Obrazy na stronie
PDF
ePub

corrupta apud Deum, his reperitur indigna. Tu ergo, qui id habes officii, quære et insere humiles, vanæ gloriæ et pecuniæ contemptores. Sed timeo ne, dum pergis quærere quæ vis, ab imprudente amico audias quæ non vis. Quid est pater quod aliorum discutis vitam, et te ipsum minime perscrutaris? Omnes applaudunt tibi, pater omnium vocaris et dominus, et capiti tuo infunditur omne oleum peccatoris. Si ergo pater es, quare a filiis munera et retributiones expectas? Si dominus, quare Romanis tuis timorem non incutis, et temeritate repressa, eos ad fidem non revocas? At urbem vis Ecclesiæ tuis muneribus conservare. Nunquid eam sic Silvester muneribus acquisivit? In invio pater es, et non in via. Eisdem est conservanda muneribus, quibus est acquisita. Quod gratis accepisti, gratis dato. Justitia regina virtutum est, et erubescit quovis pretio permutari. Si gratiosa futura est, sit gratuita. Nequaquam prostituatur ad pretium, quæ corrumpi non potest. Integra est, et semper incorrupta. Dum premis alios, et tu gravius opprimeris. Risit Pontifex, et tantæ congratulatus est libertati, præcipiens ut quotiens sinistrum aliquid de ipso meis auribus insonaret, hoc ei sine mora nunciarem. Et quum plurima nunc pro se, nunc contra se respondisset, apologum hujusmodi mihi proposuit. Ait ergo: Accidit ut adversus stomachum membra omnia totius corporis conspirarent, tanquam adversus eum qui voracitate sua labores omnium exhauriret. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu, laboribus insistunt manus, pedes ab itinere callum induunt, ipsaque lingua utiliter sermonem et silentium moderatur. Omnia denique membra publicis invigilant commodis, et in tanta solicitudine omnium et labore, solus quiescit venter; et quum omnia parata fuerint quæ labor multiplex

acquisivit, solus omnia devorat et consumit. Quid multa? Condixerunt ut a laboribus abstinerent, et gravi inedia conficerent illum inertem et publicum hostem. Exacta est sic una dies, secuta est altera tædiosior. Tertia adeo perniciosa fuit, ut fere omnibus defectum indiceret. Urgente itaque necessitate, fratres iterum in unum convenerunt, acturi de salute sua, et hostis publici statu. Quum vero omnes assisterent, oculi languerunt, pes molem corporis non erexit, torpebant brachia, sed et ipsa lingua iners et deficienti palato sociata, causam communem exponere non præsumpsit. Ad cordis ergo consilium omnia redierunt, ibique habita deliberatione, ratio patefecit, quoniam hæc mala ingerebat, qui ante denunciatus fuerat publicus hostis. Ex quo enim ei tributa subtracta sunt, et ipse quasi publicus dispensator, omnibus alimenta subduxit. Et quia nemo potest sine stipendiis militare, quum stipendia non procedunt, debilitatur et frangitur miles. Sed nec in dispensatorem poterat culpa refundi, qui quod non acceperat, minime potuerit aliis erogare. Longeque tutius esse, ut ei quod distribuat ministretur, quam illo evacuato omnia membra esuriant. Factumque est ita suadente ratione impletus est venter, refocillata membra, et pax omnium reformata. Absolutus est itaque stomachus, qui licet vorax sit, et avidus alieni, non sibi tamen petit, sed aliis, quæ eo exinanito nequeunt sustentari. Tale est, inquit, frater, si recte attendas, in corpore reipublicæ, ubi licet plurimum appetat magistratus, non tam sibi quam aliis coacervat. Si enim exinanitus fuerit, nihil est quod membris valeat impartiri. Nam stomachi in corpore, et principis in republica idem officium est, juxta illud Q. Sereni:

Qui stomachum regem totius corporis esse

Contendunt, vera niti ratione videntur.

Hujus enim validus firmat tenor omnia membra.
At contra ejusdem franguntur cuncta dolore.
Quin etiam, nisi cura juvet, vitiare cerebrum
Fertur, et integros illinc avertere sensus.

Noli ergo neque nostrum, neque secularium principum duritiam metiri, sed omnium utilitatem attende.

Cap. 25. De cohærentia capitis et membrorum reipublica: et quod princeps quædam imago deitatis est, et de crimine majestatis, et de his quæ sunt in fidelitate servanda.

MIHI vero satisfactum est, et persuasus sum devotos humeros supponere potestati, nec modo fero eam, sed grata est, dum Deo subjecta est, et illius ordinem sequitur. Alioquin si divinis reluctetur mandatis, et me theomachiæ suæ velit esse participem, libera voce respondeo: Deum cuívis homini præferendum. Sic ergo cohæreant inferiora superioribus, sic universa membra se subjiciant capiti, ut religio servetur incolumis. Rem politicam legitur Socrates instituisse, et in eam dedisse præcepta, quæ a sinceritate sapientiæ, quasi quodam fonte naturæ manare dicuntur. Hoc autem in summa colligitur, ut quæ in republica humiliora sunt, majorum officio diligentius conserventur. Institutionem Trajani, cujus mentio superius facta est, diligentius relege, et hæc latius conscripta invenies. Nobis autem hæc de unitate capitis et membrorum ad præsens dixisse sufficiat; hoc adjecto quod præmisimus, quod læsio capitis, ut prædiximus ad omnia membra refertur, et cujusque membri vulnus injuste irrogatum, ad capitis spectat injuriam. Cæterum quod adversus caput aut universitatem membrorum dolo malo malitia præsumit, crimen est gravissi

mum, et proximum sacrilegio: quia sicut illud Deum attentat, ita et istud principem, quem constat esse in terris quandam imaginem Deitatis. Et ex eo quidem majestatis dicitur crimen, quod persequitur illius imaginem, qui solus, sicut illustris Comes Legecestriæ Robertus, modeste proconsulatum gerens apud Britannias, dicere consuevit, veræ et ingenuæ majestatis retinet veritatem. Puta cum quis adversus principis securitatem, aut populi, quid molitur, sive per se, sive per alium. In hujus autem persecutione omnibus æqua conditio est: et plerumque fit, ut nec mortis beneficio, in his etiam quos nemo convenit in vita, liberentur. Sed convictis mortuis illorum damnatur memoria, et bona successoribus auferuntur. Nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est. Ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare, neque manumittere posse constat, nec ei solvere jure debitorem. Famosi quoque, qui alias jus accusandi non habent, sine ulla dubitatione hic admittuntur; sed et milites, qui alias causas defendere non possunt. Nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc accusationem admittendi sunt. Servi quoque dominos licenter deferunt, et liberti patronos. Hoc tamen crimen a judicibus non in occasionem ob principalis majestatis venerationem habendum est, sed in veritate. Nam et spectanda est persona an potuerit facere, et an fecerit, an cogitaverit, et an antequam hoc præsumpserit, sanæ mentis fuerit. Nec lubricum linguæ ad pœnam facile trahendum est: quamquam enim temerarii pœna sint digni, tamen et illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod vel ex scriptura legis descendat, vel quod ad exemplum legis vindicandum est. Audiuntur et mulieres in læsæ majestatis quæstione. Nam conjurationem Sergii Catilinæ Julia

[blocks in formation]

mulier detexit, et M. Tullium consulem in judicium ejus instruxit. Tormentis quidem subdendi sunt, si hoc ratio necessitatis, aut utilitatis inducat, qui criminis ejus rei esse creduntur cum illis, quorum consilio atque instinctu ad accusationem visi sunt accessisse, ut ab omnibus commissis consciis vindicta possit instituta reportari. Sunt autem plurima, quæ majestatis informant crimen, ut si de morte principis tractetur, aut magistratuum, aut arma quis contra patriam tulerit, aut relicto principe de publico bello profugerit, aut concitatum in seditionem adversus rempublicam sollicitaverit populum: cujusve opera, dolove malo, hostes populi, reique publicæ, commeatu, armis, telis, pecunia, quave alia re adjuvantur, vel ex amicis hostes reipublicæ fiunt: cujusve opera, dolove malo, factum erit, quo magis obsides pecunia dentur adversus rempublicam, quo minus etiam gens extraneæ regionis reipublicæ obtemperet, fecerit. Item qui confessum in judicio reum, et propter hoc in vincula conjectum, emiserit, et in hunc modum plurima, quæ longum, aut impossibile est enarrare. Sed quia formam fidelitatis in eo præ cæteris servari oportet, pauca sunt ex quibus quid non liceat, commodissime colligi potest. Necessarii namque contrarium, impossibile est, et ei quod oportet fieri, sola illicita contradicunt. Exigit autem fidelitatis forma, quæ necessario fidei sunt inserta, incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Ne cui fidelitate tenemur astricti, incolumitatem lædamus corporis, aut munitiones quibus tutus est detrahamus, aut præsumamus committere, unde honor aut illius utilitas minuatur: sed neque id quod facile est, difficile fieri licet; aut quod possibile est, impossibile. Præterea qui beneficium ab eo, cujus fidelis est, possidet, gerendis ejus auxilium

« PoprzedniaDalej »