Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex fidei imbecillitate factum esse, quum Deum pro Deo habere non velit, nisi benefaciat. Sed considerandum, coniunctionem Hebraicam non semper dubitationem, aut conditionem significare, sed nonnunquam certitudinem: ut in Psalmo: Si introibunt in requiem meam, id est non. Si fuerit Dominus mecum, hoc est quandoquidem certus sum Deum mihi adfore. Et quasi deprecativum est: nam prius Dominum cognoverat. Quod si omnino quis contendat si dubitantis esse, dicimus hoc iuventuti Iacobi dandum esse, quae praemia et retributionem spectat.

Est et illa scalae allegoria: superne nititur Deus scalae, inferne iuxta eam dormit Iacob. Agnoscit fides, Deum unum ac solum esse moderatorem rerum omnium, et ad eum nobis esse proficiscendum; sed nihilominus dormitat caro, gradusque, qui nihil aliud quam fidei innocentiaeque incrementum portendunt, non gnaviter transcendit; etiamsi coelo niti scalam videat et Dominum praestolari. Sibi enim perpetuo similis est; etiamsi virtute, fructu fidei intelligat nos Deo commendabiles reddi et hanc esse ad superos viam: somno tamen torpet.

CAPUT XXIX.

Qui huius mundi pompam spectant, futuram historiam tanquam vilem et humilem contemnunt, sed quae mundo contemta Deo sunt excelsa. Hac ratione igitur summi illius patriarchae Iacobi historia tam simpliciter scripta est, ut discamus verae religionis et pietatis caput esse humilitatem. Ita voluit et Christus filius dei humili matre nasci, bumilitatem et tenuitatem verbo docere et vita exprimere, ut illius exemplo disceremus, omnem huius mundi pompam et quidquid admiratur mundus, contemnere.

Profectus ergo Iacob, venit in terram Orientalem, et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium. Sensus a Latino interprete probe redditus est. Sed Hebraica schemata videamus! Sic ergo legitur: Et levavit pedes suos Iacob, et ivit in terram filiorum Orientis etc. Levare pedem Hebraismus est. Sic Germanice quoque dicimus: Er macht sich uf dfiifs und gieng. Filii Kedem pro his qui ad Orientem habitant, periphrasis est. Ternarius numerus nonnihil mysterii habet, quandoquidem ex Iacobo Christus venturus erat.

Nam ex illo adaquabantur pecora. Ethologia est, quae praecedentia exponit.

Fratres unde estis? Quemlibet proximum fratrem vocant Hebraei. Nostis Laban filium Nachor? Vocat Labanum filium Nachoris, quum esset filius non Nachoris, sed Bathuelis. Et Nachor avus erat Labani, non pater. Sed hic mos Hebraeorum exprimitur, qui etiam avum patrem vocant propter rectam lineam sanguinis; ut supra quoque audivimus.

Sanus est ne inquit? Quaerit num integra et salva sint omnia, quod Hebraeus per dictionem, schalom, intelligit. Latine dicere possemus: Est ne salvus Laban? Salva sunt omnia? Graecus probe explicat vocem Hebraicam per vyraiva, quod significat undique salvum Zuinglii univ. opera. Vol. V.

[ocr errors]

9

9

!

esse, bene habere. Germanice Staadt es wol umb inn? Wolhab, wolfart, hoc est Schalom.

Non possumus. Vel ad robur corporis refertur. Quasi diceret: Non possumus soli, sed posteaquam omnes convenerimus alter alteri est auxilio. Vel ad morem: non possumus, id est non audemus. Nam sic mos est, ut alter sine altero gregem non potet.

Amovit, seu revolvit lapidem, qui erat super puteum. De allegoria fontium satis supra. Quod vero pastores simul conveniunt, antequam potent gregem, potest per allegoriam significare, quod pastores ovium Christianorum et verbi divini ministri se invicem expectare debent per caritatem; conferre verbum sapientiae coelestis, ut omnia fiant tempestive per caritatem et cum decoro. Porro quod Iacob hanc communem legem frangit, privilegium est hospitis et adolescentis. Sic quod Paulus alicubi, ut videtur, quasi imperat et plus aliis laborat; et quod evangelium praedicat, quod cum apostolis non contulerat, privilegium Domini extra ordinem dantis est: id quod communi legi nihil derogare debet. Neque huius exemplo quilibet pro sua libidine, non auditis aliis, praedicare debet quae sibi videntur (ut Catabaptistae nunc faciunt), ni plana ista et vulgaria. Ad laborem adsuescere docent exempla huius historiae. Ut impigre Iacob lapidem solus volvit, gregem potat! Item Rahel, tametsi speciosa erat, pascit tamen gregem patris, ad laborem nimirum a teneris adsueta.

Osculatus est eam. Osculo scilicet sancto, ut Paulus ait. Ne quis turpe aliquid cogitet! Nam osculum signum amicitiae in more fuit huic genti.

Elevata voce flevit, indicans ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae. Non erat frater Laban, sed filius sororis suae Rebeccae. Frater ergo Hebraeis cognatum, nepotem, consobrinum etiam significat. Fletus ex gaudio est.

Os meum et caro mea es. Hebraeus dicit: Ah os ineum et caro mea tu, scilicet es. Utuntur autem dictione ista hoc loco, quemadnodum nos Germanice A ch.

Et postquam impleti sunt dies mensis unius. Hebraei sic legunt: Et mansit seu habitavit cum eo mensem dierum.

Tunc dixit Laban ad Iacob: Num quia frater meus tu scilicet es: servies mihi gratis? Indica mihi quaenam merces tua. Iacob integrum mensem socero suo gratis servierat; socer ergo gratitudinem - rependit. Vide autem quam simul certent humanitas et gratia.

Habebat autem Laban duas filias. 'Enißohn est, hoc est immissio sive introductio necessariae partis ad historiam.

Lia erat lippis oculis. Hebraice: oculi Leae erant teneri. Tenerum vero Latini etiam pro infirmo, imbecilli utuntur. Germanice quoque: Zart für blöd: sy hat blöde ougen.

Lea typus est Synagogae et legis, cui teneritudo oculorum pulcherrime congruit. Noluerunt enim Iudaei verum lumen aspicere, sed foris in ceremoniis veram pietatem sitam esse existimabant. Tametsi plurimi inter eos fuerunt, qui ad spiritum legis penetrarent, ut prophetae et iusti omnes: plebs vero absolutam pietatem et verum dei cultum

semper in rebus externis situm esse credidit. Qua opinione vulgi sacer4dotes per avaritiam ad suum quaestum abusi sunt. Adinvenerunt, ergo plura, in quibus simplicem plebeculam ducerent ac tenerent. Nunquam voluerunt videre Iudaei beneficia et mirabilia Dei; tametsi pulcherrime de deo loquuntur. Etiam hodie velum suprapositum est oculis eorum, ut veram lucem non agnoscant: haerent in litera, ad spiritum nunquam penetrantes. Haec Lea primum fecunda fuit; sed ut primum Rahel filios generat, parere desiit. Rabel speciosa et forma eleganti, sed sterilis, ecclesiam signat ex Gentibus, quae a Christo, cuius typum gerit Iacob, concupita est, et sanguine suo lota. Haec primum infecunda filiorum numero primam tandem superavit.

Servivit Iacob pro Rahel septem annis. Discat hic iuventus adfectibus modum ponere! Iacob in flore aetatis et fervore iuvenili adfectibus carnis imperat, et sui potens est.

Quod Iacob servit pro Rahela, significat, quod Christus servivit pro peccatis nostris.

Da mihi uxorem meam, ut ingrediar ad eam. Ingredi ad mulierem utuntur Hebraei pro rem habere. Sic Germanico schemate dicimus: Der gadt zu deren; hoc est rem cum ea habet aut consuetudinem.

Facto mane vidit Leam. Elegantiora sunt Hebraea: Et mane facto et ecce Lea. Emphasis est, qua pulcherrime et breviter indignationem et poenitentiam Iacobi exprimit, qui nihil tale cogitaverat.

Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Hebraeus sic legit: Non fit sic apud nos, ut detur minor ante primogenitam. Hic dare significat nuptui dare. Sic Germanice: geben pro nuptui dare; et nemmen pro nubere aut ducere

uxorem.

Minorem scilicet natu, non corpore. Ante primogenitam., bechora, significat proprie primogenitam; sed puto hic et forte alias saepe maiorem natu significare.

Imple hebdomadam hanc, et dabo tibi etiam istam pro servitio, quo serviturus es mecum adhuc septem annos posteriores vel sequentes. Sic habet Hebraica veritas. Hebdomadem dierum intellige, non annorum, id est septem dies. Quam ob causam Latinus apposuit dierum, etiamsi translatitium sit Hebraeis, dies pro annis quoque accipere. Post septem dies dabatur ei et Rahel, ac deinde septem annos sequentes pro ea servivit, ea interim fruens coniuge. Sic divus Hieronymus hunc locum etiam intelligit. Hic videmus quam rideat Deus humana consilia. Pro Rahela sola servit Iacob quam supra modum dilexit; quumque omnia propriis ac disertis conditionibus agit, fallitur tamen. Sic omnia reguntur ac gubernantur providentia dei.

Tandem potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit. Rhetoricatus est hoc loco interpres, verba ac sensum obscurans. Nam Hebraica veritas sic habet: Et ingressus etiam ad Rahelam dilexit etiam Rahelam plusquam Leam. Quae verba indicant, quod et Leam dilexit Iacob, sed plus Rahelam. Nemo miretur, nec ansam hinc libidinandi arripiat, quod Iacob duas sorores simul uxores

habet. Propter semen enim promissum nolebant patres uxores ducere de Chananaeis; oportuit ergo tum ducere uxores ex familiis. Non ergo nobis hinc licebit duas simul habere uxores, aut sororem uxoris habere coniugem. Paucorum enim privilegia legem communiem nequaquam infringunt. Et omnia in figura illis contingebant. Aliud iam tempus alios mores postulat.

Videns autem Dominus quod Iacob despiceret Leam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente. Verbum despiciendi hic nimis vehemens est: nam non odit nec despexit Leam lacob, ut iam auditum est, sed dilexit eam, sed neglexit eam. Er hat iro nit so vil acht als der anderen. Epitasis ergo est, quum verbum vehementius pro minus vehementi positum est. Videns Dominus quod neglecta

esset Lea.

Aperire vulvam Hebraismus est, id est fecit eam fecundam, fecit eam parere, dedit ei liberos. Rursus sterilis erat Rahela, cuius vulva conclusa erat.

Neglecta erat Lea coram Iacobo, sed non coram Deo, qui dedit ei liberos ut redderet eam gratam et caram marito. At nihilominus caro semper reluctatur, ut plus Rahel a Iacobo amaretur. Curae sunt Deo, quos nos abiicimus ac contemnimus; oppressorum et tribulatorum est Deus.

Vocavit nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam. 187, reuben, quadrisyllabum est vocabulum, compositum ex quatuor corruptis: sunt enim quatuor in unam dictionem conflatae, ex quod significat vidit, ex quae litera est divi nominis, ex quae in vel ad siguificat, et ex, quod adflictionem significat. Sonat autem ac si dicas: Deus vidit in adflictionem meam, vidit humilitatem meam. Hic est ταπείνωσις, non ταπεινοφροσύνη. Had humilitatem, obscuritatem et abiectionem, hoc virtutem mentis significat. Sic Luc. I. canebat Maria: Respexit dominus humilitatem

meam.

Quoniam vidit me Dominus haberi contemptui, dedit et istum mihi. Hebraeus dicit, et dedit mihi etiam illu ipsum. Emphasin habet illud etiam et articulus . Observa hic adfectus humanos in Iacobo, qui semper plus diligit Rahelam, quam Leam, et tamen ex Lea generatur Iudas ex quo Christus. Tametsi Lea peperit, contemta tamen erat. Anxii ergo sunt adfectus Leae ad Deum, ut maritus eam diligeret et erga eam adficeretur amore. Quandoquidem ergo audivit Dominus hunc clamorem, vocavit secundum filium Schymeon. Nam nu, schama, audivit sonat. Per Hyposiopesin ergo

multa insinuantur in sacris literis.

Concepitque tertio, et genuit alium filium, dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios; et idcirco vocavit nomen eius Levi. Hebraica sic habent: Rursus concepit peperitque filium et dixit, id est intra se cogitavit : Iam iam, vel iam rursus sociabitur mihi vir meus, quoniam peperi, ei tres filios. Hac ratione vocatum est nomen Levi. lava, sociavit seu adhaesit.

,לוה Est autemn

Concepit rursus, et peperit filium, et dixit: Nunc confitebor Domino, idcirco vocatum est nomen eius Iehuda. Iudas nomen habet a collaudatione et gratiarum actione, quae Hebracis nonnunquam confessio voeatur.

CAPUT XXX.

Cernens Rahel quod infecunda esset, invidit sorori, et dixit marito: Habeo ancillam Balum, ingredere ad eam, ut pariat super genua mea, et ut aedificer etiam ego ex ea. Rahela hera erat, Bala concubina aut pellex. Erat autem hoc discriminis inter heras et pellices, quod tametsi ancillae ac pellices generarent liberos, ipsae tamen sub dominio essent herae; ideo dicit: ut pariat super genua mea. Aedificandi verbo pro instaurandi utuntur, metaphora sumta ab extructione domorum. Domus est familia, quae non nisi liberis aedificatur et instauratur. Sic David: Ut aedificentur muri Hierusalem pro : serventur ac sustineantur. In historiis veteris Testamenti, si quando carnalia, et quae in speciem mala sunt, scribuntur, non solum litera historiae, sed spiritus et significatio spectanda sunt. Tametsi quaedam sunt, quae praeter simplicem sensum nihil habent reconditi, sed simplici litera docent: ut non furtum facies. Haec ergo historia, quantumvis in speciem foeda sit, docet tamen; et interim profunda latent mysteria. Iacob impense diligit Rahelam, sed fecundam reddit Deus Leam. Hinc discimus nostra studia a Deo longe aliter disponi, quam existimaveramus nos. Quae magno negotio cavemus, nobis invitis eveniunt; rursus quae magno studio effecta cupimus, minime fiunt, Cur hoc? ut intelligamus vitam et actus nostros non ex consiliis, sed ex Dei providentia et ordinatione pendere. Neque Rahel votum suum impetrat, neque efficax est consilium eius: nam non cessavit odium et aemulatio inter sorores, sed magis crevit.

Iudicavit me dominus. verbum Hebraicum hic pro vindicare ponitur. Vindicavit me Dominus, er hat mich gerochen an miner schwester; seu liberavit, adseruit me ab obprobrio sterilitatis, quod nimirum ei obiiciebatur. Loquitur perinde ac si ipsa a Lea esset contemta, quum tamen Lea a Rahela contemneretur. Sed sic loquuntur adfectus.

Comparavit me Dominus cum sorore mea. Sic habet Latinus interpres, sed aliter Hebraeus, nempe, sic: Conversionibus dei conversa sum cum sorore inea et valida sum. , pathal, enim significat convertere, Gott hats mit mir und miner schwester umgewendt. Possunt etiam, naphthule, significare vicissitudines: ubicunque enim versio fit, isthic est vicissitudo. Sic vicissitudinibus Dei conversa sum cum sorore mea, hoc est quemadmodum primum ipsa fecunda fuit ego sterilis: ita nunc ego fecunda sum et ipsa sterilis. Hunc sensum viderunt LXX et verterunt: Auxiliatus est mihi Deus. Ubicunque enim labor est et adflictio et quispiam onus tollit, vicissitudo est. Nam quum tollo onus tuum ac levo, iam vicem tuam suppleo adeoque tibi auxilior et subsidium fero. Quasi diceret Rahel: Ecce Dominus vices meas doluit, et adiuvit me; levavit onus contumeliarum et

« PoprzedniaDalej »