Obrazy na stronie
PDF
ePub

autem terra trigesimum, quaedam sexagesimum, quaedam centesimum reddit; unde parabolam sumsit Christus Luc. 8. Apud nos solet ferre decuplum. Nihil aliud autem ostendit Moses, nisi quam fertilis fuerit terra et quanta usura labori responderit, simulque ostendens, quanta benedictione locupletaverit Deus Isaacum.

Hic non pigritiam, torporém, otium discimus, sed strenue operari: nam illis Deus benedicit. Tametsi enim Deus promiserat se Isaaco benedicturum: non tamen hac promissione negligens factus fuit neque otio torpet, sed laborat, seminat et tum Deus sementem eius multiplicat. Benedixitque ei Dominus, et crevit vir. Latinus dicit: et locupletatus est homo.

Et ibat eundo. Hoc est promovebat, er gieng uf, лpoßaivov. Donec valde magnus esset effectus. Quid sit benedicere superius saepe dictum est, et hic satis claret. Ditavit eum Dominus, locupletavit.

Habuitque armenta et greges, et famulitium multum. Multas operas multosque famulos et servos habuit Isaacus. Qui servitutem ex sacris literis defendunt, videre debent, ut ea lege servos tractent suos, qua veteres filii dei: nam omnia vitia nostra patrum exemplis praeteximus. Sunt qui patrocinium hoc ex loco cupiditatibus suis petant;" sed hi caveant, ne divites fieri absque labore, sed foenore et ex aliorum sanguine velint, ne plus divitiis quam deo fidant! laborent quemadmodum Isaac, proscindant terram! Quod si ex terra, ex iumentis et gregibus usuram dat deus, et crescant res, dispensemus pro fratrum et proximorum utilitate! tum et nobis licebit esse divitibus, quemadmodum et illis.

Ob hoc invidentes ei Palaestini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore, obstrinxerunt, implentes humo in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac, Recede a nobis, quoniam potentior factus es nobis valde, et ille discessit. Magnam fortunam ac gloriam magna sequitur invidia. Nam Palaestini ob nullam aliam causam ei invident, quam quod vident eum esse locupletatum ac benedictum a deo; atque ob id eiecerunt eum. Simile quiddam habuerunt Athenienses, quum ostracismo relegabant. Isaac ergo (quoniam propter temporalia tantum relegabatur) invidiam et odium prudens declinat. Exemplo hoc discimus posse nos aliquando, imo debere cedere, et odium declinare, sed ob temporalia tantum. Nam dum veritas et iustitia pietasque vera periclitatur, nihil nobis metuendum est, et neutiquam cedendum. Beati enim qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

Quod Latinus dicit illo tempore Hebraeus legit: in diebus patris sui Abrahami. Et invidebant ei Palaestini. Sic habet Hebraeus et pro ideo quod dives erat, ideo obtrectabant ei Palaestini. Sic Christianus vivat, ut odio dignum nihil committat; ut vita sit innocens, mores non asperi, consuetudo comis et iucunda. Neque tamen qui talis est odium hominum impiorum effugiet: hoc enim nec prophetis nec Christo nec apostolis contigit. Et eritis, inquit Christus ad discipulos suos, odio omnibus hominibus propter nomen meum. Item alibi: Si

me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitis. me prius odio habitum esse. Ne ergo offendamini! exules à synagoga facient vos; imo tempus veniet, quum quisquis interficiat vos videatur cultum praestare deo. Non ergo debet pius solum tueri innocentiam, sed et constantiam, fortitudinem ac magnanimitatem servare, ut nusquam cesset, nusquam cedat propter impiorum odium, sed perseveret ac pergat in promovenda ac adserenda veritate ac iustitia ; forti animo omnes iniurias, insultus ac molestias ferat amore illius summi dei, cui se totum dedicavit, ac immortalitatis spe ac perennis praemii. Fuerunt et inter ethnicos, qui ob virtutem et innocentiam invidia gravarentur; sed contemto dio, contemta invidia, imo morte ipsa veritatem, iustitiam et rempublicam defenderunt. Si tantum apud gentes valuit gloria: quid non impetrabit a Christianis Dei metus? Pergendum igitur nobis est ac per invidiam ac odium fortiter perrumpendum, nec cedendum, nisi omnia conclamata ac desperata esse viderimus: nam tum fugiendum esse, docet dominus neque sanctum canibus dandum.

·

Rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham. Solent historici inventores novarum rerum ac mirandarum maximeque necessariarum accuratissime describere; ob hanc causam tam exacte fontium effossionem describit Moses. Nam hoc et necessarjum et utile fuit illis regionibus, ut non immerito laudentur auctores. Sic Ioannis quarto legimus, fontem ab auctore Iacobo esse nominatum.

Omnia in figura contingebant illis; scripta propter nos ut eis erudiamur. Sed harum rerum spiritum nemo melius ac clarius nobis exponit, quam prophetae, Christus, apostoli. Sub prophetis autem hic Salomonem et Davidem quoque intelligo. Sic per aquam sapientiam coelestem intelligimus, refrigerium illud, quo anima vivificatur, reficitur et satiatur. Sic Io. III, IV, VII. Ies. XL.

Sed effodienda est haec aqua, magno studio et labore sudandum in sacris literis, donec viventis aquae venas aperiat dominus. Qui in cordibus hominum viventis aquae puteos quaerit, penitius ac profundius rimetur necesse est. Est enim altum et occultum malum hypocrisis, quo fere omnes laboramus. Protrahendus ergo est Proteus noster, id est scelera et flagitia, quae corde celamus, ita producenda sunt per prophetas, ut pudefiamus, ut occulta cordis manifesta fiant. Nec cessandum, donec Deus et aqua vitae in carne, id est terreno homine inveniatur, donec renovetur imago eius qui creavit, id est donec peccatorem pudeat ac taedeat vitae pristinae, et agnoscat culpam suam ac resipiscat. Apostoli primum puteos hos effoderunt, sed venerunt Philistaei et obturarunt eos luto et stercore humano; quos refoderunt pii quidam, idque non absque negotio. Sed nec iam desunt Philistaei, qui refossos obturent, nempe ii qui ad terrènos adfectus, ad quaestum, ad ambitionem, ad libidinem detorquent evangelicam doctrinam, qui obstrepunt ac reclamant ac fossores pios persequuntur. Quare non pigri, non somnolenti debent esse servi veri Isaaci, quin omnibus locis refodiant fontes obLuratos, ut aqua salutaris quam latissime promanet, ut gloria Christi quam amplissime propagetur.

Appellavit eisdem nominibus, quibus antea pater vocaverat.

Non novos fontes fodiunt servi Isaaci, sed veteres refodiunt; nec alia nomina, sed vetera eis imponunt. Ita nos doctrinam Christi non foedare debemus nostris nominibus, non patrum; nec puteos novos fodere debemus, hoc est nihil novi fingere aut comminisci, sed vetera instaurare. Et vocavit nomen eius, id est latitudines, dicens, id est sic cogitans nunc dilatavit nos Dominus, et crescere nos fecit super terram. Fontibus ex eventu et occasione nomen dedit Isaac. Primum adpellavit P, esek, id est, iniuriam aut violentiam, eo quod iniuria aut violentia pastores Gerare servos Isaaci adfecerant. Secundum vocat , sitna, id est odium. Tertium vero, id est latitudines. Quasi diceret Ecce post tot labores, angustias et inrgia deus nobis laetitiam et pacem dedit: nam laetitia cor dilatat, tristitia constringit ac contrahit.

Quid venistis ad me hominem, quem vos odistis et expulistis a vobis. Singula verba emphasin habent. Hebraeus dicit: misistis me a vobis, usus verbo mitiore pro vehementiore, quare probe transtulit Latinus expulistis.

Sit iuramentum inter nos, et ineamus foedus. Summa pacti hic describitur. Prima autem orationis pars de pacto loquitur; secunda habet excusationem, quare eum ciecerint: declinant enim et excusant, quae eis obiecerat. Sed Deus prohibuit, ne pactum cum huius terrae hominibus facerent. Cur ergo foedus iniit Isaac cum Palaestinis? Nondum lata lege nihil in legem peccatur; sed posteaquam lex lata fuerit, non licet contra legem facere. Gliscente enim malitia hominum vetuit Deus, ne pactum inirent cum gentibus, nimirum praevidens quantum damni, quantum periculorum populus Dei ex consuetudine impiorum esset accepturus, ut est Deut. VII.

Ecce, venerunt ipso die servi Isaac. Superius auditum est, missos fuisse servos Isaaci, ut foderent puteum in Beer Schaba. Iam ut ad factum eorum alludat, scribit servorum reversionem. Quasi diceret: Quumque sic se foedere adstringerent et alter alteri iurarent: ecce in ipso tempore redeunt servi, annuntiantes, quomodo eum puteum refodissent quem olim Abraham pater eius ab Abimelecho sibi adseruerat, cuique nomen dederat Beer Schaba, quod puteus iuramenti, ut est in cap. 21. Innovat ergo nomen vetus Isaac, quod et ipse cuin Abimelecho inito foedere iuraverat.

Esau quadraginta fuit annorum, quando duxit duas uxores, quae ambae offenderant animam Isaac et Rebeccae. ПagaozivỶ est ad sequentem historiam : nam sequenti capite describit quomodo Rebecca miserit filium suum Iacobum in Mesopotamiam, occasione arrepta ab uxoribus Esavi: nam illae molestae et invisae erant matri. Vult ergo ut Iacob alibi uxorem ducat. Qua in re hoc quoque discimus, Deum variis tribulationibus et molestiis suos tentare ac exercere.

CAPUT XXVII.

Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius. Oculi Isaaci senio caecutiunt; delectatur autem carnibus ferinis, cui adfectui plus servit Esau quam Jacob.

Vocat ergo Esau filium maiorem. Septuaginta noεoßurepov, πρεσβύτερον, Hebraei magnum legunt. Magnum autem et parvum seu minorem Hebraei vocant, non a conditione, sed a nativitate. Maior vocatur eis primogenitus seu natu maior; minor iuniorem, seu natu minorem significat. Et hoc facit ad intellectum loci Evangelici, ubi Christus dicit: Qui maior est inter vos, fiat sicut minor sive iunior! Utrum enim dixeris parum refert; si modo utrumque recte intelligas.

Et benedicat tibi anima mea. Hebraismus est: id est ut tibi ex animo benedicam; quemadmodum tibi ex animo bene volo ac cupio, ita tibi benefaciam. Benedicere hic bene precari significat, ut solebant primogenitis; de qua re postea.

Historia praesens mysteriis profundissimis referta est, de quibus breviter dicemus: nam textus planus est.

Isaac typum gerit fidelium, quos Deus ita fide ducit, ut nihilominus in multis fallantur adfectibusque nonnunquam serviant. Neque enim dubium est, Isaacum intellexisse ab uxore sua super hac re Dei oraculum; adhuc tamen renititur statuitque, Esavum natn maiorem benedicere. Qua in re communem servat morem, nec recedit a consuetudine, quae primogenitis tribuit benedictionem. At vide quam civiliter adfectus. suos moderetur! Nam quum audit vocem Iacobi iunioris filii, non pertinaciter resistit nec renititur; sed natu minorem benedicit ac se ipsum superat, sic nimirum intra se cogitans: Consilium Dei est, de quo oraculo uxor tua edocta fuit: Maior natu serviet iuniori (non enim est verisimile hoc ei ab uxore aut non expositum esse aut expositum excidisse). Dispensationi ergo Dei cedas nec mutaveris consilium et ordinem Dei. Exemplum est quo docemur, adfectus nostros (quibus etiam pii obnoxii sunt) moderari atque divinae voluntati nos subiicere. Neque peccat fidelis, dum iuxta communem dei legem vivit. Quod si deus per electionem aut extra ordinem aliud voluerit: submittat se mens pia Deo et pareat divino consilio.

Porro Rebeccae et Iacobi factum prima facie suspicione perfidiae non caret: videtur enim dolo et ex insidiis factum esse. Sed si penitius introspiciamus, videbimus Dei providentia, qui antea oraculo mulierem sui certiorem fecerat, rem omnem gestam esse. Meminerat fidelis' mulier divinae vocis: Maior serviet minori; huic verbo indubitata fide adhaesit. Sic ergo a teneris Iacobum educat, huc omnia consilia dirigit, huc tota tendit, ut minor natu maiorem superet; neque peccat quum omnia secundum verbum dei facit. Pietas ergo est, fides, timor dei, imo spiritus, quod facit Rebecca; non odium, non dolus. Rebecca igitur pietatis et spiritus, Isaacus adfectuum et carnis personam gerit. Discamus ergo hinc non fallere neque ex insidiis quidquam agere; sed Christianam constantiam, quae semper ad verbum ad electionemque Dei respicit, non movetur adfectibus carnis, non cedit, non frangitur.

Neque Iudaei effugere ullo pacto possunt, quin concedere cogantur hic subesse mysterium. Nam quomodo talis ac tantus vir alioqui decipi potuit? ac sic decipi, ut deceptor etiam sibi ius primogenitorum adquireret? Aut quomodo Deus cooperaretur dolo et fraudi? Neque enim. diu durat quod dolis confit; sed auspicata sunt et feliciter cadunt, quae

facit Iacob. Semper enim bene cadunt Iovis tali, hoc est illud, quod in consiliis Dei est. Agnoscant ergo mysterium, agnoscant providentiam ac operationem Dei! Caecitas ergo in Isaaco significabat aliquando fore, ut oculi Iudaeorum caligarent, et Gentes ad lucem Evangelii venturas: ut Paulus docet Rom. IX, X, XI; item quod lex abolenda esset et evangelii claritas per orbem diffundenda.

Da mihi osculum fili mi. Signum pacis et amicitiae genti illi in more fuit, nobis non item. Qui huiusmodi signa aut symbola aut falso adhibent aut abutuntur, graviter peccant at proditores sunt: nam iis quae pacis sunt nemo fallere debet; ut paulo ante de baptismo et eucharistia satis explanatum est. Dedit enim signa deus nostrae infirmitati, ut symbola sint piis amicitiae; impiis frenum quo a malis saltem publice cohibeantur, etiam si intus sint pessimni.

Benedicens illi, dixit: Tu es filius meus Esau. Significatio huius dictionis, barach, in hoc capite variat; hic significat commendare ac laudare. Statim infra

Benedicens, ait, Ecce odor filii mei. Significat bona precari. Vestium odor vitae et famae bonae fragrantiam significat apud Christianos; ut pulchre exponit Paulus in posteriore epistola ad Corinth. cap. 2. Quod autem in aliena veste tam bonum odorem spargit lacob, significat bona opera ex aliena, scilicet divina virtute esse, non nostra. Primum autem precatur filio suo temporalia, per rorem intelligens, quaecunque superne in terram operantur; ut solem et lunam, pluviam, temperiem coeli; per pinguedinem terrae, quaecunque subtus e terra proveniunt.

Qui maledixerit, sit ille maledictus et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Haec ad semen referenda sunt benedictum : nam tametsi in linea Christi fuerunt etiam peccatores, tamen tota propago in radice benedicta est. Itaque non ad solum Iacobum, sed ad Christum et ad omnes credentes pertinet. Quisquis enim in Christum credit, quisquis eum fuerit confessus, vitam habet aeternam, et benedictus est. Qui vero hunc reiecerit, huic salus esse non potest, sed aeternae maledictioni est adiudicatus.

Et dixit Esau: Surgat pater meus, et comedat de venatione filii sui, ut benedicat mihi anima tua. Elegans est haec personarum subita mutatio, quae si in oratione soluta fit, quis mirabitur hanc frequentem esse in carmine? ut Psalmis et libro lobi.

Benedicat me anima tua Hebraismus est, de quo paulo ante diximus: ut ex animo, quemadmodum concepisti, bona mihi impreceris.

Sic et nos

Benedixi ei, et erit benedictus. Iam plane cognoscit Isaac, Iacobum hunc fuisse, cui benedixerat, et hoc totum a Domino factum esse; ideo cedit ordinationi Dei nec benedictionem revocat. iusso et verbo Dei cedere et parere debemus, quicquid tandem cupiditas adfectuum imperet.

Irrugiit clamore magno. Esau clarissimam imaginem gerit humanae mutabilitatis et inconstantiae. Nuper ius primogenitorum contemserat; quae vox, si ex amore fratris erupisset, magni animi fuisset indicium. Sed hoc non fuisse praesens vox testatur, quum dicit :

« PoprzedniaDalej »