Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

aut augere. Germanice dicimus: Er ist imm zugstanden, bstätiget, gewaert, ufgericht, gefertiget. Ager surrexit ipsi Abrahamo cum spelunca, et omnibus quae ad agrum pertinebant, mit holz und feld.

Abraham typus est fidelium, qui quum peregrini sunt in mundo, non solliciti sunt pro terrenis, sed pro coelestibus: quaerunt quae sursum sunt, non quae super terrain. Terrena nostra non sunt, sed aliena. Quod si in his infideles sumus, quis nostra credet nobis? Unde et Abraham non legitur telluris plus coemisse, quam ad uxoris funus safficeret; quo nos quoque iis, quibus vesceremur et amiciremur, contenti essemus, scientes nos nihil in mundum attulisse, nihil ergo elaturos esse.

CAPUT XXIV.

In hoc capite multa sunt, quae imprudenti lectori vel-frivola vel puerilia videri possent. At in divinis literis nihil est tam humile, nihil tam abiectum, quod non doceat, admoneat, exhortetur, consoletur etc. Scribitur ergo hic lepidissima historia, in qua primum cernere licet divinam providentiam, quae omnia sapienter et ordine quodam pulcherrimo disponit, quae nobis aliquando vel temere vel humano consilio gesta esse videntur. Deinde latere hic videbimus abstrusissima quaedam mysteria. Nam ut Isaac typus est Christi, ita et gesta eius nonnihil futurorum adumbrant. Postremo nobilia sunt hic exempla, unde et mores et vitam nostram formemus et meliorem reddamus.

Dixit Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus. quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum, ut adiurem te per dominum Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito, scd ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac. Si quis diligenter observat generationum descriptiones, videbit lineam illam, ex qua Christus secundum carnem nasciturus erat, exacte et proprie describi. Quandoquidem ergo in fine 22. capitis de Melcha, Batuele et Rebecca dicere coeperat, praesenti capite eandem historiam prosequitur; interim mortem Sarae` et eius sepulturam interiecit. Revertitur ergo ad ea quae coeperat, et ex qua familia Isaac uxorem duxerit, copiose et pulcherrime describit. Quid autem causae est, quod Abraham non vult iungi filio suo Isaaco coniugem ex Chananaeis, qui eum tam humaniter tractaverant? Magni refert qualem quis uxorem ducat. In uxore ergo ducenda nihil prae- ̈ cipitanter agendum, nihil temere et inconsulto. Consideranda sunt multa; spectandi sunt mores, educatio, pudicitia, castimonia. Pii ergo haec quaerunt, impii formam, pecuniam, libidinem. Videbat nimirum vir fidelis in hisce gentibus, inter quas habitat, quaedam, quae moribus suis minime convenirent. Deinde omnia in figura contingebant illis. Quandoquidem ergo de sanguine eius nasciturus erat Christus, nolebat nisi de suo sanguine uxorem ducere filium suum. Hinc ergo nos discimus, quantum fidelibus cavendum sit a malorum et impiorum consuetudine, moribus, factis. Late enim serpit contagio et facile incautos inficit. Quamobrem Iacobus dicit: Haec est vera religio custodire se

immunem ab hoc seculo. Mundus enim totus in maligno positus est. Ab iis ergo nobis metuendum et cavendum est summopere, quorum consuetudine inquinari ullo modo possemus. Nam et haec Christus docet, dum manus et pedes abscindere iubet, si offendant. Quaedam deinde ceremonialia sunt in hoc facto; neque tamen frustra et absque significatione fiunt. Femur principium est et fons nativitatis humanae; quandoquidem ergo ad propagationem posteritatis respicit Abraham, et ipse fons est ex quo nasciturus erat Christus, semen illud benedictum : iubet servun manum subtus femur ponere.

Mos autem erat apud Iudaeos, in praestandis iuramentis levare manus, ut levare manus absolute pro iurare accipiatur. Hic vero non levat manum, sed ad lumbos ponit, ubi symbolum est generationis, adfectus enim is in lumbis situs est, ut Hiobus ait. Exteriora ergo, quae adhibentur foris, intus nullam operationem habent; innuunt autem et praefigurant aliquid atque cum re, quae geritur, non nihil commune habent. Exempli causa qui salutat amicum manum ei porrigit. Quid manus facit ad salutationem? Confirmat amicitiam, aut signum est pacifici accessus, integrae amicitiae. Atque si is qui foris talia agit fallit, proditor esse convincitur. Adgravat ergo proditionis scelus, et omnem excusationem adimit. Potest enim is quem fefellit dicere: Ecce nil tale cogitare quidem potui: amice me convenit, salutavit, manum insuper symbolum amicitiae porrexit; iam hostilia in me cogitat. Ecce quomodo is reus est proditae amicitiae. Et tamen manus non est amicitia. Sic est in Eucharistia, dum simul edimus panem et vinum bibimus, symbolum scilicet corporis et sanguinis Domini. Si id indigne, hoc est, si non ut oportuit, fecerimus, rei erimus corporis et sanguinis Dominici; neque tamen hinc quis colligere potest, panem esse corpus et vinum sanguinem. Iu circumcisione amputabatur pellicula praeputii. Hoc signum erat. Res quae signabatur, aliquando venturum esse, qui carnales observationes et omnem carnem esset recisurus. Sic quod in baptismo aqua abluimur, signum externum est, et symbolum eius quod geri debet. Res ipsa quae intus in anima requiritur ablutio peccati, in ecclesiam receptio et illustratio spiritus sancti, est in corde humano. Quid autem potuit convenientius et commodius signare gratiam, refrigerationem et lotionem spiritus sancti et claritatem interiorem quam aqua? Sic levamus manus, dum iuramenta praestamus, non quod levatio manus aliquid faciat; sed quod tali elevatione manuum testem deum e coelo devocamus. Quum autem hic istud geritur, quod ad seminis benedicti propagationem attinet, iam tacto femore iuratur,

Cave ne reducas filium meum illuc. Qui semel Christo initiatus est et manum aratro adposuit, ne respiciat; ne redeat canis ad vomitum nec sus ad volutabrum luti.

Dominus Deus coeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, et qui locutus est mihi, et qui iuravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, is mittet angelum suum ante te, ut adferas filio meo uxorem illinc. Considera hic fiduciam sanctissimi illius viri, quam certus sit se a deo, in quem sperat, nunquam destitui. Epitheta autem, quibus hic deum laudat (ut deus

coeli, deus qui me eduxit, qui mecum locutus est etc.) suasoriae sunt, quibus servum persuadet, ut nihil dubitet. Quasi diceret: Vide mi serve! is deus qui me eduxit non eduxit ut desereret; sed ut protegeret, ut ditaret et fortunaret me. Aliquando locutus est mecum, magnificas fecit mihi pollicitationes; deinde iuramento se mihi adstrinxit, ipsum daturum mihi hanc terram atque perpetuo mihi adfuturum. Hinc certo discere potes, eundem et in hac re consilium meum non frustraturum esse. Is tam benignus et misericors deus non te deseret in hac profectione, sed angelum suum ante te mittet, viae et monstratorem et ducem.

Et omne bonum Domini sui in many eius. Bonum pro pulchro, pro magnifico et pretioso ponit: quidquid erat pretiosum et magnificum in domo domini, servus partem eius accepit in manum suam, id est in potestatem suam.

Cumque Camelos fecisset accumbere. Proprié hoc dictum est: nam cameli suffragines habent in anteriora incurvos, ut homo genua; accumbunt ergo, dum inscenduntur. Accumbere ergo eos fecit, non at illic manerent, sed ut requiescerent. Apud nos dicimus: Er macht sy lüwen, oder er lüwet sy.

Domine Deus Domini mei Abraham occurre etc. Occurrere hic in bonam partem accipitur. Verba saerae scripturae, tametsi humilia, videntur et quasi infantilia: tamen in iis nihil est humile, nihil vanum. Sed dum sic simpliciter et humiliter videmus cuncta esse scripta, cognoscimus plane divinam clementiam, quae sic, nobiscum agit familiariter, ut facile intelligamus: tametsi ipse summus sit et altissimus, humilia tamen et abiecta non dedignatur, non despicit. Semper ob oculos versari nobis debet divina providentia, etiam in hisce rebus, quae nobis fortuitae et casu quodam factae videntur. Atque hic vide quam variant divina consilia, et quam omnino non sunt in potestate viri gressus eius. Abraham inierat consilium cum uxore sua, quo et pudicitiam coniugis et vitam suam servaret illaesam. At alio consilio usus est deus atque diversa via consuluit utrisque, ac destinarat Abraham. Hic quidquid petit servus statim impetrat, et iuxta consilium ac votum eius omnia fiunt. Docet hoc nullum desperare debere, quantumvis humilis aut obscurae sit conditionis: si fidit deo, gratus est Deo. Non enim respicit personas hominum. Qua ex re hoc quoque discimus, petitionem servi spiritus dei suggestionem fuisse. Nam alioqui in civitatem venisset quaesivissetque: Ubi est Bathuel? Sed voluit Deus ut res hoc ordine perageretur; ideo hanc suggessit servo petitionem. Nam quomodo alioqui potuisset servus tam exacte ea petere, quae Deus vellet et tain cito faceret? Sed cur signum petit? Solent qui in magnis et arduis rebus sunt, anxii esse et multa meditari. Quidam ita angusti sunt animi, ut statim quum magna incidunt pericula desperent, ac animo frangantur. Quidam contra forti sunt animo, consultant et bene sperant. Ita videmus hunc servum magni fuisse animi remque tam arduam mente volutasse ; idcirco signum petit, ac si diceret: O Deus fac me certum, ut sciam rem successuram esse, ne infecta re aut non recte facta ad dominum meum redeam. Hoc fides facit erga deum et erga dominum suum, Neque parva aut vulgaria in virgine petit quam quaerebat, sed heroicas.

plané virtutes, ac spiritum yuovizov, seu ut Hebraei dicunt 73, nediba, principem requirebat, nempe liberalitatem, ut non solum ei det potum sed et camelis suis hauriat: benevolentiam, comitatem et mores puella dignos. Possunt enim hunc spiritum principem habere etiam humillimi; rursus micrologiam reges et summi quique.

Ille autem contemplabatur eam, tacitus scire volens, utrum prosperum iter suum fecisset Deus annon. Hebraei legunt: Obstupuit vir seu fecit se ipsum attonitum: nam habent participium Hithpael ANNU. Ita enim solemus, quum aliquid subito in nos irruit, obstu- pescere et ita admirari, ut quasi attoniti et obstupefacti taciti rem meditemur. Graeci dicunt: Didicit, id est consideravit; animo volvebat ingenium, mores et formam puellae. Nam magni refert, ut diximus, quibus moribus praeditam uxorem tibi concilies, Oeconomus Abrahami id signi animadvertit, ut esset benigna, hilaris, benefica. Quae scilicet tam promte, tam alacriter et celeriter potum haurit et ei tribuit; deinde tam impigre ctiam camelis, hanc videlicet commodam putat esse domino suo. Quaedam enim ita sunt morosae et difficiles, ut vix alloqui homines dignentur. Considerat ergo puellae mores, non quod dubitet an illa sit (nam certus iam erat illam eandem esse, quum omnia iuxta, votum eius acciderant), sed considerare voluit atque perspicere an in puella omnia essent dextera, recta, integra; an esset apta et commoda moribus optimi adolescentis Isaaci.

Inclinavit se homo, et adoravit Dominum. Postquam autem omnia in puella invenisset, quae honestam decent coniugem, inclina vit se et gratias egit. Nam hic, schahah, gratias agere significat..

Habebat autem Rebecca fratrem, nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. Cumque vidisset inaures, et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis, haec locutus est mihi homo, venit ad virum. Hebraica hic vehementer elegantia sunt. Primum proponit, deinde singula digerit. Dicit ergo: Et Rebeccae erat frater, nomine Laban,, qui venit ad virun iuxta fontem. Iam causam ponit, cur egressus sit Laban frater Rebeccae ad fontein. Viderat enim inaures et armillas in manibus sororis suae, et audierat quae de viro esset locuta domi. Egressus ergo reperit eum apud fontem. Sie solent summam praemittere, et deinde ad initia redire Hebraei, ut saepe iam dictum est.

Aperuit camelos. Sic dicit Hebraeus; hoc est solvit, abgesattlet, ufgethon, das ist ufgebunden, destravit.

Quid si mecum ire noluerit? Aposiopesis Hebraica vehementer elegans.

Dominus in cuius conspectu ambulo. 'Evngisnoa dicit Graecus; id est compono me, decenter vivo, honeste ago.

Innocens eris ab execratione, vel maledictione. Cur hic exe-crationem vocat, quod superius iuramentum vocaverat? Ponitur sequens pro priore. Qui iurat, ideo nimirum iurat ut fidem servet. Qui vero hanc frangit, is iam maledictioni et execrationi obnoxius est. Quasi diceret: Si te noluerit sequi, eris ab execratione, hoc est a multa, quam merito incidunt peierantes, liber.

Pronus gratias egi Domino, qui perduxit me recto itinere. Hic est benedicere pro collaudare. Recto itinere Hebraei dicunt 777, aemeth daerech, vera via, den rechten wäg. Sic Io. 6. Caro mea vere est cibus, id est verus est cibus, die rechte spyfs.

Si facitis misericordiam et veritatem. Hebraice: Si beneficium et fidem in dominum meum facere volueritis; Wellend ir imm früntschaft und truw bewysen.

Ut vadam ad dexteram sive ad sinistram. Sic loquuntur Hebraei, quasi diceret: Ut sciam quid mihi porro sit faciendum: Das ich wüsse wess ich mich sölle halten, oder wo ich ufs sölle.

A Domino egressus est sermo, non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. Hebraeus sic legit: Haec res a domino exit; non possumus contra te loqui, nec malum nec bonum. Quasi diceret Negotium hoc, ut videmus, dei est; neque nos quidquam (est enim locus a sufficienti divisione et idiotismus Hebraicus: neque bonum, neque malum) divinae ordinationi addemus. Non ergo inteiligendum, simpliciter nihil boni ad hanc reut eos voluisse loqui. Vide autein pietatem! dum vim et ordinationem dei sentiunt, nihil obstrepunt.

Ecce, Rebecca coram te est, accipe eam., id est, in potestate tua. Sic saepe in sequentibus hanc dictionem invenies coram esse pro in potestate esse. Germanice item dicimus: Es ligt vor imm, hoc est integrum est ei hac re frui.

Et sit uxor Domini tui, sicut Dominus locutus est. Id est ut sit uxor heri tui, quemadmodum dominus ordinavit. Hoc significat hic 127, dibber, wie er den handel gfürt hat.

Procidens, adoravit in terram Dominum. Hoc est pronus gratias egit Deo, nimirum intelligens hanc benevolentiam et promtitudinem parentum a deo esse. Hie discimus in omnibus gratias agere deo. Nolite me retinere. Ecce servi diligentiam et fidem: scit enim in omni negotio moram esse periculosam, maxime in hoc.

Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem. Arguinentum est, puellas cogi non debere, nec invitas maritis tradi; sed earum consensus est requirendus, antequam despondeantur.

Et imprecantes prospera sorori suae. Semel ausus est interpres 77, barach, Hebraicam vocem non per benedixit, sed per aliam interpretari: nam Hebraice est: Benedixerunt eam, quod ipse dicit: imprecantes ei prospera. Benedixerunt eam, si hand sy gsagnet; ut solemus abeuntibus. Sy hand ir gnaadet, valedixerunt beneque precati sunt abeunti.

Et Isaac venit, ubi itur ad puteum viventis videntis me, et ipse habitans vel manens in terra Australi. Hoc relativum, N, ipse, potest referri ad puteum et ad Isaacum; quod videlicet fons fuerit ad meridien, vel quod Isaac habitaverit ad meridiem. Si de Isaaco intelligis habitavit quidem ad meridiem, si venientes de Mesopotamia servum et Rebeccam spectes.

Egressus fuerat ad meditandum in agro sub vesperam. Quod quidam deambulare dicunt, veteres Latini meditatum ire dixerunt. Zuinglii univ. opera. Vol. V. 8

« PoprzedniaDalej »