Obrazy na stronie
PDF
ePub

proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Nobis ergo haec facta sunt in exemplum, ut incredibile nobis haudquaquam esset, quod deus daret filium suum pro nobis, quum videremus hoc deum ab Abrahamo exegisse. Isaac enim typus Christi est.

Tentavit Deus Abraham. Avdownоnad ws omnia intelligenda sunt: nihil enim deum latet, nihil eum fugit qui novit omnia. Non ergo sic tentat, ut exploret ea quae prius nescierit; sed fidem nostram tentat deus, ut nos erudiat, ut Abrahami fidem illustrém ac manifestam faciat nobisque huiusmodi exempla ad imitandum proponat. Sic factum est in Chananaea Matth. XV. et in muliere profluvio sanguinis laborante. Quibus exemplis docemur et confirmamur, ut nullis tentationibus, nullis aerumnis, nullis castigationibus, quamlibet magnis, a deo divellamur: nam amantibus dei omnia ad bonum conferunt. Deinde nihil est quod nos a caritate dei, qui filium suum pro nobis tradidit, separare possit. Sed quanto plus tentat, castigat, repellit deus: tanto nos magis ad eum clamemus, donec exaudiat, scientes eum esse fidelem, veracem et misericordem. Tales discipulos quaerit deus, qui nullae rei adhaereant aut fidant quam ipsi, qui carissima quaeque parati sint sui gratia relinquere, imo se ipsos. Hoc est quod Christus dicit: Qui vult me sequi, abneget semetipsun. et cetera.

Deus ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum, Sensus a Latino interprete probe est redditus. At emphasis verborum Hebraicorum nescio an in aliena lingua reddi possit: tam miris coloribus, tam vehementibus verbis adfectus exprimit Moses sua lingua; sed tentabimus, quantum fieri potest, Hebraica explanare. „Tolle quaeso filium illum taum, unicum illum, quem vehementer amas, illum scilicet Isaac, et vade!" Hebraei singulis ferme dictionibus articulos praeponunt quam vehementiam nos per pronomen illud expressimus. Nam haec vox Latinis quoque emphasim quandam et altiorem significationem habet, si quando per eminentiam et dignitatem ponitur. Dicit ergo: Tolle quaeso! Et haec particula Hebraeis magnam vim aut adhortandi aut obsecrandi habet, quam Latini per obsecro vel quaeso saepe reddunt, nonnunquam per age, agedumt, eia. Unigenitum dicit Latinus, Hebraeus unicum; quae dictio Latinis non modo solum unum, sed et pretiosum significat, dilectum, super omnia carum. Sic etiam vox Hebraea ambo habet significata: 7, ichid, enim et unigenitum et summe dilectum significat. Necesse autem est, ut hic posteriorem significationem intelligamus: nam alioqui Isaac unigenitus non fuit, cum et Ismael filius esset Abrahami. Idcirco LXX transtulerunt ayanηtov: quasi dicas unice adamatum. Erat autein Isaac unicus filius, scilicet promissionis, atque ob id patri multo carissimus ; quod vel in senecta sibi ex coniuge natus, vel in eo spes posteritatis et benedictionis promissa esset. Illum ipsum Isaacum accipe, qui a laetitia nomen habet, erga quem magno amore et gaudio adficeris. Adpellatio eorum, quos magnopere diligimus, vehementer grata et duleis est magisque nos adficit. Vide quam singula verba adfectus novent patri doloremque summum incutiunt. Docet autem nos his exemplis

1

deus, omnia contemnenda esse propter deum; nullum esse tam vehementein adfectum, cui non sit renuntiandum si deus iubeat, si dei gloria hoc requirat. Nam adfectus parentum in liberos maximus est et vehementissimus. Mons Moria hic vocatur per anticipationem: nam hoc nominis ei postea ab Abrahamo datum est a visione.

Et surgens mane Abraham, stravit asinum suum, ducens secum duos pueros, et Isaac filium suum. Summo diluculo, sub lucem, ad matutam surgit Abraham, alacriter et promte divinae vocationi parens. Dicis: Quomodo tam inhumanae et crudelissimae iussioni credere aut obtemperare pius vir potuit? nonne mentem eius subire debuit haec cogitatio: Ecce vox haec dei esse non potest, quae te filium proprium occidere iubet, in quo tibi tanta posteritas a deo promissa est? Ad hunc modum etiam hodie quidam inter Christianos dicunt: Quis me certum reddet an haec vox, hoc verbum, dei sit an impostoris? His ergo, ut simul utrisque satisfaciamus, sic respondemus: fidem et dei verbum tam certa, tam firma atque indubitata esse in corde piorum, ut esse alterius ne cogitare quidem possint. Sed huius rei quum inexpertes sunt infideles: haud quaquam capere possunt, quae dicimus. Res enim est ac experimentum, fides, non sermo aut ars. Ut enim Abrahamo vox ista dei, quae proprium filium occidere iubebat, illum inquam per quem sancta illa posteritas erat promissa, nota erat, quod esset vox eiusdem qui promiserat etiamsi humana ratio aliud non immerito dictare potuisset, nempe: Haec vox seductoris diaboli est. Qui enim fieri posset, ut te illum iubeat mactare, quem paulo ante dedit ad propagandam posteritatem? Sed nihil est infirmatus fide, accingitur, ignem lignaque componit, amata teneraque membra inexpertus, sive lictor sive sacerdos, colligat, gladium educit, paulo minore baud dubie dolore quam si per suum ipsius cor traheret; imminet (papae quanta cuin perturbatione animi) innocenti cerviculae ac toties deosculatae. Quae omnia solius dei, quo mirabilis esset in oculis nostris, fuerunt opera. Nisi enim se intellectui ipsius Abrahami sic ingessisset, ut is non ambigeret hanc vocem dei esse, frustra fuisset imperatum. Ut, inquam, vox ista dei soli Abrahamno notissima erat, ceteris vero omnibus impostoris esse visa fuisset: sic quae de fide in Christum, de verbo dei deque innocentia Christiana a piis dicuntur, non capient, qui fidem potius docti sunt quam experti. Ingerit ergo sese summus ille pastor. sic suarum ovium mentibus, ut de voce eius intus loquentis nihil dubitent, imo alienorum voces ne admittunt quidem. Iam vide quam stupidi quam, amentes, nedum stulti, sunt principes tyranni, qui contra deum coniurarunt ac pugnant; qui simplicem plebeculam a voce dei prohibent, atque ut papisticis commentis credant cogunt. Stultius enim faciunt, quam qui adfectus naturae conarentur evellere aut qui hominem vi cogere tentarent, ne se, vitam liberosque tueretur. Plus enim valet gratia, vox et tractus dei patris in corde fidelium quam natura.

Hebraeus dicit: Vincivit asinum, quod ephippia loris ac ligaminibus quibusdam vinciuntur. Graeci inéσağe dixerunt, adduxit asinum, quod nimirum ea tempestate adducere idem erat, quod Latinis praeparare

ant sternere. Vehementer enim est interpretibus spectandum, quis linguarum quaque tempestate fuerit usus.

ad

Die autem tertio elevatis oculis, vidit locum procul, dixitqué puerum suum, expectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Nihil opus est hic curiosis quaestionibus involvi, peccaverit ne Abraham mentiendo. Nam filium, quum immolaturus esset, quomodo ambo reverti potuerunt? Tametsi synecdocha defendi Abraham potest (nam ipse rediturus erat, etiamsi filium occidisset): tamen mentitus non est. Neque enim mentitur, qui secretum aliquod celat, ne quid periculi inde nascatur. Quare in divinis rebus et dispensationibus non debemus temere iudicare. Sic Moses, quum vellet populum ex Aegypto educere, non dixit Pharaoni: Exibimus aut emigrabimus e regione nunquam reversuri, sed iter trium dierum ibimus etc. Quandoquidem verba textus plana sunt ut ampliore expositione non egeant, et historia ipsa partim doceat, partim sacrosancta adumbret mysteria: ad exempla et typos iam convertamur. Nam talia legendo aut audiendo ciere adfectus. non solum utilissimum est, sed et summe necessarium. Sic enim legendae sunt sacrarum scripturarum historiae, ut etiam sentiamus adfectus eorum, quibus cum operatus deus, sed ita ut in nobis quoque fidem excitent. Prodest quidem nosse tentationes et adfectus quid possint, quantaque sit eorum vis; sed non solum ut scias, sed ut afficiaris ceterorumque miserearis. Atque haec est causa, cur filium suum Deus carne vestiret, omnibus tentationibus et cruciatibus eum pro nobis exponeret faceretque eum fratribus per omnia similem, ut esset fidelis et misericors pontifex in his, quae apud deum forent agenda, ad expiandum peccata populi. Nam ex hoc, quod ipsi contigit, tentatum esse, potest et iis qui tentantur succurrere. Tentatus est Christus per omnia, ut haberemus pontificem qui nobis compati et sensu infirmitatum nostrarum affici posset. Quae diximus, exemplis clariora fient. Dum pueri famelici clamant: Da panem pater, statim oboritur tibi haec cogitatio: Ahquantus dolor, si iam nullos omnino haberes panes, quibus famem tuorum depelleres? Sed hoc satis non est, nisi pergas sic cogitare: Ecce quanto dolore torquentur ii, qui nihil habent, et quibus desunt quae tibi abunde suppetunt, qui aerumnam et famem liberorum suorum aspicere coguntur, nec habent quo depellant? Hoc tandem docebit te aliorum misereri eorumque inopiae ac egestati succurrere, atque ad omnem buccellam, quam ori admoves, suspirare, gemere et exhorrescere, ut lob aiebat. Videtis fratres carissimi, quam ob causam Deus tam graves tentationes suis immittat, et quod non solum periculosae non sunt, sed salutares? nempe quae fidem promovent ac illustrant. Aguntur ergo haec et scribuntur, non solum propter Abrahamum, sed ob eos omnes qui filii sunt Abrahami, ut semper ob oculos habeamus hunc virum fide et pietate insignem, quantisque eum Deus tentationibus exercuerit. Sed non obiter aut in superficie haec transcurrenda exempla, sed oculis fidei diligentius singula perlustranda sunt. Considera primum quales quantasque cogitationes haec vox (tolle filium tuum illum carissimum) in viro excitarit, et quomodo in fidem eius simul universac

carnis copiae impetum fecerint. Imperat Deus ut mactet filium suum illum unicum Isaacum, gaudium scilicet animi sui. Quibus putas aculeis cor eius in amorem filii, non solum posteritatis gratia, sed et promissionum spe iam accensum, haec vox transfigit? Ut horret, ut tremit cor pientissimi patris, dum tam durum audit imperium: Iugula filium illum tuum unice dilectum Isaacum, quem ex uxore, ex promissione dei, in senectute tua suscepisti? Suscitantur autem subinde paterni adfectus crebris et repetitis appellationibus, iisque dulcissimis. Durum et nimis horrendum fuisset patri, si per alienam manum filium iugulari vidisset ; quanto magis quum ipse hoc propriis manibus efficere iubetur? Minus erat si mandatum hoc ei tum primum datum fuisset, quum cum filio montem iam ascenderat; sed cum filio trium dierum itinere cogitur pergere pater, ut ex quotidiana et crebra allocutione, ex aspectu frequenti, dolor animi subinde augescat, ac viscera paterna collidentibus cogitationibus crudelius discerpantur. Quis autem cogitatione adsequi, ne dicam exprimere satis posset, quantum haec vox, quam edit filius, vulnus animo paterno inflixerit: Pater mi? et rursus pater: Ecce me fili mi? Iterum quum iam conscenso monte deamata ac tenera pueruli membra colligat, arae imponit, ferrum stringit et percutit? In his omnibus fides Abrahami superat et victor abit; quam Paulus non infirmatam fuisse, sed robustiorem factam dicit. Insigne ergo et nobile exemplum omnibus in Abrahamo praefixum est, quo admonjti a proposita spe nusquam recedamus; quantumvis nos tentet Deus. Tu iam ex historia disce fortiter et infracto animo ferre, quicquid adversorum acciderit! laetus et alacer omnibus renuntia! Nihil sit in mundo tam pretiosum tamque carum, quod amore Dei sponte et cum gaudio non sis abiecturus! Si filii Abrahami sumus, fidem et opera Abrahami imitari debemus. Si uxorem, si liberos plus amas quam Christum: Christo commodus

non es.

1am brevibus huius historiae mysteria excutiemus: Abraham senex dei patris personam gerit, qui mundum adeo dilexit, ut proprio filio suo non parceret, sed eum pro nobis in mortem daret... Praelusit enim Deus hoc facto ut, olim Christo veniente et pro nobis moriente, agnosceremus talia praefigurata fuisse, faciliusque crederemus. Isaac typus est Christi, qui verum animi gaudium est, vera pax, vera tranquillitas. Triduum non caret mysterio: nam tertia die resurgit Christus, qui in fidelium cordibus mortuus esse iudicabatur. Abraham stravit asinam; Christus asina, dum tempus passionis instat, Hierosolyma venit. Duos pueros scorsum praestolari iubet Abraham, dum redeat; Christus nimirum hoc perfectior tres secum ducit in mortis angustia, ut videamus veritatem umbram superare. Imponit ligna super Isaacum pater; Christus sibi crucem baiulat, sacerdos et hostia.

Ignis et gladius in utramque partem accipi possunt: est enim ignis, quem Christus secum e coelo in hunc mundum detulit, ut in fidelium mentibus vehementer accenderetur; est ignis in quem deiicientur impii. Est gladius divini verbi qui omnes carnis adfectus amputat, et est gladius quo secantur hypocritae. Qui ergo primo igne accensi aut gladio divini verbi accincti non fuerint, experientur aliquando ignem

illum nunquam extinguendum, ferientur gladio divinae ultionis. Est enim Christus petra scandali et lapis offensionis, positus in resurrectio nem et ruinam multorum in Israel. In Christo duplex est natura. Aries humanitatem signat in Christo, quae in ara crucis sacrificata est: nam divinitas pati non potuit. Quod autem post Abrahamun pependit in vepribus, significat Christum, tametsi Abrahamo fuit promissus: tamen longo post eum tempore venisse et exhibitum esse. Dicis: Si Isaac typus est Christi: cur ergo non moritur, quemadmodum Christus? Respondeo: Isaac non fuit illa hostia, quae perlitatura erat; sed voluit Deus dare filium suum, qui pro totius mundi delictis occideretur. Ideo in veteri Testamento pecuina erant sacrificia, quousque veniret vera hostia Christus. Quod si Isaac per omnia similis esset Christo, non iam figura, sed veritas esset. Plura si quis cupiat: ex Origene ceterisque petat! nos hisce brevibus contenti vela colligimus, tametsi plusquam annotationibus et rapsodiis conveniat evagati sumus; sed hoc ideo factum est, ut liceat nobis in posterioribus quaedam breviter transire putamus enim diligentem et pium lectorem sequentia ex praedictis facile collecturum esse.

Extenditque manum, et arripuit gladium ad mactandum filium suum. Exprimit adfectus Moses. Quasi diceret: Tanta erat vis fidei, ut adfectibus imperaret et manum cogeret, contra adfectus facere quod nollent. Vide quam sit res fortissima fides! Nonne debebant concidere brachia? nonne cadere exanimis Abraham? Si cecidisset puer Isaac, profecto pater manum citissime supposuisset; sed iam manum. mittit ad gladium, ut filium trucidet.

Et ecce angelus domini de coelo clamavit, Abraham Abraham, qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Ne extendas manum tuam super puerum. Adparet in tentatione Dominus, et consolatur auxiliumque mittit. Atque id indubitatum et certissimum est Deum in tentationibus facere exitum; quibus vero viis aut mediis, id demum incertum est nobis. Unde non temere est, aut leviter dictum veteribus: ó Dròs àñò μnyavis, hoc est de machina, quod improviso Deus scilicet auxilio est, adcurrit et servat.

Nunc cognovi quod timeas dominum, et non pepercisti filio tuo unico propter me. Hebraica magis sunt elegantia: Ne extendas manum tuam super puerum nec feceris ei quicquam, quoniam nunc cognovi quod times tu deum, quod non pepercisti filio tuo unico a me. Hic nota, ubicunque in Hebraico contextu duo, ki, sibi mutuo respondent, primum per quoniam vel quandoquidem, vel quia; secundum per quod vel ideo vel sed exponi debere: ut hic, et statim infra: Quoniam vel quandoquidem fecisti hanc rem, ideo benedicam te etc. Hoc in Psalmis observandum: nam frequenter occurrit. Item exemplum huius rei 1. Reg. VIII. Quia non te abiecerunt, sed me. Deinde non copulativa est, sed rationalis, quum Latinus dicit: Et non pepercisti, non, velo hasachtha, id est, eo quod non pepercisti. Hoc ipso cognovi te metuere deum, quod non pepercisti filio tuo. To, hasach, omnes pro parcere hic exponunt, quum tamen aliae significationes huius verbi magis hic quadrarent: significat enim abscon

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »