Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXXI.

Quandoquidem in fine superioris capitis dictum est erupisse Iacobum vehementer nimis crevisseque substantiam eius valde: describitur iam invidia et odium filiorum Labani in Iacob. Crescente enim fortuna et re crescit simul et invidia: gloriae enim ac fortunae comes est invidia. Significat autem hic 722, cabod, amplitudinem, gloriam, splendorem, opulentiam.

Animadvertit Iacob faciem Laban, quod non esset erga se sicut antea. Heri et nudius tertius utuntur Hebraei pro antea, hactenus, vorhar, vormals. Ex facie et fronte animus proditur: nam sic natura comparatum est, ut talis sit frons et vultus quale est pectus. Voluit enim opifex Deus, quandoquidem cor hominis inspici ab homine non potest, sic condere hominem, ut cor ex fronte intelligeretur, ut nihil fucatum esset in facie. At homo, audax animal, hypocrisi aliud corde gerere, aliud fronte simulare et prae se ferre didicit. Malitia ergo non sumus quales nos finxit Deus. Hac ratione fit, ut homo facile agnosci, qualis intus sit, non possit: nam tametsi vultus illico ad pectoris mutationem formatur, tamen quia intus est, ut primum homo haec sentit, conatur vultum mutare et vertere. Hoc ergo, tametsi perfidus erat, Laban melior est et sincerior, quod invidiam et odium erga generum suum minime dissimulat.

Et dixit Dominus ad Iacob: Revertere ad terram patrum tuorum, et generationem tuam, et ero tecum. Discimus hic Deum nusquam suis defore. Magnum ergo et consolatione plenum est hoc verbum, quum Deus dicit: Ego ero tecum. Non est Deus de longinquo, sed prope est, imo in medio nostri; his, qui sunt in tribulationibus et pressuris, adcurrit, adest, eripit. Quod enim Iacob fecit, omnibus facit; siquidem Israel fuerimus. Est enim semper et ubique sui similis

nec mutatur.

Deus patris mei fuit mecum. Bifariam intelligi potest: Fuit mecum, id est locutus est mecum, adparuit mihi; vel fuit mecum, id est custodivit me, adfuit mihi, ditavit me. Posterior sensus magis convenit sequentibus.

Pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus. Decem agnis dicunt LXX. Error hinc nasci potuit, quod LXX nonnunquam dictiones Hebraicas posuerunt; habent autem Hebraei hic, monim; iam facile aliquis ex potuit facere ἀμνῶν.

Si quando dixit: punctati erunt merces tua etc. Textus hic valde est obscurus. Nam quomodo fefellerit Laban Iacobum decem vicibus, ab historico prius non est scriptum, nempe in posterioribus dicendum. Iam ergo non in loco, sed quasi per occasionem dicit uxoribus quomodo id sit factum. Neque tamen decem vices exacte explanat, sed tantum in genere proponit duoque genera colorum recenset, ex quibus reliqua colligi facile possunt. Prima conditio haec erat, ut ex grege Laban omne varicolor segregaretur essetque merces ipsius Iacobi; ceterum aut omnino alba aut nigra omnino, in quibus nulla macula, essent ipsius Labani. 1am intelligimus ex verbis Iacobi post

hoc factum esse, ut Laban socer aliquando ad generum diceret: Ecce conditio mihi talis tecum est, ut tantum hae oves tuae sint, quae punctis et stigmatibus sunt notatae (hoc enim significat, nekad). Obiter hic nota perfidiam Labani, qui (ut solent divites cum pauperibus agentes, conditionibus non stare) prima conditione non stetit, sed mutavit mercedem lacobi et eum fraudavit. Sed quid factum est? Quum sic inique ageret Laban cum Iacobo, fecit Deus ut omnes oves essent, nekudim, et sic divina providentia ac benignitas cassum reddidit consilium Labani. Porro si dixisset aliquando pater vester (ita enim dolum exponit Iacob uxoribus suis): DP non sunt tuae, sed, id est, circulis et anulis vinctae, faciebat Deus ut omnis partus esset Py, akudim. Sic deinceps est factum, ut quamcunque conditionem eligeret pater vester contraria eveniret. Atque hoc decies factum est.

Levavi oculos meos, et vidi in somnis. Sed quomodo id fieri potuit, ut in somno levaret oculos et videret? Oculos levare apud Hebraeos adeo frequens est idiotismus, ut etiam in iis utantur, ubi minime fit. Declarat autem impetum quendam et quasi inceptionem, ut Germani frequenter solent dicere: Do nam er und hub an, id est: Tunc coepit et ait. Do fur er dahar und sprach, id est: Tunc erupit ac questus est; quasi diceret: Dum pater vester perfide mecum ageret, consolatus est me Dominus angelo suo per visionem nocturnam. Hoc exemplo discimus semper bene fidere et patientes esse in adflictionibus et pressuris, ita cogitantes: Si Deus tam praesens fuit ipsi Iacobo in temporalibus, et eius curam gessit, ne fraudaretur, ne opprimeretur, ne iacturam aliquam pateretur: quanto magis nostri curam geret? quanto magis nobis aderit in rebus fidei etc.

Ego sum Deus Bethel. Angelus loquitur et dicit: Ego sum deus Bethelae, sed in persona dei hoc dicit et agit negotium Dei, ac și diceret: Ego sum nuncius illius Dei qui tibi adparuit in Bethel. Est inetonymia.

Responderunt Rahel et Lea, dixerunt: Num ultra nobis pars et haereditas in domo patris nostri? Quasi dicerent: Quandoquidem intelligimus toties tergiversantem patrem nostrum, et mutantem mercedem mariti nostri: manifestum plane fit nobis patrem invidum non cessaturum, donec omnia ad filios transferat; nihil ergo nobis ultra a patre nostro expectandum.

Nonne alienae reputatae sumus ei, quod vendidit nos? Ad conditionem servorum alludunt, ac si dicerent: Sumus in domo patris nostri tanquam advenae; nec solum ut advenae, sed tanquam ancillae; imo non ancillae, sed velut emtitiae. Sunt enim mancipia vernae et emtitii servi: de bello captis enim statim sequitur. Quatuor servorum

genera.

Comedit argentum nostrum. Id est opus nostrum in suum vertit commodum, fruitus est nostris. Capitur enim large comedere pro frui. Er hat das unser genossen. Laban typus est adversariorum evangelii, qui cursum eius impedire conantur, idque tentant variis modis, iam fraude, iam dolo, iam vi, iam blanditiis, iam minis et terriculamentis,

iam insidiis; sed nihil efficient: quanto enim ipsi magis obstant, tanto inagis Deus promovet verbum suum, invitis etiam hostibus. Nunquam Deus per prophetas suos verbum suum manifestavit, quin semper multi fuerint qui contradicerent; sed semper praevaluit verbum Domini.

Omnia quae praecepit tibi Dominus, fac. Statim obsequuntur marito uxores, audiuntque quod locutus est ad eum Deus. Nec potuit eas simultas, quibus inter sese dissidebant, a marito avellere. Ubi discimus, saepe inter fideles oriri dissidia in externis quibusdam rebus; at in iis quae fidei sunt non contendunt nec discordant, sed vocem sponsi sui relictis patre et matre audiunt et sequuntur.

Re

Tulit Iacob omnem substantiam suam, greges et quidquid in Mesopotamia adquisierat, pergens ad Isaac patrem suum. ditus Iacobi ad patrem ascensum Christi ad patrem praefigurat; Mesopotamia inter duo flumina duplicem in Christo naturam. Duae uxores duae sunt ecclesiae: synagoga altera, altera ecclesia ex Gentibus. Sic Paulus ex Psal. 68. Quum ascenderat Christus in altum, captivam duxit captivitatem.

Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rahel furata est idola patris sui. Aureas quasdam imagines abstulit Rahela forte pro mercede, quam pater promiserat. Habuit nimirum Deos patrios Laban et penates, neque tamen pro Diis coluit. Nam apud Gentes quidam fuerunt, qui tametsi idola haberent et colerent sciebant tamen unum duntaxat esse Deum. Coluit ergo non idola Laban, sed Deum; at non ea pietate, ea sinceritate et innocentia qua Iacob: alioqui et ab idolis abstinuisset.

.Et furatus est Iacob cor Laban. Schema est Hebraicum cor furari, hoc est celare et abscondere consilium, clam, inscio socero hoc agere, profectionem clam socero instituere. Hoc transtulit Latinus per noluit confiteri socero suo fugam. Fugere vehementius est, abire levius quam ut huic loco conveniat. Quomodo enim aufugere poterat, qui tot annis tam fideliter servivit? Maturavit isthine, illine facessivit.

Amne transmisso, pergebat contra montem Galaad. Hebraeus sic legit: Et transmisit fluvium, Euphraten scilicet. Et posuit faciem suam ad montem Gilead, id est versus eum montem proficiscebatur. Ubi nota formam Hebraicam, qua in aliena lingua utitur Lucas evangelista IX. Firmavit Iesus, inquit, faciem suam, ut iret Hierosolymam; et statim subiicit: Erat enim facies eius euntis Hierosolymam. Et iam hoc emphasim habet, quum dicit: Transmisit flumen, quasi diceret : Feliciter transmeavit Euphratem: solent enim pericula esse in transvadandis fluminibus magnis. At Iacob feliciter transmeaverat ac mature, priusquam eum socer adsequeretur.

Qui assumtis fratribus suis, persequutus est eum. Hebraei vicinos et cognatos, ac quemlibet proximum fratres vocant, ut ex superioribus saepe iam claruit; quemadmodum mos est militibus stipendiariis, quos doryphoros adpellamus.

Cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob. Sensum expressit Latinus. Hebraeum schema est: Cave ne loquaris cum Iacob de bono ad malum; quo Hebraei bifariam utuntur: Primo pro neque

bonum neque malum: hoc est omnino nihil; ut alibi saepe. Secundo, ut tantum valeat ac si dicas: Nihil mali loquaris cum eo, sed tantum bonum, seu praeter bonum nihil loquaris cum eo: Hic etiam nota synecdochem! utramque partem exprimit, sed alteram tantum comprehendit. Vult enim a verbis ei et verberibus interdicere. Nam si non vult eum laedi malis verbis; multo minus verberibus aut factis; quasi diceret: Nihil omnino mali facies ei. Exemplum quoque hic habemus, deum suos non deserere, sed curam eorum agere, atque adversarios terrere, nec sinere, ut fidelibus quicquam mali inferant.

Quasi gladio captas abduxisti mihi filias. Genus est servorum qui bello capti sunt. Immerito autem hoc obiicit ei Laban, sed ira temere, quidquid in buccam venerit, loquitur. Facile oriuntur dissidia propter rem vel inter coniunctissimos.

Ut prosequerer te cum gaudio et canticis etc. Hoc simulat Laban, ut mos est omnium hypocritarum, magnifica et ingentia post factum polliceri.

Esset quidem manus mea valida ad faciendum vobis malum, sed Deus etc. Hoc est satis fortis essem ut nocere possem; at Deus prohibuit.

Cur furatus es Deos meos? Hoc dicit, non quod idola pro Diis habuerit, sed quod idola Deorum, quibus facta sunt, nomina sortiuntur, ut apud Christianos idolum divi Petri Petrus vocatur.

Hic iterum exemplum est piorum et persecutorum: Christus praedicavit iustitiam veram, Laban (id est sacerdotes Iudaeorum) ibat ad tondendas oves, hoc est statuta sua et traditiones, ex quibus eis plurimum lucri accrescebat, intrepide praedicabant; interim verus lacob Christus furatus est eis cor, hoc est, non attendebant, cupiditate scilicet obcaecati, quo spectaret Iesus, nempe ut post se abduceret populum. Abducta est ergo eis ecclesia, quam tametsi persequi pergebant, defendit Deus.

Respondit Iacob, quod te inscio profectus sum etc. Obiectiones soceri diluit Iacob. Quod fugi, inquit, non tam patriae desiderio factum est, quam tua perfidia: metuendum enim mihi erat, ne, qui me toties fefelleris, vi uxores filias tuas mihi auferres. Ceterum quod ad furtum Deorum tuorum attinet, cuius tu me insimulas, tantum abest, ut huius rei sim conscius ut liberum tibi faciam perquirere res meas; et apud quem fuerit inventum morti sit obnoxius.

Et venit Laban in tentorium Iacob, et in tentorium Leae, et in tentoria duarum ancillarum, et non invenit: et egressus de tentorio Leae, venit in tentorium Rahelis. Scribit Laban primum ingressum fuisse in tentorium Iacobi et Leae, deinde in ancillarum tentoria. Quomodo ergo hic dicit, eum e tentorio Leae tentorium Rahelae esse ingressum? Debuit potius dicere: Egressus e tentorio ancillarum ingressus est tentorium Rahelae. Est igitur duplex ordo, actionis et dignitatis. Si actionis ordinem spectes, non de Leae tentorio, sed de ancillarum ingreditur ad Rahelam. Hoc propter eos dicimus, qui contendunt, baptismum sequi oportere doctrinam ex cap. XXVIII. Matthaei. Potest etiam dici, quod saepe antea diximus,

[ocr errors]

Hebraeorum more propositionem generalem primo poni, et quasi per anticipationem praemitti; deinde singulas partes digeri, ubi, saepe quae postremo facta sunt primum, et contra quae priore facta sunt loco posteriore recensentur. Sed quid de furto et mendacio Rahelae, honestae et piae mulieris? Adfectibus carnis etiam pii nonnunquam vincuntur; de qua re in superioribus multa. Nobis ad exemplum et praescriptum Christi vivendum est, neque ullius factum quantumvis sancti tantum apud nos valere debet, ut a verbo Dei unguem latum recedamus. Furata est Rahela patri imagines, commisit David adulterium, praetulit Abraham vitam suam pudicitiae uxoris. Haec non scribuntur, ut sequamur, ut et nos 'talia faciamus; sed partim ideo, ut videamus quid sit homo, si suis adfectibus relinquatur, partim figurae et mysteria in hisce rebus gestis adumbrantur. Medici curant iuxta canones, nisi necessitas aut casus aliud requirat. Nobis vetat Deus, ne furemur, ne mentiamur. Quod si a quibusdam Dei dispensatione contra hanc regulam factum videmus: nos non immunes erimus, si eius exemplum sequamur. Non enim debent rara quaedam et paucorum exempla contra communem legem quidquam valere. Figura est, quod Christus omnem idololatriam sua morte abstulit.

Et iratus Iacob, rixatus est cum Laban, et respondit ipsi Laban, et dixit: Quod est peccatum meum? Iacob respondit ipsi Labano, quum tamen Laban nihil dicit, sed tantum quaerit idola; sed factum ipsius Labani respondet. Sic in evangelio saepe legimus Dominum respondisse, quum tamen nemo esset locutus. Sic mos est Hebraeorum respondentem aliquem facere,, quum responsione opus est etiam si nemo sciscitetur; ut ad cogitationes Christus Pharisaeis saepe respondit. Item Matth. XI. respondens Iesus: Gratias tibi ago pater. Factum ergo ipsius Labani expostulat, ut Iacob cum indignatione respondeat. Quis enim innocens aequo animo ferat, si quis in supellectile aut domo sua furtum requirat, omnia perlustret, et tandem nihil inveniat? Respondemus ergo ad ea quae per syllogismum colligimus responsione digna. Excusat autem et diluit lacob, quae Laban tacitus obiicit.

Arietes gregis tui non comedi. Fidem suam erga socerum ostendit Iacob. Dicit ergo inter caetera : Nihil ex grege comedi, id est nihil mihi in usum meum vindicavi.

Discerptum a feris non attuli tibi, ego peccabam: de manu mea exquirebas, sive noctu furatum esset, sive interdiu. Non solum fidem, sed et diligentiam suam obiicit socero Iacob, simul occulte indicans quanam perfidia erga eum usus sit Laban. Discerptum a feris, hoc Hebraei unica dictione, terepha, exprimunt, similiter Graeci Ingiaλwtov, Germanice: thierässig oder thierschlechtig. Ego peccabam. Haec dictio D, hata, Hebraeis non solum peccare, sed peccatum expiare quoque significat. Quod quidem frequens est in libris Moseos. Habent enim dictiones quasdam, quae. contrarias habent significationes; sicut, barach, benedixit et maledixit significat, quemadmodum Latinis sacer: auri sacra fames. Sensus ergo est: Si quid a feris laniatum aut discerptum erat, tibi non ferebam domum,

« PoprzedniaDalej »