Obrazy na stronie
PDF
ePub

obprobrii, quod a viro et a sorore patior. Sicut prius sororem iuvit, ita nunc vice versa me adiuvat, et valida sum. Domino adiuvante validi sunt pii in ferendis iniuriis et persecutionibus: nam omnia possunt in eo, qui eos confortat. Hoc admonendus est lector, in nominibus patriarcharum propriis quemlibet ludere posse et allegorias texere ; modo id fiat ad fidei normam et ipsius rei analogiam. Nihil vetat, quo minus omnia ad nos trahamus. Quandoquidem Deus nostram adflictio-. nem respicit, Ruben dicimur; quum nostrum clamorem audit, Simeon; dum nobis iungitur nosque ei adhaeremus, Levi: quum confitemur, laudamus, agnoscimus dominum, gratias agimus, Iudas; dum nos vindicat et liberat Deus, Dan. Sic in ceteris perge! Dum enim pius in prosperis et adversis operationem Dei agnoscit ac gratias agit, secundum diversas operationes diversa sortitur nomina.

Et dixit Lea feliciter. Hebraica vox 72, bagad, puto esse prospere, auspicato; sicut Germanice dicimus in subito aliquo eventu prospero Das ist glück. Rahel infecunda erat et habuit ancillam fecundam. Contra Lea fecunda erat, metuit autem ne ancilla esset sterilis. At quum videt et ancillam fecundam esse, subita exultatione exclamat : Das ist glück, mit glück; bene, beate, feliciter.

Hoc pro beatitudine mea. , ascher, quod Latinus per beatum et beatitudinem vertit, Hebraeis perinde est ac Germanis wol. Beatus vir qui non incedit in via peccatorum, wol dem mann etc. Sie hic, das wil mir wol. Fere idem est cum superiori.

Beatam me dicent omnes mulieres. Hebraice sic: Beatam me dicent vel beatificabunt me filiae, laudibus extollent me. Sic diva virgo Maria in Cantico suo Luc. I, ut ubique sermonem Domini agnoscas.

Parum ne tibi videtur, quod acceperis mihi maritum meum, nisi et mandragoras filii mei acceperis? Etiam pii homines adfectibus carnis ducuntur. Scribitur autem hic aemulatio, quae fuit inter uxores Iacobi; molestia viri supprimitur: nam ipse interim odio earum et aemulatione exercetur. Sed diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.

Dominus exaudivit preces eius. Intelligimus hic anxiam fuisse Leam, ut sibi amorem mariti conciliaret: erat cnim neglecta ab eo. Sed haec per hyposiopesin tacentur.

Dedit Deus mercedem meam. Duplex potest esse sensus: unus, ut loquatur haec, quasi poenitentia ducta fuisset, quod ancillam marito dedisset; iamque dicat: Ecce Dominus rependit mihi pretium, er hat mich mins leyds ergetzt. Alter, ut ad mandragoras respiciat. Quasi diceret: Quemadmodum emi concubitum mariti mei, ita dominus mihi rependit: Hat mirs bezalt.

Dotavit me Dominus dote bona, iam cohabitabit mihi maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: ideo vocavit nomen Sebulon. Iucunda est лagovoμaoia Hebraicarum vocum 77, sebad, et 7, sebul; sic mox sequentium, ON, asaph, et ", iasaph, quam ceterae linguae adsequi non possunt.

Ademit Deus opprobrium meum, et vocavit nomen eius Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum, ON Hebraeis

significat addidit, collegit. Collegit opprobrium meum Deus. Hic prius pro posteriori ponitur colligere pro adimere, tollere. Ita cumabitum alicuius significare volumus, dicimus Germanice: Er hat sin ding zesamen gelasen. Is sarcinas collegit. Duabus igitur ex causis Joseph vocatur: primo ab auferendo, a colligendo, ut iam dictum; secundo ab addendo: Deus addet et alios liberos. Rahel ecclesiae gentium typum gerit. De hoc mysterio satis supra, et Esaiae LIV. Gal. IV. Huius opprobrium ademit Christus. Deinde potest historia per allegoriam nostris aptari temporibus: multi sunt qui cum primis Evangelium receperunt, qui iam toti frigent et infecundi sunt faeti. Nam quae cito maturescunt, cito pereunt, et praecoces fructus raro ad maturam aetatem perveniunt. Sunt deinde qui sero et tarde veniunt, sed post longam sterilitatem multum fructus adferunt prioresque antevertunt.

Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo (auspicatus fui, et locupletavit me Dominus e commercio tui) et dixit: Indica mihi mercedem tuam, et dabo. Sic fere habent Hebraica, qui solent interiecta parenthesi verbum denuo repetere; sed iam verba expendamus! Invenire gratiam in conspectu seu in oculis quid sit, satis superque antea auditum est. Verbum, nahasch, quod Hebraeis est augurari aut auspiciis experiri, Septuaginta verterunt oiwvioάuny. Est autem olovos augurium. Quasi diceret: Auspicatus et fortunatus fui. Auspicata fuerunt mihi omnia; bonum omen, bonuin auspicium habui. Benedixit me Deus, id est locupletavit, ditavit.

[ocr errors]

75, ob tuum commercium. significat permiscere, commercium habere. Quasi diceret: Eo quod tu commercium mecum habuisti, conversatus es mihi: benedixit me Deus. Indica mihi! Hebraice, nekafa. Dupff mir, bstymm mir. Metaphora sumta ab iis, qui rationem ponunt pecunia vel calculis. Graeci dicunt: distingue! id est diserte et clare exprime!

Modicum fuit antequam venirem ad te, et erupit in magnum, et locupletavit te Dominus ad pedes meos. Et nunc quando faciam etiam ego domum meam? Ad pedem meum Hebraismus est: id est, ad introitum meum, ad adventum ineum. Facere domum. Sicut Latini dicunt rem facere pro locupletare, augere, curare, ampliare rem domesticam. Quum Iacob ia a Deo esset locupletatus: ita ut res domestica aucta esset nimium, operae pretium videtur ei, ut suae familiae curam non negligat. Exemplum hic habemus licere Christiano etiam ditissimo, prolem suam, familiam, rem curare ac providere; imo nec bonus vir est, ne dicam infidelis, qui suis non providet, qui sua non curat, 1. Timoth. V. Non enim debet pius homo ab aliis emendicare, sed laborare, ut etiam habeat, unde impartiri possit ei qui eget, Eph. IV. Qui ergo hoc Christiano licere negant, nequam sunt et perditi homines, hominum genus nocentissimum, qui plus obsunt reipublicae Christianae, quam qui bella et seditiones excitant. Nam multo nocentius est in verbo Dei pugnare ac dissentire, quam rebus et corpore. Hi vero inter pacatissimos Christianos gravissima dissidia movent, ac omnia miscent.

1) Tupfen, mit der Fingerspitze zeigen.

Si feceris hanc rem, manebo, pascam gregem tuum, custodiam. Sic habent Hebraica ad verbum; elegans asyndeton, quod Hebraeis non est infrequens.

Pertransibo per omnem gregem tuum hodie, separa illinc omnem pecudem punctatam et maculis aspersam, quicquid ergo ovium fulvum est, et maculosum et punctatum in capris, sit merces mea. Primum pertransire gregem hic pro recensere accipitur, ut sit Prothysteron; neque solus Iacob pertransit gregem, tametsi dicat pertransibo, per synecdochen. Hodie emphasim habet. Nam prudens metuit, ne (uti solent divites) procrastinatione longa res differatur, et tandem eum fallat socer. Nam saepe pauperibus ad hunc modum illudunt divites: Differunt rem, deinde dicunt pactum non esse pactum; et rursus, non pactum esse pactum, ut est apud Plautum. Vult ergo Iacob, ut hodie fiat. Conditio, quam proponit Iacob ipsi Labano, talis est: Recenseantur omnes oves et caprae, separeturque a grege Labani, quicquid aliquo modo maculosum aut varicolor est, deturque Iacobo pro mercede sua; quicquid vero aut penitus album aut omnino nigrum est, sit ipsius Labani.

Et respondebit mihi iustitia mea cras, quoniam veniet ad mercedem meam coram te. Iustitia hic pro beneficentia, pro integritate et fide capitur, qua usus est Iacob erga socerum suum, Sic iustitia dei saepe pro beneficentia et misericordia dei erga nos in scripturis accepta reperitur. Respondebit pro rependet usus est; ut frequenter et eleganter solent Latini: Tellus non respondet labori.

Verbum veniet apud Hebraeos foemininum, refertur ad iustitiam. Cras hic pro brevi accipitur.

Quicquid vero non aut punctatum et maculosum in capris, aut pullum in agnis, mecum repereris, furti me insimulabis, seu furtum hoc sit. Hoc caput vehementer obscurum est in Latinis codicibus, quare et verba et sensum ex Hebraica veritate (quantum quidem pro nostra tenuitate adsequi potuimus) transferre conati sumus. separationem, inquit Iacob, si quid in meo grege repertum fuerit, quod vel omnino album vel omnino sit nigrum, hoc pro furto mihi imputa.

Post

Segregavit ergo eodem die hoedos maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas: breviter quodcunque nigrum, in quo macula aliqua alba: seu quodcunque album, in quo aliqua nigra macula fuit in ovibus, dedit in manus filiorum suorum. Auditum est conventum esse inter eos, ut omne maculosum, stigmatisatum, punctatum, fuscum, pullum, subcinericium, aut quoquo modo variegatum ipsius Iacobi esset; ceterum quicquid album omnino, aut omnino nigrum, esset ipsius Labani. Separata ergo sunt omnia maculosa, punctata, aut pulla, aut etiam circulis ac anulis revincta (nam haec intelligimus per, akudim) ab iis quae alba ac nigra erant, traditaque sunt in manum filiorum Iacobi. Nam hoc (filiorum suorum) ad filios Labani referri non potest, quum Iacob custos fuerit gregis Labani, non filii. Tradidit ergo. Iacob gregem suum maculosum a grege Labani separatum filiis suis custodiendum. Ipse vero pascebat gregem soceri sui..

Hic etiam nota, quod pullum colorem aut fuscum (quem Hebraei D dicunt) eum esse putamus, qui atro vicinus est, nec tamen de integro ater; unde veteribus pullas vestes dictas arbitramur, quae ex huiusmodi nativa lana, non tincta essent. Luxu tamen succedente, neglecta pulla veste, coepit quaevis atra pulla, maxime in funeribus ac luctu, adpellari.

Et posuit viam trium dierum inter eum et Iacob. Hoc est, inter gregem Labani et gregem Iacobi: tantum ponit interstitium. Bifariam exponi hic locus potest, vel quod lacob tantum interstitium et spatium inter utrunque gregem fecerit; et tunc intelligitur, ut dictum est, inter Iacobum, id est, inter gregem Iacobi. Ubi miram aequitatem et iustitiam ipsius Iacobi videmus, qua cum socero suo agit. Nam si oves maculosae inter oves Labani mansissent, potuisset Iacob astu et dolo cum socero suo egisse videri. Iam gregem suum Iacob tanto intervallo a grege soceri sui semovet, ut suspicioni locus esse nequaquam possit. Vel quod Laban hoc fecerit, ubi perfidia et astus soceri notatur, qui generum mercede sua hac arte fraudare conatur.

Et accepit sibi Iacob virgas virides, populeas, avellanas, et de platano, et decorticavit in eis decorticationes albas, denudando albedinem quae in virgis. Populeas virgas genus pro numero. Eleganti schemate hic usus est: decorticavit decorticationes albas, quum tamen cortices albae non sunt, sed id quod sub cortice latet. Quum ergo corticem detrahebat, fecit adparere album. Accepit sibi schema est Hebraicum; ut Germanis: Do nam er imm stäb.

Et posuit virgas, quas decorticaverat, in canalibus potatoriis aquarum, ad quas veniebant greges ad bibendum, e regione ovium, vel ante oves, et incaluerunt, seu conceperunt dum veniebant ad bibendum. Id est ut conciperent (et pro ut). Ponit autem calorem hic pro ipsius coitus et conceptus fervore. Germanice dicimus Brunst. Ponebat igitur virgas varii coloris in lintres potatorios, ut in ipso calore conceptus idea varii coloris insereretur. Simul autem illius regionis morem exprimit, quod oves ad lintres potatorios incalescant et concipiant. Neque frustratus est spe sua Iacob: nam sic factum est, ut oves ad aspectum baculorum conciperent, et parerent varii coloris foetum. Quo viso

Separavit Iacob agnos, et posuit agnellos, et quicquid fuscum aut pullum fuit in grege Laban, ad gregem varicolorem: fecitque sibi ipsi gregem seorsim, et non posuit eum ad gregem Laban. Scribuntur haec tam exacte, ut aequitatem et fidem Iacobi erga socerum suum intelligamus, qui tanta diligentia e grege Labani separat quicquid est varicolor, ne fraudis aut doli insimuletur. Quae integritas Iacobi ex sequenti facto quoque intelligi potest: neque enim omni tempore virgas decorticatas in canales ponit, sed duntaxat ad conceptum vernum, non autumnalem. Quae enim in vere concipiunt oves, ad autumnum pariunt ; et hae aegrius et difficilius propter hiemis asperitatem educantur minusque sunt validae. Quae vero autumno coëunt, partum gerunt usque ad Martium, qui partus certe melior est: nam praestat ante solstitium quam ante brumam firmum esse. Praeferuntur ergo agni

verni hibernis, hoc est agni qui vere nascuntur, iis qui autumno. Debent ergo serotina (sic enim Latinus habet) quae Labani erant, ad conceptum, non ad partum referri. Hoc est, quae sero ad autumnum scilicet concipiebantur, ipsius erant Labani; et illae meliores erant et validiores. Quae vero primo, id est, verno tempore concipiebantur, partum edebant ante brumam, et hae infirmiores erant. Vides ergo

1

factum Iacobi nihil fraudis aut doli habere: non enim suo, sed communi commodo studet. Hoc vero quod perfide Laban agebat, industria naturali mutat Iacob, ita disponeute ac providente Deo. Adeo enim perfidus erat Laban erga generum suum, ut oves maculosas tanto spatio a suo grege, ut auditum est, semoveret, impossibile ratus, ut maculosas posthac grex pareret. Quo facto quid magis perfidum? Qui enim suis non benefacit, imo malefacit et fallit, cui proderit? Non ergo in historia litera tantum spectanda est, sed divina providentia. Nam quae nobis humano consilio facta videntur, fiunt Dei providentia. Promiserat deus Iacobo, quum in Mesopotamiam iret, ipsum esse eum locupletaturum. Hoc iam ei praestat, interim ingenio et industria eius abutens ad bonum. Deinde facta sunt illis omnia in figura (ne quis avaritiae et cupiditati suae hinc patrocinium petat; ne quis fallendi aut fraudandi quenquam occasionem ex facto Iacobi arripiat) scripta ad nostram doctrinam. Varii coloris grex typum gerit Ecclesiae Christi, quae quum corpus unum sit varia tamen membra habet, varia item dona; iis uti convenit ad corporis totius utilitatem. Quod ut fiat commodius, Protei esse debemus et hac versutia uti, qua usus est Iacobus; non ut simus inconstantes, ut quovis vento circumferamur, ut fluctuemus; non ut proximum vafritie aut calliditate circunveniamus; non ut nostra quaeramus sed ut fiamus omnia omnibus et occasioni nos adcommodemus: ut Paulus se fecisse testatur. Si qui a nobis dissident, si qui adhuc imbecilles sunt, oportet magna longanimitate et patientia illorum resipiscentiam et robur expectare. Si qui sunt corripiendi, hos interim blande, interim severiter aggredi convenit. Sed haec omnia in eum usum fiant a nobis, ut Iacob (qui Christum figurat) ditescat, non nos; ut gloria Christi illustretur; ut eius ditio propagetur; ut multos Christo lucrifaciamus; ut peculium eius augescat. Ad id utemur miro et fideli artificio, et his exterioribus sapienter et prudenter (nam et prudentia quoque in fideli ministro et dispensatore requiritur) abutemur, singula suo tempore et in loco dispensantes. Exemplum damus: Vis pugnare contra Romanum pontificem, illumque debellare tanquam publicum et nocentissimum evangelii hostem? Posteaquam hoc animo concepisti, firmiter sta in Domino! At interim diversis viis, diversis artibus hostem ac impostorem pete, iam rogando, iam exhortando, iam minitando et arguendo; iam blandis, iam duris et ninacibus verbis alloquendo; iam cessando, quum tamen interim minime cesses. Solent enim et milites in pugna aliquando terga vertere et fugam simulare, ut hostem fallant et acrius urgeant ac instent. Sic homini Christiano faciendum est. Sed hic videndum ut animus semper sit sincerus absque fuco, absque hypocrisi, absque vana gloria; sed ut omnia fiant in gloriam Dei.

« PoprzedniaDalej »