Obrazy na stronie
PDF
ePub

proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Nobis crgo haec facta sunt in exemplum, ut incredibile nobis haudquaquam esset, quod deus daret filium suum pro nobis , quum videremus boc deum ab Abrahamo exegisse. Isaac enim typus Christi est.

Tentavit Deus Abraham. Av ownOna Wg omnia intelligenda sunt: nihil enim deum latet, nihil eum fugit qui novit omnia. Non ergo sic tentat, ut exploret ea quae prius nescierit; sed fidem nostrain tentat deus, ut nos erudiat, ut Abrabami fidem illustrém ac manifestam faciat nobisque huiusmodi exempla ad imitandum proponat. Sic factum est in Chananaea Matth. XV. et in muliere profluvio sanguinis laborante. Quibus exemplis docemur et confirmamur, ut nullis tentationibus, pullis aerumnis, vullis castigationibus, quamlibet magnis, ia deo divellamur: nam amantibus dei omnia ad bonum conferunt. Deinde nihil est quod nos a caritate dei, qui filium suum pro nobis tradidit, separare possit. Sed quanto plus tentat, castigat, repellit deus : tanto nos magis ad eum clamemus, donec exaudiat, scientes eum esse fidelein, veracem et misericordein. Tales discipulos quaerit deus, qui nullae rei ád. haereant aut fidant quain ipsi, qui carissima quaeque parati sint sui gratia relinquere, imo se ipsos. Hoc est quod Christus dicit: Qui vult me sequi, abneget semetipsum, et cetera.

Deus ait illi: Tolle filium tuuin unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres éuni in holocaustum, Sensus a Latino interprete probe est redditus. At emphasis verborum Hebraicorum nescio an in aliena lingua reddi possit: tam miris coloribus, tam vehementibus verbis adfectus exprimit Moses sua lingua ; sed tentabimus , quantum fieri potest , Hebraica explanare. „Tolle quaeso filium illum taum, unicum illum, quem vehementer amas, illum scilicet Isaac, et vade!“ Hebraei singulis ferive dictionibus arti. culos praeponunt quam veheinentiam nos per pronomen illud expressimus. Nam baec vox Latinis quoque emphasiin quandam et altiorem significationem habet, si quando per eminentiam et dignitatem ponitur. Dicit ergo : Tolle quaeso! Et haec particula X. Hebraeis magnam vim aut adhortandi aut obsecraodi babet, quam Latini per obsecro vel quaeso saepe reddunt, nonnunquam per age, agedumt, eia. Unigeaitum dicit Latinus, Hebraeus unicum ; quae dictio Latinis non modo solam upum, sed et pretiosum siguificat, dilectum, super omnia carum. Sic etiain vox Hebraea anibo habet significata : 7'1", iehid, enim et unigenitum et summe dilectum significat. Necesse autem est, ut hic posteriorem significationem intelligamus : nam alioqui Isaac unigenitus non fuit, cum et Ismael filius esset Abrabami. Idcirco LXX traostu-! lerunt åyanntov: quasi dicas unice adamatum. Erat autein Isaac unicus filius, scilicet promissionis, atque ob id patri multo carissiinus ; quod vel in senecta sibi ex coniuge patus, vel in eo spes posteritatis et benedictionis promissa esset. lllum ipsum Isaacum accipe, qui a laetitia nomen habet, erga quein magno amore et gaudio adficeris. Adpellatio eorum, quos magoopere diligimus, vehementer grata et duleis est magisque nos adficit. Vide quam singula verba adfectus provent patri doloremque summum incutiunt. Docet autem nos, his exemplis

WITH

deus, omnia contemnenda esse propter deum; nullum esse tam vchementein adfectum, cui non sit renuntiandum si deus iubeat, si dei gloria hoc requirat. Nam adfectus parentum in liberos maximus est et vehementissimus. Mons Moria hic vocatur per anticipationem : pam hoc nominis,

ei postea ab Abrabamo datum est a visione. • Et surgens mane Abraham, stravit asinum suum, ducens

secum duos pueros, et Isaac filium suum. Sunmo diluculo, sub lucem, ad matutam surgit Abraham, alacriter et promte divinae voca-, tioni parens. Dicis : Quomodo tam inhumanae et crudelissimae iussioni credere aut obtemperare pius vir potuit? ponnc mentem eius subire debuit haec cogitatio : Ecce vox haec dei esse non potest, quae te filium propriuin occidere iubet, in quo tibi tanta posteritas a deo promissa est? Ad hunc modum etiam hodie quidam inter Christianos dicunt: Quis me certum reddet an haec vox, hoc verbum, dei sit an impostoris? His ergo, ut simul utrisque satisfaciamus, sic respondemus: fidem et dei verbum tam certa, tam firma atque indubitata esse in corde piorum, ut esse alterius ne cogitare quidem possint. Sed huius rei quuin inexpertes sunt infideles : haud quaquam capere possunt, quae dicimus.' Res enim est ac experimentum, fides, non sermo aut ars. Ut eniin Abrahamo vox ista dei, quae proprium filiuin occidere iubebat, illum' inquam per quem sancta illa posteritas erat promissa, nota erat, quod esset vox eiusdein qui promiserat – etiamsi humana ratio aliud non immerito dictare potuisset, nempe : Haec vox seductoris diaboli est. Qui enim fieri posset, ut te illam iubeat mactare, quem paulo ante dedit ad, propagandain posteritatein ? Sed nihil est infirmatus fide, accingitur, ignem lignaque componit, amata teneraque membra inexpertus, sive lictor sive sacerdos, colligat, gladium educit, paulo minore baud dubie dolore quam si per suum ipsius cor traheret; imminet (papae quanta cuin perturbatione animi) innocenti cerviculae .ac toties deosculatae. Quae omnia solius dei, quo mirabilis esset in oculis nostris, fueruot opera. Nisi enim se intellectui ipsius Abrahami siç ingessisset, ut is non ambigeret hanc vocem dei esse, frustra fuisset imperatum. Ut, inquam, vox ista dei soli Abrahaino notissima erat, ceteris vero omnibus impostoris esse visa fuisset : sic quae de fide in Christum, de verbo dei dcque innocentia Christiana a piis dicuntur, non capient, qui fidem potius docti sunt quam experti. logerit ergo sese summus ille pastor. sic suaruin ovium mentibus, ut de voce eius intus loquentis pibil dubitent, imo alienorum voces ne admittunt quidem. Iam vide quam stupidi quam, amentes, nedum stulti, sunt principes tyranni, qui contra deum coniurarunt ac pugnant; qui simplicem plebeculam a voce dei prohibent, atque ut papisticis cominentis.credant coguot. Stultius enim faciunt, quam qui adfectus naturae conarentur evellere aut qui hominem vi cogere tentarent, ne se, vitam liberosque tueretur. Plus cnim valet gratia, vox et tractus dei patris in corde fidelium quam natura.

Hebraens dicit: Vincivit asinum , quod ephippia loris ac ligaminibus quibusdam vinciuntur. Graeci Entoaga dixerunt, adduxit asinum, quod nimiruin ea tempestate adducere idem erat , quod Latinis praeparare

ant sternere. Vehementer enim est interpretibus spectandum, quis linguarum quaque tempestate fuerit usus.

Die autem tertio elevatis oculis, vidit locum procul, dixitqué ad puerum suum, expectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Nihil opus est hic curiosis quaestionibus involvi , peccaverit ne Abraham mentiendo. Nam filium , quum iinmolaturus esset, quomodo ambo reverti poluerunt? Tametsi synecdocha defendi Abraham potest (nam ipse rediturus erat, etiamsi filium occidisset): tamen mentitus non est. Neque enim mentitur, qui secretum aliquod celat, ne quid periculi inde nascatur. Quare in divinis rebus et dispensationibus non debemus temere iudicare. Sic Moses, quum vellet populum ex Aegypto educere, non dixit Pharaoni : Exibimus 'aut emigrabimus e regione nunquam reversuri , sed iter trium dierum ibimus etc. Quandoquidem verba textus plapa sunt ut ampliore expositione non egeant, et historia ipsa partim doceat, partim sacrosancta adumbret mysteria : ad exempla et typos iam convertamur. Nam talia legendo aut audiendo ciere adfectus. non solum utilissimum est, sed et summe necessarium. Sic enim legendae supt sacrarum scripturarum historiae, ut etiam sentiamus adfectus eorum, quibus cum operatus deus, sed ita ut in nobis quoque fidem excitent. Prodest quidem nosse tentationes et adfectus quid possint, quantaque sit eorum vis; sed non solum ut scias, sed ut afficiaris ceterorumque iniserearis. Atque haec est causa, cur filium suuin Deus carne vestiret, omnibus tentationibus et cruciatibus eum pro nobis exponeret faceretque eum fratribus per omnia similein, ut esset fidelis et misericors pontifex in his, quiae apud deum forent agenda, ad expiandum peccata populi. Nam ex hoc, quod ipsi contigit, tentatum esse, potest et iis qui tentaolur succurrere. Tentatus est Christus per omnia , ut haberemus pontificem qui nobis compati et sensu infirmitatum nostrarum affici posset. Quae diximus, exemplis clariora fient. Dum pueri famelici clamant: Da panem pater, statim oboritur tibi haec cogitatio : Ah ! quaptus dolor, si iain nullos omnino haberes panes , quibus fainem tuorum depelleres ? Sed hoc satis non est, nisi pergas sic cogitare: Ecce quanto dolore torquentur ii, qui nihil habent, et quibus desupt quae tibi abunde suppetunt, qui aerumnam et famem liberorum suorum aspicere coguntur, nec habent quo depellant? Hoc tandemn docebit te aliorum misereri eorumque inopiae ac egestati succurrere, atque ad omnem buccellam, quani ori admoves, suspirare, genere et exhorrescere, ut lob aiebat. Videtis fratres carissimi, quam ob causam Deus tam graves tentationes suis immittat, et quod non solum periculosae non sunt, sed salutares? nempe quae fidem promovent ac illustrant. Aguntur ergo haec et scribuntur, non solum propter Abrahamum, sed ob eos omnes qui filii sunt Abrahami, ut semper ob oculos habeamus hunc virum fide et pietate insignem, quantisque eum Deus tentationibus exercuerit. Sed non obiter aut in superficie haec transcurrenda exempla, sed oculis fidei diligentius singula perlustranda sunt. Considera primum quales quantasque cogitationes haec vox (tolle filium tuuin illuin carissimum) in viro excitarit, et quomodo in fidem eius simul universac

contigit: Christus in Arinitatumum pueri

carnis copiae impetumn fecerint. Imperat Deus ut mactet filiuin suum illum unicum Isaacum, gaudiuin scilicet animni sui. Quibus putas aculeis cor eius in amorem filii, non solum posteritatis gratia , sed et promissionum spe iam accensum, haec vox transfigit? Ut horret, ut tremit cor pientissimi patris, dum tam durum audit imperium : Iugula filiuin illum tuum unice dilectum Isaacum, quem ex uxore, ex proinissione dei, in senectute tua suscepisti ? Suscitantur autein subinde paterni adfectus crebris et repetitis appellationibus, iisque dulcissimis. Durum et nimis horrendum fuisset patri, si per alienain manum filium iugulari vidisset ; quanto magis quum ipse hoc propriis inanibus efficere iubetur? Minus erat si mandatum hoc ei tum primum datum fuisset, quum cum filio montein iam ascenderat; sed cum filio trium dierum itinere cogitur pergere pater, ut ex quotidiana et crebra allocutione, ex aspectu frequenti, dolor animi subinde augescat, ac viscera paterna collidcotibus cogitationibus crudelius discerpantur. Quis autem cogitatione adsequi, ne dicam exprimere satis posset , quantum haec vox, quam edit filius, vulnus animo paterno inflixerit: Pater mi? et rursus pater: Ecce me fili mi? Iterum quum iam conscenso monte deamata ac tenera pueruli membra colligat, arae imponit, ferrum stringit et percutit ? In his omnibus fides Abrahamni superat et victor abit; quam Paulus non infirmatam fuisse, sed robustiorem factain dicit. Insigne ergo et nobile exemplum omnibus in Abrahamo praefixum est, quo admoniti a proposita spe nusquam recedamus; quantumvis nos tentet Deus. Tu iam ex historia disce fortiter et infracto animo ferre, quicquid adversorum acciderit! laetus et alacer omnibus renuntia! Nihil sit in mundo tam pretiosun tamquc carum, quod amore Dei sponte et cum gaudio non sis abiecturus! Si filii Abrahami sumus, fidem et opera Abrahami iinitari debemus. Si uxorem , si liberos plus amas quam Christum : Christo coinmodus por es.

Tam brevibus huius historiae mysteria excutiemus: Abraham senex dei patris personam gerit, qui munduin adeo dilexit, ut proprio filio suo non parceret, sed eum pro nobis in mortem daret.. Praelusit enim Deus hoc facto ut, olim Christo veniente et pro nobis moriente, agnosceremus talia praefigurata fuisse, faciliusque crederemus. · Isaac typus est Christi, qui verum animi gaudium est, vera pax, vera tranquillitas. Triduum non caret mysterio : nam tertia die resurgit Christus, qui in fidelium cordibus mortuus esse iudicabatur. Abraham stravit asinam; Christus asina, dum tempus passionis instat, Hierosolyma venit. Duos pueros scorsum praestolari iubet Abraham, dum redeat; Christus nimirum hoc perfectior tres secum ducit in mortis angustia , ut videamus veritatein umbram superare. Imponit ligna super Isaacum pater; Christus sibi crucem baiulat, sacerdos et hostia.

Ignis et gladius in utrainque partem accipi possunt: est enim ignis, quem Christus sccum e coelo in hunc mundum detulit, ut in fidelium mentibus vehementer accenderetur; est ignis in quein deiicientur iimpii. Est gladius divini verbi qui omnes carnis adfectus amputat, et est gladius quo secantur hypocritae. Qui ergo priino igne accensi aut gladio divini verbi accincti non fuerint, expericntur aliquando ignem

illum nunquam extinguenduin, ferientur gladio divinae ultionis. Est enim Christus petra scandali et lapis offensionis, positus in resurrectionem et ruipam multoruin in Israel. In Christo duplex est natura. Aries humanitatem sigoat in Christo, quae in ara crucis sacrificata est : nam divinitas pati non potuit. Quod autem post Abrahamuin pependit in vepribus, significat Christum , tametsi Abrahamo fuit promissus , tainen longo post eum tempore venisse et exhibitum esse. Dicis : Si Isaac typus est Christi: cur ergo pon moritur, quemadmodum Christus? Respondeo : Isaac non fuit illa hostia , quae perlitatura erat; sed voluit Deus dare filium suum , qui pro totius mundi delictis occideretur, Ideo in veteri Testamento pecuina erant sacrificia, quousque veniret vera bostia Christus. Quod si Isaac per omnia similis esset Christo, pon iam figura, sed veritas esset. Plura si quis cupiat: ex Origene ceterisque -petat! pos hisce brevibus contenti vela colligimus, tametsi plusquam aonotationibus et rapsodiis conveniat evagati sumus; sed hoc ideo factum est , ut liceat nobis in posterioribus quaedam breviter transire : putamus enim diligentem et pium lectorem sequentia ex praedictis facile collecturum esse.

Extenditque manum, et arripuit gladium ad mactandum filium suum. Expriinit adfectus Moses. Quasi diceret : Tanta erat vis fidei, ut adfectibus iinperaret et mapum cogeret, contra adfectus facere quod nollent. Vide quam sit res fortissima fides! Nonnc debebant concidere brachia ? nonne cadere exanimis Abraham ? Si cecidisset puer Isaac, profecto pater manum citissime supposuisset ; sed iam manum mittit ad gladium, ut filium trucidet.

Et ecce angelus domini de coelo clamavit, Abraham Abraham, qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Ne extendas manum tuan super puerum. Adparet in tentatione Dominus, et consolatur auxiliumque mittit. Atque id indubitatum et certissimum est Deum in tentationibus facere exituin; quibus vero viis aut mediis, id demum incertum est nobis. Unde non temnere est, aut leviter dictum veteribus : ó feos anò ungavis, hoc est de machina, quod improviso Deus scilicet auxilio est, adcurrit et servat. . Nunc cognovi quod timeas dominum, et non pepercisti filio tuo unico propter me. Hebraica magis sunt elegantia : Ne extendas manum tuam super puerum nec feceris ei quicquam, quoniam nunc cognovi quod times tu deum, quod pon pepercisti filio tuo unico a me. Hic nota, ubicunque in Hebraico contextu duo , ki, sibi mutuo respondent, primum per quoniam vel quandoquidem, vel quia; secunduin per quod vel ideo vel sed exponi debere : ut hic, et statim infra : Quoniam vel quandoquidem fecisti bạnç rein, ideo benedicam te etc. Hoc in Psalmis observandum: nam frequenter occurrit. Item exemplum huius rei 1. Reg. VIII. Quia non te abiecerunt, sed me. Deinde 1 non copulativa est, sed rationalis, quum Latinus dicit: Et non pepercisti, n on X , velo basachtha , id est, eo quod non pepercisti. Hoc ipso cognovi te metuere deum, quod non pepercisti filio tyo. yon, hasach, omnes pro parcere hic exponunt, quum tamen aliac significationes huius verbi magis hic quadrarent: significat enim abscon

« PoprzedniaDalej »