Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nam qui ardua meditantur, secedunt et deambulant, ut liberi sint a turba et negotiis; er ging sich zu ertrachten, zu ersionen, ut exerceretur, ut animum levaret.

Decidit e camelo. Hoc reverentiae est et verecundiae. Saepe iam admonuimus, nihil, quantumvis sit humile, in divinis literis contemni debere : uam ex divina scriptura etiam quotidianae vitae exempla petenda sunt, quandoquidem bic quoque, quae in vita nostra quotidie occurrunt, tam exacte describuntur, ut emittere servos, uxorem ducere filio etc. Considera primum , quanta sollicitudine teneatur pater, ut filio suo non de Hetthaea' (ubi nimirum summi alicuius ac ditissimi filiain facile impetrasset), sed de pia et sancta gente uxor ducatur. Deinde vide, quam strenue, quam gnaviter negotium commissum minister, quam omnia circumspecte, prudenter et cum summa fide peragat. Optima res est bonus et fidelis nuntius. Discamus ergo fideles esse, strenụi, constantes ! quae quidein virtus hac nostra tempestate procul abest. Omnes negligentes sumus et pigri; neque hoc solum, sed agimus insuper quaedam quae commissa non sunt. Porro puellae hinc discant alacritatem, liberalitatem, benevolentiam, comitatem, modestiam, verecundiam ctc. ..

DE ALLEGORIA FONTIUM. Ubicunque in sacris literis fontium et aquarum fit mentio, magna latent mysteria. Ad istum fontem probantur mores puellae, quae quaerebatur Isaaco, quae magna liberalitate haurit et potat tam servum quain iumenta. Sic ad fontem se aperit Christus Samaritanae, qui est fons aquaruin viventium quique liberaliter et gratis ad se vocat sitientes, ut bibant et reficiantur.

MYSTERIA. Abraham personam gerit patris qui servos emisit, ut ecclesiam ex gentibus filio suo Christo sponsam adducant, apostolos scilicet : dilexit enim eam Christus et semet ipsum dedit pro ea, ut eam sanctificaret etc. Talis autem Rebecca, id est, aniina rore coelesti et pinguedine spiritus saginata, coelesti sponso Isaaco, Christo scilicet, vero cum gaudio iungi non potest, nisi deus ordinet et disponat. Ideo tam anxie petit servus, ut deus ei obviet, Io. 3. Nisi quis renatus ex spiritu et aqua fuerit etc. Deponit hydriam et benefica est in peregrinum. Ita oportet nos omnia abnegare, ut soli sponso Christo inhaereamus, qui propter nos exul et egenus factus est. Sic Paulus: Despondi vos uni viro virginem castam Christo exhibere. Quasi diceret: Dominus misit me non ut negotium meum agerem, sed ut ei adducerem uxorem et spopsam : ipse sponsus est, lo. III. Hanc sibi adductam sponsam variis virtutibus ornat, et sic orpatam inducit in cubiculuin suum, ubi per. petuo sit eius fruitura osculis et amplexibus.

CAPUT XXV. Abraham vero aliam duxit uxorem, nomine Cethuram. Hebraei dicunt : Addidit ducere uxorem. Nam carent coniunctione

insuper, praeterea. Quidam hanc Cethuram volunt esse Agaram , alii dicunt, hanc uxorem ductam esse ab Abrahamo, antequam Isaac connubio iungeretur; idque verisimile videtur. Nam quomodo jam eniortuus et effoetus senex uxorem duxisset, ex qua tot haberet liberos ? Scribuntur autem non pauca saepe in historiis non eo ordine, quo gesta sunt. Neque enim potest historiae scriptor omnia, quae simul facta sunt, simnul scribere ac persequi; sed hic quisque suo sensu abundet.

Deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac: filiis autem concubinarum largitus est munera i Et separavit eos a filio suo Isaac, dum adhuc ipse viveret ad plagam Oricntalem. Prudens pater ac circumspectus ante mortem hereditatem eis dividit , sciens niinirum quam multa et periculosa dissidia ex facultatibus distrahendis ponnunquam post mortem parentum inter liberos oriantur.

Filius Agarae ad meridiem habitavit, sed ceteri filii, quos ex concubinis Abrabam susceperat, ad solis ortum.

Deficiens, mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum. Iudaei quuin volunt significare mortem hominis non fuisse violentam, sed naturalem ut dicimus, dicunt y12, gafa, defecit, hat abgenommen; satur dierum, er ist des lebens satt und miid worden, pertaesum es! eum vitae, mortem optavit. Hoc enim omnes pii faciunt: cupiunt dissolvi, et esse cum Christo.

Appositus est ad populum suum. Hoc schemate frequenter utuntur Hebraei, non pro morte corporis aut sepultura : nam hoc per mori significant; sed adponi ad patres, ipsis significat in fide parentum mori, in ea fiducia quam patres habuerunt, ipsos colligi in sinum Abrahami.

Coram cunctis fratribus suis obiit. Id est apud fratres suos, cum fratribus suis : nam totam gentem fratres Hebraei adpellant.

Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur. Tropica locutio : nam quoniodo duo populi potuissent esse in ventre Rebeccae? Synecdocha ergo est; quasi diceret patres, capita , fontes ac initia duorum populorum.

Maior serviet minori. Maior non ad corpus nec vires refertur, sed ad multitudinem. Nam Hebraica vox 27, raf, naturaliter multum significat : transsumitur tamen ad magnitudinem nonnunquam. Paulus in epistola ad Romanos dignissime hunc locum tractat: nam praeter hoc, quod Dei electionem et propositum hinc probat, carnis et spiritus pugoam hic adumbratam esse clarissime ostendit. Caro enim spiritui et rursus spiritus carni adversatur ac repugnat. Impii dum veram religionem et pietatem persequuntur, volunt non minus pii videri sua falsa religione , quam vere pii. Qua in re nolentes etiam testimonium ferunt, bonum esse pietatem , et bonorum omnium inter mortales pietatem primum , quum et ipsi videri volunt pii. Dum hic vivimus, quasi in utero matris sumus ac quotidie nascimur. Mors sola ad vitam postliminio reducit, Col. III. Quid sit caro, quid spiritus, satis supra auditum est. Duo populi Iudaei esse non possunt: nam Iudaei Iudaeis non dominantur. Item Malachias propheta cap. I. dicit: Iacobum dilexi, Esavum odio habui, ad oraculum nimiruin dei alludens: Maior serviet minori. Est autein

adpellavit egrediens, planium propter deum animam

epitasis : Esavum odio habui. Odisse pro negligere: nam nihil odit Deus eorum quae fecit. Sic in Evangelio: Qui odit animam suam, id est qui negligit, qui contemnit se ipsum propter deum etc.

Alter egrediens, plantam fratris tenebat manu , et idcirco adpellavit eum Iacob. Ab apprehensione et tactu calcis vocatus est Iacob :. nam P9, akaf, significat calcem aut calcaneum. Quod autem supplantatorem eum frater adpellat, alia fit ratione. Alluditur ad locuin Genesis, ubi dominus ad serpentem ait : Semen conteret caput tuum; tu vero conteres eius calcaneum. Semen Christus est, cuius lacob typum gerit; quemadmodum autem Esau Iacobum persequitur ac odit, ita ludaei Christum.

lacob autem simples, habitabat in tabernaculis. De hac dictione on, thom, iam saepe diximus; significat autem integrum, innocentem, fronim, unschuldig, einfaltig, ufrecht, redlich, ganz, unzerbrochen, ungefelscht. LXX dicunt änasos, in quo nihil est fictum, undichtet. Sic vocantur fideles et pii b'on, thamim, qui abstinent a magnis flagitiis. In ceteris communibus vitiis et quotidianis delictis quotidie poenitentiam agunt et dolept coram Deo. Hi sunt viri iusti et perfecti; quidquid imminet, impavidi sunt et alacres. Sunt enim sibi bene conscii; quare nihil est quod sibi metuant. Nam quod a quotidianis istis immunes non simus, ille ostendit, qui docet nos orare, ut nobis reinittantur peccata nostra. Quod Iacob in tabernaculis. habitaverit, bifariam intelligi potest, aut quod fuerit pastor ovium aut quod domuin curaverit; non quod iners domi atque oscitans sederit. ..

Dicit quispiam : Si tam integer et bonus vir fuit Iacob, cur fratri suo fesso et esurienti pulmentum pegat? Videtur enim hoc non soluin inhumanitatem quandam, sed et astutiam et perfidiam resipere. Cur pulmentum negat, cui et vitam debet? Hic cogitur Iudaeus fateri, aut Iacobuin perfidum fuisse (et tunc iustus non fuit), aut subesse mysterium. Esau prior exivit totus hispidus, qui legem adumbrat: lex enim aspera est, gravis ac dura; Iacob mitis, simplex, mansuetus, qui Christi et gratiae typus est. Esau in agro venatur et laborat : lex operibus intenta est; Iacob domesticus. Nam qui Christo fidunt, res externas nihil curant, sed domino in simplicitate cordis serviunt; non evagantur, sed intus habitant. Quod lacob plantam Esavi tenet, sigoificabat legem aliquando abolendam esse secuturumque Evangelium.

Deinde repudiationem Iudaeorum Gentiuinque adoptionem hic esse figuratam, Paulus satis eleganter docet in epistola ad Romanos.,

Vado mori, ad quid ergo mihi primogenita? Qui metu Dei non tenentur, ob rem quamlibet levem negligunt Deum ac salutem , ventri dediti sunt. En vado mori. Quasi diceret aut cogitaret intra se Esau: Homo es venator ac ferus; cras aut postridie devorabit te fera aliqua aut aliquis te interficiet.

Locus hic vehemens est ad probandam providentiam et praedestinationem dei : omnia scilicet fieri a deo, quantunvis nobis videatur absurdum. Multa sunt hic gesta , quae nobis vel temere vel fortuito vel consilio etiam humano facta videri possent. Diceret enim quispiam : Si Esau non vendidisset primogenita, si mater patrem non fefellisset , et his similia. Quasi vero non omnia a deo prius provisa essent, antequam fierent. Deinde variis et quasi diversis viis efficit deus, quae statuit : Esau odio habitus est a deo, et tamen pater plus diligit eum quam Iacobum ; at licet pater reluctetur , fit tamen quod Deus ordinarat.

Porro mysterium est, quod lex erat moritura , sed in iis qui domi manent, quorum conscientia bene respondet : nam illi sunt Iacob. Et i non suis meritis primogeniti facti sunt et filii Dei, sed per occa- • sionem : sic enim evenit eis a Deo, a quo siint cooptati.

CAPUT XXVI. Orta autem fame super terram. Fames, pestis, gladius poenae sunt, quas minatur dominus iis, qui non servant mandata eius; sed quantumvis haec praedicantur et inculcantur, non tamen videmus nec intelligimus, donec venerint. Atque dum veniunt: soli pii credunt, impii contemnunt, negligunt ac irrident, aut casui aut hominis consilio adscribentes. Porro fames de his poenis est, quae non semper noxium tangunt: habent divites quibus sufficiant. Quare quis existimare posset, Deum esse iniquum iudicem, qui pauperes fame opprimat et puniat, quum dudum satis sint oppressi. Sed absit, ut haec cogitemus! Iustus enim est dominus in omnibus viis suis, et sanctus in ompibus operibus suis. Mittit aliquando famem, ut habeant, quibus divitias largitus est, occasionem benefaciendi iis qui egent; ut simul istoruin fidem et caritatem, illorum . autem patientiam exploret. Nam si cogitat dives : Ecce, Deus tibi tot et tanta commisit; dispensator es rerum, non dominus. Distribue, impartire, benefac! ne committas ut egeni careant etc. jam fides per caritatem operatur.. Quod si dicit: Ecce multa habes bona. Epulare ergo! reposuisti tibi in annos plurimos (sicut dicebat locuples, Luc. XII.) vae ei! judicium enim durum habebit huiusmodi homo, Matth. XXV. Deinde divites plus fame cruciantur, quam pauperes : babent enim famem avaritiain, et quod poeta quoque clamat, auri sacram famem. Vident sua decrescere et minui, atque videndo contabescunt, Sic ergo mittit Deus famem, ut per divites pauperibus benefaciat, ut illi officium suum expleant, hi beneficiuin septiant. Audimus nonnunquam dicentes divites : Vellem huic dare, si laboraret; sed nebulo est, otio indulget. Sic cupiditatibus suis praetexunt impii divites. Tunc mittit Deus famem , ut iis exercendae misericordiae praebeat occasionem. Quasi diceret Deus: Ecce, iam tempus est, ut succurras, ut benefacias; nihil est quod excuses: pain tametsi strenue laborent, tellus tainen non respondet, fame torquentur. Quod si vec. tuin dant , videmus praetextum fuisse, quae prius pro excusatione obiecerant. Admonet ergo deus fame divites officii sui; aut si minus audiunt, iudicium, cuius obnoxii sunt futuri, eis ob oculos ponit. Nam qui pauperem fame perire videt, ac sinit quum servare posset: quomodo is suo ipsius iudicio non condemnatus est? aut quomodo caritas in eo?

Abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum, regem in Gerara. Non puto hunc esse, sub quo Abraham peregrinatus fuit. Videntur enim reges Palaestini dicti esse Abimelechi, quemadmodum Aegyptii Pharaones et Ptolemaei.

Ne descendas in Aegyptum. Aegyptus fertilissima est; caritate ergo annonae.et fame coactae vicinae civitates ac populi huc confluebant. Consilium ergo eundi in Aegyptum coepit Isaac, sed a domino prohibitus est.

Ero tecum, et benedicam tibi: tibi et semini tuo dabo universas régionés has, complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo. Foedus cum Abrahamo ictum renovat Deus, ac promissiones refricat. Capit autem hic iuramentum pro ipso foedere, quod iuramento confirmatum est. Hebraeus dicit: Firmabó seu erigam iuramentum, quod iuravi Abrahamo patri tuo.

Eo quod obaudierit Abraham voci ineae, et custodierit custodias meas, praecepta mea, ritus meos, et leges meas. Haec prósapodosis videtur aliquid tribuere meritis et operibus Abrahami. Sed hoc cogitandum est, id quod Abraham fecit, opus fuisse dei, non hominis. Nam quod credit in deum, quod omnia propter deum relinquit, quod mandata et leges Dei servat, non ex sese facit, sed ex gratia et misericordia Dei. Fides ergo Abrahami, innocentia Abrahami, non fuit opus Abrahami, sed dei. Remuneratur ergo Deus in nobis non nostra , sed sua ipsius opera. Nihil ergo nobis adscribamus ex his quae dei solius sunt! Ipse enim dat velle et perficere; io ipso viviinus, movemur et sumas; ipse operatur omnia in omnibus ; nec quicquam boni ex nobis ne cogitare quidem possumus.

Neque hoc praetereundum est, testamentum aut foedus non solum cum adultis, sed et cum semine confirmatum esse. Pueri ergo Christianorum etiam sunt in Testamento: de qua re satis supra.

Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua. Videinus gentes honestatis studiosiores fuisse, quam hodie sint quidam inter Christianos magistratus. Quaerebant, anne uxor eius esset; nos omnes sinimus sine discrimine habitare apud nos. Hinc fit, ut turpia quaeque irrepant in rempublicam, denique regnent etiam. Quod si boni et innocentes homines ad nos commigrant, quacunque tandem causa coacti : iam non debemus esse idololatra rege bonitate inferiores.

Vidit eum iocantein cum Rebecca. Ludebat cum ea , hoc est, Isaac gerebat se erga Rebeccam, non ut frater, sed ut maritus...

Praecepit omni populo, dicens: Qui tetigerit hominis istius uxorem, morte moriatur. Discinus hic, quam grave scelus adulterium etiam apud gentes iudicatum fuerit. Deinde magnain iustitianı ac. aequitatem in hoc rege videmus, qui gravi poena vetat ne quis vel tangat hominis uxorem. Nos ut de peregrinorum aut advenarum vita nihil disquirimus, ita eos parum curamus; ipsuper eos contemnimus, laedimus ac iniuria adficimus contra oinnem aequitatem et pietatem.

Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Hebraeus dicit: Invenit centum hordei, supprimens mensurae genus, et hoc frequens est. Quasi diceret centum modios hordei vel huiusmodi aliquid. At si punctum in Schin recte positum est : significat Dinyw, schearim, modios, non hordeum. Deinde invenire pro adquirere, metere, redaccipere utitur. Quasi diceret : Seminaverat de omnigenis, seminibus, et centupla recepit seu demessuit. Quaedam

« PoprzedniaDalej »