Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

dere, removere. Sic infra cap. 39. dicit Ioseph uxori domini sui : Et pop removit a me quidquam dominus meus. Quasi diceret: Nihil tam carum habuit, quod me celaret, quod a me absconderet. Nam ea quae nobis maxime sunt cara , non facile communicamus aliis, sed abscondimus et ab eorum aspectų removemus, ne aliquo modo laedantur; et sic etiam dicimur eis parcere. Sensus ergo est : Tametsi filius tuus ille unicus Isaac sit tibi longe carissimus : plus tamen me diligis. Quod hinc liquet, quod tam carum filium a me non removeris, mibi non subduxeris; poluisti ei parcere, sed interficere ad iussum meum. Quod autem angelus personam tam repente mutat (novi quod metuas dominum, eo quod non pepercisti filio tuo propter me) ostendit angelum in persona eius loqui, cuius rem agit, nempe Dei. Induit enim personam dei et loquitur verba dei, quod multis in locis observandum est. Postremo hoc quoque observandum, omnia haec eviouronatos esse dicta. Nam et antea noverat Dominus fidem et pietatem Abrabami. Sed scribuntur haec propter nos, ut sape iain dictum est. Nam quis nos certos reddidisset de obedientia et fide Abrahami, si haec literis pon essent prodita ? Non latebat deum, qui novit omnia. Potuisset multis Abrahami factum videri impium, et parricidium magis quam pietas iudicari; ideo tam magnis laudibus a deo evehitur, et metus dei ab angelo pronuntiatur. Hinc discimus pietatem ac fidein tum demum veram esse, si hos fructus proferat; nempe, si nihil tam carum est in mundo, quod non statim deo iubente relinquere parati simus. Hoc est Deum inetuere nibil Deo praeponere, nihil tam caruin, nihil tam pretiosum existimare ac Deum. His ergo verbis nihil aliud dicit quam: Fides tua, o Abraham, mihi satis iam perspecta ac explorata est : non solum patriam tuain me vocante relinquere , sed et filium tuum unicum ad imperium meum iugulare paratus fuisti. Tales cultores ego agnosco ac probo , qui me nihil ducunt antiquius, qui propter me omnibus renuntiant, omnia negligunt,

Appellavit nomen loci illius, Dominus videbit. Non puto hunc montem ab Abrahamo (Dominus videbit) adpellatum esse , eo quod Dominus eum illic vidisset: nam alias quoque eum viderat; sed quod in tam ardua et desperata re tai repente adfuisset et e periculo liberasset. Quod etiam ex responsione Abrahami ad filium clarum fit, quum dicit : Dominus videbit de victima, fili mi! Hinc nimirum factuin est, ut deinde in quacunque ardua et dubia re fideles dicerent: Dominus, videbit, hoc est, exitum ostendet, liberabit, aderit, opem feret. Nam tentatio dicenda non est, ubi tute exitum et opem noveris. At quuin sic undique te premunt mala , ubi sic circumvallatus es, ut exitus nullus ne sperandus quidem sit, nullum auxilium; ubi homines, etiamsi vellent, praesidium ferre non possent; haec demum est tentatio, ubi solius dei auxilium et imploras et expectas. Tum repente aderit dominus et e mediis procellis educet in se sperantes, Quod ergo apud fideles est : Dominus videbit, hoc Graeci adagii vice dicunt: ó geog ånò ungavís, ut paulo ante dictum est,

Vocavit autem angelus domini Abrahain secundo de coelo, dicens : Per memetipsum iuravi, dicit dominus, quandoquidem

fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unico, Benedicam . tibi, et multiplicabo semen tuum, 'sicut stellas coeli , et velut arenam in littore maris. Quid hoc? Annon Abraham vir tantus deo fidit, ut opus sit iurare deum? lurat Deus non propter se, ut ei non sit fidendum, aut ut fællat, neque diffidit Abrabam, sed vere et con

stanter credit. Sed ut ostendat Deus, quanta homanuin genus caritate - complectatur , eo more atque amore se Abrahamo conglutinat atque

familiarem se facit, quo solent homines erga eos, quos certos volunt reddere. Nam quandoquidem inter homines omnis controversiae finis est iuramentum, voluit Deus cum Abrahamo humano mere agere. Qua in re hoc quoque notandum, Dei et proximi, deinde publicae tranquillitatis et pacis gratia posse iuramenta praestari et exigi, quandoquidem videmus deum ipsum Abrahamo iurasse. Nemo iain dicat: Non ausim accedere deum, quem videat patribus tam familiarem fuisse, ut etiam se humano more iuramento eis adstringeret. Ad ipsum ergo ... solum curramus, huic uni adhaereainus: zelotypus est; non feret si apud alium opem implores, si alium amatorem admittis.

Quia fecisti hanc rem. Et tamen filium non occiderat, nec secutum erat opus. Hic videmus voluptatem et adfectum pro opere a deo reputari; sive bonus sit sive malus: ut Christus explicat Mattb. V... Si quis viderit mulierem. Sic Ezechielis XVIII. , Si converterit se impius. Animus Abrahami iam propenderat ad filii occidionem; occisus plane erat filius a patre, nisi angelus domini praecepto intervenisset. Ex hoc loco clarum fit dictum lacobi cap. II. ubi dicit, Abrahaminin iustificatuin fuisse, non ex fide , sed ex factis. Atque illud videtur multis pugoare cum doctrina Pauli ad Rom. IV. Nam is docet Abrahamum non ex factis, sed ex fide iustificatum fuisse. Ambo ergo' fidem ex operibus metiuntur, hoc est, uterque hanc dicit esse veram fidem, quae fructibus se prodat operibusque exprimatur. Qui autem fidem se habere dicunt neque eam fidem operibus et factis probant, hypocritae sunt, non fideles. Obedientia ergo et facto isto ostendit se Abraham deo fidere, ac fidem, quam in Deo ponebat, occisione filii expressit. Idcirco angelus quoque dicit: Quia fecisti hanc rem. Atque huc respexit lacobus. Sic et hodie fideles sunt, non qui verbis hoc iactant, qui ore multa egregie de deo tonant, sed qui metu dei quae deo placent sequuntur; quae vetat deus, quae displicent deo fugiunt, propter deum ompia et facere et ferre parati.

Possidebit seinen tuun portas inimicoruin suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. Duplicem esse promissionem, carnalem scilicet et spiritualem, satis ex superioribus puto esse auditum. Quandoque autem spiritualem, praeponit, ut cap. XVII, quandoque temporalem, ut hic. Per portas civitates et omnein munitionem intelligit ouvezdoxızās et more Hebraico. Sic Matth. XVI. Portae inferorum, hoc est potestas, vis, fortitudo, tropo hinc allato, quod circum portas urbes plerumque sunt munitissimae. Semen. Servat divina providentia verborum proprietatem. Adamo ex

femina semen promiserat, quod veri serpentis diaboli caput esset con• triturum. Hac ergo dictione perpetuo utitur et eandem promissionem

1.

refricat ipsi Abrahamo. In semine tuo, Christo scilicet. Nam semen est Christus, Gal. Ill. Per hunc unum contingit nobis benedictio et proinissio spiritualis. Quid significet benedictio, satis supra dictuin est. ..Obedisti voci meae. Recte Latinus transtulit. Hebraei legunt : Audisti vocem meam. Utuntur autem, ut Latini, audire pro obaudire, morem gerere. Sed cur angelus dicit: Voci meae, quum tamen sua non fuerat, sed dei? Jtem, tametsi dei erat vox, tanta angelus cain ediderat. Hic videmus, si aliquando nobis tribuitur aut sanctis dei, quod solius est dei, totum id adscribendum esse soli deo, non nobis aut sanctis. Non audiendus est Paulus quod Pauli sit verbun ; sed quandoquidem Paulus verbum solius dei loquitur et audit: ideo a nobis audiri debet. ' Hoc est, quod Augustinus alicubi in libro de civitate Dei dicit, omnem veritatem a solo deo esse, non ab homine, etiamsi per impium proferatur.

Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersablam. Epilogus est. Deinde Christi resurrectio hic significatur. Rediit Isaac vivus, ariete occiso; revertitur Christus ad discipulos post corporis mortem , sed iam redivivi.

In fine capitis Rebeccae mentionein inducit, ut ad futuram historiain viam paret.

CAPUT XXIII. Mortua est Sara in civitate Arbene, quae est Hebron in terra Chanaan. Pro civitate Arbcae Hebraeus legit yang namp, Kiriath Arbá, quae videtur eis esse talis civitas, qualem nos metropolim dici. mus: nam a quatuor nomen habet, utpote sub se habens quatuor civitates. ap civitas, sed non civitas magna et regia.

Venit Abraham ut planyeret eam. Luctur pro mortuis apud veteres fuisse, sacrae bistoriae ubique testantur; at nostro mori fatuo ncquaquam similis fuit. Nam morituris adesse, mortuos sepelire, curain funebrein peragere ac flere etiam , si fiat cum Christiana modestia , ncino prudens vituperat. Plus tainen haec nos consolantur, quam prosunt mortuis. Ncque aliquis unquam fuit apud veteres, qui aut campanarum sonitum aut sacerdotuin murmura post mortem iis, qui obiissent, prodesse crediderit, ut nos aliquamdiu falso et stulte persuasi sumus.

Advena sum et peregrinus apud vos, date mihi. Formula haec est communis iuris, ut peregrini et advenae ius einendi, quae volunt, non habeant, nisi id a praefectis reipublicae et magistratibus impetrent. Atquc hoc facit hic Abrahamus.

. Abraham antequam emeret hunc agrum ab Hethaeis, nullam io terra Chanaan habuit possessionem. Atque huc respexit divus Stephanus in Actis VII, quum dicit, Abrahamum pe latum quidem pedem possedisse, praeter scilicet hunc agrum quem enrerit. Nam quod rex Abimelech ei ex gratia et liberalitate donaverat, suum non erat, neque possessio fuit, sed donum. Non enim dixerat rex: Accipe haec in haereditatem tu et filii tui; sed : Ambula in terra mea, ubicunque volueris. Docent autem haec nos. Quemadmodum Abraham antea nihil possedit, post mortem aixoris tum demum possessionem emit: ita iusti io hoc quidem

seculo non curant possessiones: pam non habemus bic inaneniein civitatem , sed futurain inquirimus, nempe in hoc mundo advenae et peregrini. Curant autem, ut post mortem sibi parent mapsiones in terra viventium.

Advena sum. Quod Latinus in tertia diceret persona, Hebraeus in prima facit. .

. Responderunt filii Heth, dicentes: Audi nos domine, princeps Dei es. Filii Heth. Periphrasis est, pro Hethaeis, sicut filii Achi-. vorum pro Achivis, et filii Israelis pro Israelitis, tam Hebraeis quam Graecis usitata, Princeps dei "s. ld est tam sincere et innocenter inter nos versatus es, ut dubitare non possimus te esse praecipuum quendam amicuin Dei.

In electis, sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit etc. Electa sepulchra hic dici puto aut praecipua , aut quae ipse voluisset et elegisset. Prior sensus magis arridet. Morfuum pro funere ponunt. ldiotisimuin elegantem habent hic Hebraei, qui et Germanis frequens est. Vir ex nobis sepulchrum eius non prohibebit tibi vel de te. Appone iam dictionem non ad vir! erit nullus. Germanice Nie man, quasi Nit map. Nullus hominum ex nostris prohibebit, quo minus fuous tuum in scpulchro eius sepelias. Sic frequentes sunt locutiones Germanis: Man wirt dir das nit verbieten.

Vide hic civilitatem et liberalitatem Gentium erga virum Dei, qua nos qui Christiani hodié esse volumus plane vincimur.

Surrexit Abraham et adoravit populum terrae. Adoravit, ex j u , schabah, Hebraica voce translatum, hic locum non habet. Quomodo enir: Abraham vir fidelis gentes impias adorasset ? TN0 ergo hic gratias agere significat, sed cum geniculatione aut gestu decoro corporis : ut in Samuele crebro invenitur pro gratiaruin actione aut deprecatione. Noluit Abraham uxorem suam in sepulchris Gentiuin sepelire. Quod si palam dixisset : Nolo funus meum in vestris sepulchris sepelire, sermo hic arrogantiae pon nihil prae se tulisset, existimassentque se contemtos Hethaci. Ideo cum decoro agit eis gratias, dissiinulat ac declinat.

Si placet animae vestrae. Hebraeus dicit: Si est in animabus vestris. Anima pro voluntate capitur vel animno. Valet ac si diceret: Si placet vobis, si vobis est in aniino, si vobis cordi est. . 3.Ut sepeliam funus meum apud me. Nam Hebraei hic habent

2 mecum, vel coram mie, apud me, by mir. Quasi diceret : Vellem, si mihi per vos liceret, funus uxoris libenter habere penes me. Hoc omisit Latinus,

Audite me, et intercedite apud Ephron filium Seor. Sensus est redditus a Latino, quod ad verba attinet. Sic legunt Hebraei : Audite me et obviate , vel occurrite mihi in Ephrone filio Zoari. Utuntur autem obviare sive oceurrere in bonam partem hic pro convenire. Ut quum Germanice dicimus : Bekummend mir, begägnend mir in einem glychen! Bekummend mir den Ephron! Hoc est : Impetretis mihi hoc ab Ephrone. Audire pro obsequi , morem gerere ponunt, ut Latini.

Ul det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui. Hebraei sic: Et dabit mihi speluncain duplicis, quae ei, qui est in finibus agri sui. Et pro ut frequens Hebraeis. Deinde utuntur futuro indicativi pro subiunctivis, quibus carent. Adiectivun Tann, hamachpela, duplex , pon ad speluncam refert Hebraeus, sed ad agrum, in quo erat spelunca. Is dicebatur ageri duplex, qui ager in extremis finibus agrorum Ephronis erat.

Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. Quod superius ius sepulchri verterat Latinus, iam dicit possessionem. Hebraeus dicit 727 1778 sepulchrum hereditarium. Plenum argentum dicunt Hebraei pro digno argento, pro pretii pondere ac mensura : das er wärd ist, oder das wärschaft ist. Corain vobis reddidit Latinus, quod Hebraei dicunt: in medio vestri..

Habitabat autem Ephron. Descriptio est personae.

Et respondit Ephron ipsi Abrahae in auribus Hethaeorum omnium, qui ingrediuntur portam civitatis eius. In aurem loqui Latinis est clam dicerc, Hebraeis palam, quare probe vertit Latinus coram Hetthaeis. Omnes qui ingrediuntur portas civitatis Hebraismus est; id est omnes qui in civitate habitant, omnes cives..

Nequaquam ini domine. Non sepulchruin, quod petit Abraham, sed pecuniam quam offert, Ephron recusat. Ideo dicit: Non ita domine, tu potius mibi obtempera, me audi!

Agrum trado tibi, et speluncam quae est in eo, trado tibi , praesentibus filiis populi mei, do tibi eam, sepeli mortuum tuum. In oculis populi mei probe transtulit: praesentibus populis. In oculis, id est coram eis, videntibus et audientibus ipsis. Teslis sit populus, eius quod inter nos agitur.

Dixit Abraham ad Ephron: Quaeso ut audias me. Hebraicc: Veruntamen si tu forsitan', vel utinam audires me ! Quasi diceret : Utinam me quoque audires et meam sententiain super hac re perciperes, quandoquidem mecum agis.

Sed quantum est hoc. Hebraice : Quid hoc inter mne et te? Vide utrinque liberalitatem et modestiam, et quo loco Ephron Abrahamum hablierit.

Appendit pecuniam, Sic olim veteres loquebantur; iain numeramus pecuniam, illi adpendehant.

Probatae monetae publicae. Hebraeus idiotismum hic habet,

.pecuniae aut monetae transeuntis ad mercatores כסף עבר לסחר

Germanice dicitur gäng und gäb, müntz die under den kouflüten gäng und gab und wärschaft ist. Hoc est : pecuniae civitatis aut populi.

Confirmatus est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mamre, tam ipse quam spelunca, et omnes arbores eius, in cunctis terminis eius per circuitum Abrahae in possessionem. Hebraica non nihil variant: Et surrexit ager Ephronis, qui in duplici, qui e regione est Maire, tam ager quam spelunca quae in eo, et omnia ligna quae in agro , quae in omnibus finibus aut terminis eius erant per circuitum , ipsi Abrahamo in possessionein. 'Elainvoiv enim perpetuo Hebraei in verbis. Surgere pro confirmari

« PoprzedniaDalej »