, quod plantam fratris in partu apprehenderat. Hoc nomen vertit ei Esau vitio, quasi cum eo insidiis et astu egerit. Sed angelus Iacob in Israel vertit; ac si diceret: Nequaquam post haec Iacob supplantator vocaberis: non enim mecum insidiis, non malis artibus, non supplantatione mecum luctatus es, du hast mich nit geschrenkt, und mit vorteil angangen, ut solent luctantes; sed vere, aequo Marte et solidis viribus. Est autem

1) Schränken, supplantare.

1

occulta confortatio ipsius Iacobi, ne fratrem metuat, quum sit tam fortis pugil. Ideo subiungit: Quandoquidem manum conseruisti cum Deo et praevaluisti, id est victor, abisti: etiam hominum eris facile victor ac dominus. Iterum ad luctantium morem alludit: Dam quum pueri luctantur et alter alterum sibi subiicit, victor ad victum dicit: Sprichst du mir herr? Hoc est cedis victoriam? agnoscis me esse victorem? Hic autem dominus non principem aut dominum, sed victorem significat. Quandoquidem ergo Iacob fratrem Esavum valde metuit, voluit eum Deus hac monomachia et quasi velitari pugna exercere victoremque abire, ne fratris metu posthac teneretur, sed forti et laeto animo ei obviam iret.

Cur quaeris nomen meum? Quod est mirabile hoc apud Hebraeos non habetur; est autem ex capite 13. Iudicum huc ab aliquo exponendi gratia adpositum. Cur nomen meum quaeris? Sic Deus saepenumero temerarias et frivolas interrogationes nostras eludit; sicut quum Petrus interrogaret: Hic autem quid? dixit Iesus: Si eum volo manere, quid ad te? tu me sequere. Item quum discipuli interrogarent: Num in tempore hoc restitues regnum Israëlis? respondit: Non est vestrum nosse etc. Sic filiis Zebedaei: Nescitis quid petatis. Quum ergo lacob quaerit nomen Dei, respondit ille: Cur tu quaeris nomen meum? qu si diceret: ineffabile, mirabile est. Ad hoc respexerunt LXX sensum transferentes, non verba; quasi diceret: Nulla creatura comprehendere aut intelligere potest nomen illud Dei, quod essentiam et naturam Dei explicat. Hoc enim debet nomen: naturam rei, veluti quaedam brevis definitio, exponere: nomen enim brevis est rei definitio. Hic locus fortiter contra Iudaeos pugnat. Nam quum Iacob cum Deo luctatur: cur ipsi non concedunt Christum Deum esse, coacti concedere angelum fuisse deum? Nam angelus dicit: Contra Deum fuisti fortis. Num Deus corpus adsumserat? In hoc mysterio pugna carnis et spiritus pulcherrime adumbratur. Quaecunque tentationes et adflictiones piis accidunt, a Deo sunt. Cum Deo ergo pugnamus, quum tentamur. Qua in lucta, si fortes fuerimus, si constantes Deum vincimus: hoc est per patientiam earum tribulationum et tentationum, quas misit Deus, victores evadimus. Libenter enim nobis victoriam cedit, si nos non cedimus, si in finem usque perseveramus. Exercet ergo nos Deus hac pugna et ad tolerantiam instruit, ut fortes et constantes fiamus, sed animo duntaxat. Virtus enim carnis et adfectuum, per nervum designata, tangitur et emarcet : virtus namque Dei in infirmitate nostra perficitur. Quo enim magis in nobis caro imminuitur, hoc magis augescit in nobis virtus spiritus. Constanter ergo urgeamus nocturnum luctamen, donec aurora divinae opis illucescat. Superata enim tentatione robur quoddam et divinae gratiae auctarium adiicitur pugnantibus, quo sit ad futurum hostis adsultum multo, quam fuerat, alacrior et munitior. Porro non utroque pede claudicat Iacob, sed altero tantum: maledicti enim, qui utroque pede claudicant, hoc est qui et carni et Deo simul placere volunt. Duo pedes adfectum duplicem significant, carnis et spiritus. Felix in quo alter pes, caro scilicet, sic claudicat, ut spiritui tantum innitatur

« PoprzedniaDalej »