Obrazy na stronie
PDF
ePub

dere, removere. Sic infra cap. 39. dicit Ioseph uxori domini sui: Et pop removit a me quidquam dominus meus. Quasi diceret: Nihil tam carum habuit, quod me celaret, quod a me absconderet. Nam ea quae nobis maxime sunt cara, non facile communicamus aliis, sed abscondimus et ab eorum aspectu removemus, ne aliquo modo laedantur; et sic etiam dicimur eis parcere. Sensus ergo est: Tametsi filius tuus ille unicus Isaac sit tibi longe carissimus: plus tamen me diligis. Quod hinc liquet, quod tam cárum filium a me hon removeris, mihi non subduxeris: poluisti ei parcere, sed interficere ad iussum meum. Quod autem angelus personam tam repente mutat (novi quod metuas dominum, eo quod non pepercisti filio tuo propter me) ostendit angelum in persona eius loqui, cuius rem agit, nempe Dei. Induit enim personam dei et loquitur verba dei, quod multis in locis observandum est. Postremo hoc quoque observandum, omnia haec άvdowлorados esse dicta, Nam et antea noverat Dominus fidem et pietatem Abrahami. Sed scribuntur haec propter nos, ut sape iam dictum est. Nam quis nos certos reddidisset de obedientia et fide Abrahami, si haec literis non essent prodita? Non latebat deum, qui novit omnia. Potuisset multis Abrahami factum videri impium, et parricidium magis quam pietas iudicari; ideo tam magnis laudibus a deo evehitur, et metus dei ab angelo pronuntiatur. Hinc discimus pietatem ac fidein tum demum veram esse, si hos fructus proferat; nempe, si nihil tam carum est in mundo, quod non statim deo iubente relinquere parati simus. Hoc est Deum metuere nihil Deo praeponere, nihil tam carum, nihil tam pretiosum existimare ac Deum. His ergo verbis nihil aliud dicit quam: Fides tua, o Abraham, mihi satis iam perspecta ac explorata est: non solum patriam tuam me vocante relinquere, sed et filium tuum unicum ad imperium meum iugulare paratus fuisti. Tales cultores ego agnosco ac probo, qui me nihil ducunt antiquius, qui propter me omnibus renuntiant, omnia negligunt.

Appellavit nomen loci illius, Dominus videbit. Non puto hunc montem ab Abrahamo (Dominus videbit) adpellatum esse, eo quod Dominus eum illic vidisset: nam alias quoque eum viderat; sed quod in tam ardua et desperata re tam repente adfuisset et e periculo liberasset. Quod etiam ex responsione Abrahami ad filium clarum fit, quum dicit: Dominus videbit de victima, fili mi! Hinc nimirum factum est, ut deinde in quacunque ardua et dubia re fideles dicerent: Dominus videbit, hoc est, exitum ostendet, liberabit, aderit, opem feret. Nam tentatio dicenda non est, ubi tute exitum et opem noveris. At quum sic undique te premunt mala, ubi sic circumvallatus es, ut exitus nullus ne sperandus quidem sit, nullum auxilium; ubi homines, etiamsi vellent, praesidium ferre non possent; haec demum est tentatio, ubi solius dei auxilium et imploras et expectas. Tum repente aderit dominus et e mediis procellis educet in se sperantes, Quod ergo apud fideles est: Dominus videbit, hor Graeci adagii vice dicunt: ὁ θεὸς ἀπὸ μηχανῆς, ut paulo ante dictum est,

Vocavit autem angelus domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum iuravi, dicit dominus, quandoquidem

fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unico, Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli, et velut arenam in littore maris. Quid hoc? Annón Abraham vir tantus deo fidit, ut opus sit iurare deum? Iurat Deus non propter se, ut ei non sit fidendum, aut ut fallat, neque diffidit Abraham, sed vere et constanter credit. Sed ut ostendat Deus, quanta humanum genus caritate - complectatur, eo more atque amore se Abrahamo conglutinat atque familiarem se facit, quo solent homines erga eos, quos certos volunt reddere. Nam quandoquidem inter homines omnis controversiae finis est iuramentum, voluit Deus cum Abrahamo humano more agere. Qua in re hoc quoque notandum, Dei et proximi, deinde publicae tranquillitatis et pacis gratia posse iuramenta praestari et exigi, quandoquidem videmus deum ipsum Abrahamo iurasse. Nemo iam dicat: Non ausim accedere deum, quem videat patribus tam familiarem fuisse, ut etiam se humano more iuramento eis adstringeret. Ad ipsum ergo solum curramus, huic uni adhaereamus: zelotypus est; non feret sí apud alium opem implores, si alium amatorem admittis.

[ocr errors]

Quia fecisti hanc rem. Et tamen filium non occiderat, nec secutum erat opus. Hic videmus voluntatem et adfectum pro opere a deo reputari; sive bonus sit sive malus: ut Christus explicat Matth. V.. Si quis viderit mulierem. Sic Ezechielis XVIII. Si converterit sc impius. Animus Abrahami iam propenderat ad filii occidionem; occisus plane erat filius a patre, nisi angelus domini praecepto intervenisset. Ex hoc loco clarum fit dictum Iacobi cap. II. ubi dicit, Abrahamun iustificatum fuisse, non ex fide, sed ex factis. Atque illud videtur multis pugnare cum doctrina Pauli ad Rom. IV. Nam is docet Abrahamum non ex factis, sed ex fide iustificatum fuisse. Ambo ergo fidem ex operibus metiuntur, hoc est, uterque hanc dicit esse veram fidem, quae fructibus se prodat operibusque exprimatur. Qui autem fidem se habere dicunt neque eam fidem operibus et factis probant, hypocritae sunt, non fideles. Obedientia ergo et facto isto ostendit se Abraham deo fidere, ac fidem, quam in Deo ponebat, occisione filii expressit. Idcirco angelus quoque dicit: Quia fecisti hanc rem. Atque huc respexit lacobus. Sic et hodie fideles sunt, non qui verbis hoc iactant, qui ore multa egregie de deo tonant, sed qui metu dei quae deo placent sequuntur; quae vetat deus, quae displicent deo fugiunt, propter deum omnia et facere et ferre parati.

Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. Duplicem esse promissionem, carnalem scilicet et spiritualem, satis ex superioribus puto esse auditum. Quandoque autem spiritualem, praeponit, ut cap. XVII, quandoque temporalem, ut hic. Per portas civitates et omnem munitionem intelligit ovezdoɣizus et more Hebraico. Sic Matth. XVI., Portae inferorum, hoc est potestas, vis, fortitudo, tropo hinc allato, quod circum portas urbes plerumque sunt munitissimae. Semen. Servat divina providentia verborum proprietatem. Adamo ex femina semen promiserat, quod veri serpentis diaboli caput esset contriturum. Hac ergo dictione perpetuo utitur et eandem promissionem

refricat ipsi Abrahamo. In semine tuo, Christo scilicet. Nam semen est Christus, Gal. III. Per hunc unum contingit nobis benedictio et promissio spiritualis. Quid significet benedictio, satis supra dictum est.

Obedisti voci meae. Recte Latinus transtulit. Hebraei legunt : Audisti vocem meam. Utuntur autem, ut Latini, audire pro obaudire, morem gerere. Sed cur angelus dicit: Voci meae, quum tamen sua non fuerat, sed dei? Item, tametsi dei erat vox, tamen angelus cam ediderat. Hic videmus, si aliquando nobis tribuitur aut sanctis dei, quod solius est dei, totum id adscribendum esse soli deo, non nobis aut sanctis. Non audiendus est Paulus quod Pauli sit verbum; sed quandoquidem Paulus verbum solius dei loquitur et audit: ideo a nobis audiri debet. Hoc est, quod Augustinus alicubi in libro de civitate Dei dicit, omnem veritatem a solo deo esse, non ab homine, etiamsi per impium proferatur.

Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabcam. Epilogus est. Deinde Christi resurrectio hic significatur. Rediit Isaac vivus, ariete occiso; revertitur Christus ad discipulos post corporis mortem, sed iam redivivi.

In fine capitis Rebeccae mentionem inducit, ut ad futuram historiam viam paret.

CAPUT XXIII.

Mortua est Sara in civitate Arbeae, quae est Hebron in terra Chanaan. Pro civitate Arbeae Hebraeus legit ya 'p, Kiriath Arba, quae videtur eis esse talis civitas, qualem nos metropolim dicimus: nam a quatuor nomen habet, utpote sub se habens quatuor civitates. civitas, sed civitas magna et regia.

Venit Abraham ut planyeret eam. Luctum pro mortuis apud veteres fuisse, sacrae historiae ubique testantur; at nostro mori fatuo nequaquam similis fuit. Nam morituris adesse, mortuos sepelire, curam funebrem peragere ac flere etiam, si fiat cum Christiana modestia, nemo prudens vituperat. Plus tamen haec nos consolantur, quam prosunt mortuis. Neque aliquis unquam fuit apud veteres, qui aut campanarum sonitum aut sacerdotum murmura post mortem iis, qui obiissent, prodesse crediderit, ut nos aliquamdiu falso et stulte persuasi sumus.

Advena sum et peregrinus apud vos, date mihi. Formula haec est communis iuris, ut peregrini et advenae ius emendi, quae volunt, uon habeant, nisi id a praefectis reipublicae et magistratibus impetrent. Atque hoc facit hic Abrahamus.

Abraham antequam emeret hunc agrum ab Hethaeis, nullam in terra Chanaan habuit possessionem. Atque huc respexit divus Stephanus in Actis VII, quum dicit, Abrahamum ne latum quidem pedem possedisse, praeter scilicet hunc agrum quem enrerit. Nam quod rex Abimelech ei ex gratia et liberalitate donaverat, suum non erat, neque possessio fuit, sed donum. Non enim dixerat rex: Accipe haec in haereditatem tu et filii tui; sed: Ambula in terra mea, ubicunque volueris. Docent autem haec nos. Quemadmodum Abraham antea nihil possedit, post mortem uxoris tum demum possessionem emit: ita iusti in hoc quidem

seculo non curant possessiones: nam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, nempe in hoc mundo advenae et percgrini. Curant autem, ut post mortem sibi parent mansiones in terra viventium.

Advena sum. Quod Latinus in tertia diceret persona, Hebraeus in prima facit.

Responderunt filii Heth, dicentes: Audi nos domine, princeps Dei es. Filii Heth. Periphrasis est, pro Hethaeis, sicut filii Achivorum pro Achivis, et filii Israelis pro Israelitis, tam Hebraeis quam Graecis usitata. Princeps deis. Id est tam sincere et innocenter inter nos versatus es, ut dubitare non possimus te esse praecipuum quendam amicum Dei.

In electis, sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit etc. Electa sepulchra hic dici puto aut praecipua, aut quae ipse voluisset et elegisset. Prior sensus magis arridet. Mortuum pro funere ponunt. Idiotismum elegantem habent hic Hebraei, qui et Germanis frequens est. Vir ex nobis sepulchrum eius non prohibebit tibi vel de te. Appone iam dictionem non ad vir! erit nullus. Germanice Nie man, quasi Nit man. Nullus hominum ex nostris prohibebit, quo minus fuous tuum in sepulchro eius sepelias. Sic frequentes sunt locutiones Germanis: Man wirt dir das nit verbieten.

Vide hic civilitatem et liberalitatem Gentium erga virum Dei, qua

nos qui Christiani hodié esse volumus plane vincimur.

Surrexit Abraham et adoravit populum terrae. Adoravit, ex, schahah, Hebraica voce translatum, hic locum non habet. Quomodo eni Abraham vir fidelis gentes impias adorasset? Ano ergo hic gratias agere significat, sed cum geniculatione aut gestu decoro corporis: ut in Samuele crebro invenitur pro gratiarum actione aut deprecatione. Noluit Abraham uxorem suam in sepulchris Gentium sepelire. Quod si palam dixisset: Nolo funus meum in vestris sepulchris sepelire, sermo hic arrogantiae non nihil prae se tulisset, existimassentque se contemtos Hethaci. Ideo cum decoro agit eis gratias, dissimulat ac declinat.

Si placet animae vestrae. Hebraeus dicit: Si est in animabus vestris. Anima pro voluntate capitur vel animo. Valet ac si diceret : Si placet vobis, si vobis est in animo, si vobis cordi est.

Ut sepeliam funus meum apud me. Nam Hebraei hic habent

mecum, vel coram me, apud me, by mir. Quasi diceret: Vellem, si mihi per vos liceret, funus uxoris libenter habere penes me. Hoc omisit Latinus.

Audite me, et intercedite apud Ephron filium Seor. Sensus est redditus a Latino, quod ad verba attinet. Sic legunt Hebraei : Audite me et obviate, vel occurrite mihi in Ephrone filio Zoari. Utuntur autem obviare sive occurrere in bonam partem hic pro convenire. Ut quum Germanice dicimus: Bekummend mir, begägnend mir in einem glychen! Bekummend mir den Ephron! Hoc est: Impetretis mihi hoc ab Ephrone. Audire pro obsequi, morem gerere ponunt, ut Latini.

Ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui. Hebraei sic: Et dabit mihi speluncam duplicis, quae ei, qui est in finibus agri sui. Et pro ut frequens Hebraeis. Deinde utuntur futuro indicativi pro subiunctivis, quibus carent. Adiectivum , hamachpela, duplex, non ad speluncam refert Hebraeus, sed ad agrum, in quo erat spelunca. Is dicebatur ager duplex, qui ager in extremis finibus agrorum Ephronis erat.

,המכפלה

Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. Quod superius ius sepulchri verterat Latinus, iam dicit possessionem. Hebraeus dicit 2 sepulchrum hereditarium. Plenum argentum dicunt Hebraei pro digno argento, pro pretii pondere ac mensura das er wärd ist, oder das warschaft ist. Coram vobis reddidit Latinus, quod Hebraei dicunt: in medio vestri.

Habitabat autem Ephron. Descriptio est personae.

Et respondit Ephron ipsi Abrahae in auribus Hethaeorum omnium, qui ingrediuntur portam civitatis eius. In aurem loqui Latinis est clam dicere, Hebraeis palam, quare probe vertit Latinus coram Hetthaeis. Omnes qui ingrediuntur portas civitatis Hebraismus est; id est omnes qui in civitate habitant, omnes cives.

Nequaquam mi domine. Non sepulchrum, quod petit Abraham, sed pecuniam quam offert, Ephron recusat. Ideo dicit: Non ita domine, tu potius mihi obtempera, me audi!

Agrum trado tibi, et speluncam quae est in eo, trado tibi, praesentibus filiis populi mei, do tibi eam, sepeli mortuum tuum. In oculis populi mei probe transtulit: praesentibus populis. In oculis, id est coram eis, videntibus et audientibus ipsis. Testis sit populus, eius quod inter nos agitur.

Dixit Abraham ad Ephron: Quaeso ut audias me. Hebraice: Veruntamen si tu forsitan, vel utinam audires me! Quasi diceret: Utinam me quoque audires et meam sententiam super hac re perciperes, quandoquidem mecum agis.

Sed quantum est hoc. Hebraice: Quid hoc inter me et te? Vide utrinque liberalitatem et modestiam, et quo loco Ephron Abrahamum habuerit.

Appendit pecuniam, Sic olim veteres loquebantur; iam numeramus pecuniam, illi adpendebant.

Probatae monetae publicae. Hebraeus idiotismum hic habet,

.pecuniae aut monetae transeuntis ad mercatores כסף עבר לסחר

Germanice dicitur gäng und gäb, müntz die under den kouflüten gäng und gab und wärschaft ist. Hoc est: pecuniae civitatis aut populi.

Confirmatus est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mamre, tam ipse quam spelunca, et omnes arbores eius, in cunctis terminis eius per circuitum Abrahae in possessionem. Hebraica non nihil variant: Et surrexit ager Ephronis, qui in duplici, qui e regione est Mainre, tam ager quam spelunca quae in co, et omnia ligna quae in agro, quae in omnibus finibus aut terminis eius erant per circuitum, ipsi Abrahamo in possessionem. 'Eliasow enim perpetuo Hebraei in verbis. Surgere pro confirmari

« PoprzedniaDalej »