Obrazy na stronie
PDF
ePub

quum manus feminæ dejecerit eum. Vocavit ergo Abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestibus viduitatis, et lavit corpus suum, et unxit se myrrha optima, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestibus jucunditatis suæ, cingens sandalibus pedes suos, assumsitque dextralia, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. Contulitque ei splendorem Dominus, quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Et ideo Dominus hanc in illa pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore oculis omnium appareret. Illuc ergo perveniens, et publicum captans hostem, dixit Judith Holoferni: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si ea sequutus fueris, perfectam rem faciet Deus tecum. Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus tua, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines, sed et bestiæ agri serviunt illi per te, et obtemperant ei. Nunciatur enim virtus et industria animi tui universis gentibus, et indicatum est omni seculo, quia solus potens es et bonus in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus gentibus prædicatur. Et adjiciens ait: Veniens nunciabo tibi omnia, ita ut adducam te per mediam Hierusalem, et habebis omnem populum Israel sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te, quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei. Quid quæso insidiosius excogitari, quid captiosius dici potest, hac mystici dispensatione consilii? Dixit itaque Holofernes: Non est talis mulier super terram in aspectu, et pulchritudine, et sensu verborum. Cor enim ejus concussum ardebat in concupiscentia ejus. Dixitque Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam

[merged small][ocr errors]

coram me. Ipsa vero quæ luxuriari non venerat, fidei et fortitudinis suæ instrumento, usa est luxuria aliena. Et crudelitatem, quam semel sopivit blanditiis, in populi liberatione caritatis armis occidit. Percussit ergo Holofernem in cervicem, et abscidit caput ejus, et tradidit illud ancillæ suæ, ut poneretur in peram reportandum in urbem, quæ salutem fuerat consequuta in manu feminæ. Hoc tamen cavendum docent historiæ, ne quis illius moliatur interitum, cui fidei aut sacramenti religione tenetur astrictus. Nam et Sedechias, ob neglectam fidei religionem, legitur captivatus, et quod in alio regum Judæ non memini, eruti sunt oculi ejus, quia Deum, cui juratur, etiam quum ex justa causa cavetur tyranno, lapsus in perfidiam, non proposuit ante conspectum suum. Sed nec veneni, licet videam ab infidelibus aliquando usurpatam, ullo unquam jure indultam lego licentiam. Non quod tyrannos de medio tollendos non esse credam, sed sine religionis honestatisque dispendio. Nam et David, regum quos legerim optimus, et qui excepto sermone Uris Ethei, in omnibus inculpatus incessit, licet tyrannum gravissimum sustineret, et eum perdendi sæpe nactus fuerit occasionem, ei tamen maluit parcere, confisus de misericordia Dei, qui eum sine peccato poterat liberare. Decrevit ergo expectare patienter, ut ille visitaretur a Domino reddita caritate, aut in prælio caderet, aut alias justo Dei judicio moreretur. Siquidem vel ex eo potest insigniri patientia ejus, quod quum oram chlamydis Saul præscidisset in spelunca, et alibi de noctu castra ingressus, custodum negligentiam increpasset, ipsum regem coegit profiteri, quia David causam agebat justiorem. Et hic quidem modus delendi tyrannos, utilissimus est, et tutissimus: si qui premuntur, ad patrocinium clementiæ Dei humiliati confugiant, et puras manus levantes ad

Dominum, devotis precibus flagellum, quo affliguntur, avertant. Peccata etenim delinquentium, vires sunt tyrannorum. Unde Achior dux omnium filiorum Amon, saluberrimum hoc consilium dedit Holoferni. Perquire, inquit, nunc domine mi, si est aliqua iniquitas populi in conspectu Dei eorum, et ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ. Si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere, quoniam Deus eorum defendet illos, et erimus in opprobrium universæ terræ.

Cap. 21. Omnium tyrannorum finem ssse miseriam: et quod in eos Deus vindictam exercet, si manus cesset humana, ac hoc in Juliano apostata, et multis sacræ Scripturæ patet exemplis.

FINIS enim tyrannorum confusio est, ad interitum quidem, si in malitia perseverant; si revocantur, ad veniam. Nam et ipsi flagello paratur incendium, quum in correctionem filiorum eo fuerit usus pater. Et, inquit, Achab reveritus est faciem meam, non inducam malum hoc in diebus ejus. At Jezabel in sævitia perseverans, condigno crudelitatis exitu sanguinem suum canibus lingendum præbuit, in loco ubi sanguinem innocentis Naboth linxerant canes. Quod si ita Nabuthæ innocentis sanguis exquiritur, nunquid tot innocentium sanguis irrequisitus erit? Vineam justi concupivit impietas, et in permutationem ejus totius regni jura amisit. Punitur autem malitia semper a Domino, sed interdum suo, interdum quasi hominis utitur telo, in pœnam impiorum. Afflixit Pharao populum Dei, et ab eodem gravissimis, sicut in Exodo legitur, flagellatus est plagis. Quas breviter,

ut fidelius teneantur, metro comprehensas curavi in

serere.

Prima rubens unda, ranæ, tabesque secunda,
Inde culex tristis, post musca nocivior istis.
Quinta pecus stravit, vesicam sexta creavit.
Pone subit grando, post bruchus dente nefando.
Nona tegit solem, primam necat ultima prolem.

Nec curo quis versus fecerit, hoc solum attendens, quia plagas Ægypti sub Pharaone, satis compendiose comprehendit. In his tamen omnibus non est aversus furor ejus a populo Dei, sed egredientem persequens cum curribus et equitibus suis, in mari submersus est. Aquis ergo pro muro, ad populi defensionem, et pro telo ad subversionem tyranni usus est Dominus. Salmanasar quoque, regnante Ezechia, premebat populum Domini, conversusque rex in preces adversus minas tyranni, clypeum divinæ protectionis opposuit. Unde et eum per prophetam confortavit Dominus, dicens: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Factum est ergo in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque millia. Quumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit. Et reversus

est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Quumque adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramalech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asaraddon filius ejus pro eo. Nec moveat si alio et alio nomine censeatur in diversis historiis, quia pro traditione Hebræorum, sicut Hieronymus auctor est,

idem pentonymus extitit. Dictus est enim Salmanasar, et Sennacherib, et Phul, et Teglad Phalasar, et Sargon. Nisi enim polyonymus habeatur, historicorum quadam contrarietate dissidentium quandoque vacillabit auctoritas. Hic ergo angelico gladio primum adversus exercitum usus est Dominus, deinde adversus impium manibus filiorum. Ipsa quoque natura vindictas stupet interdum altissimi, et hominum provocante malitia, creatoris sui legibus mirabiliter acquiescit. Hinc est quod adversus Dominum Nabuchodonosor intumescens, exacto septennio bestiam egit, et pœnitens est denuo reversus in hominem, rebus restitutus et regno, licet eo postmodum meruerit misero exitu spoliari. Ad tempora transeo Christiana, quoniam in omni gente et populo manifesta est nequitia tyrannorum, et evidens pœna. Julianus vilis apostata, et sordidus imperator, dolo potius quam viribus persecutus est Christum, nec tamen viribus temperavit. Nam sub eo gravissima Christianorum exorta est persecutio, dum Galilæi, quem dicebat, conatu impio nomen moliebatur extinguere. Verum dum adversus Parthos infaustam expeditionem ageret, et idolis, in reditu suo, pro sacrificio, cædem devoveret Christianorum, Magni Basilii, aliorumque sanctorum precibus misertus est Deus, Mercuriumque martyrem destinavit, qui tyrannum in castris, mandato beatæ virginis, lancea perforavit, morientemque coegit impium confiteri Galilæum, Christum scilicet, quem prosequebatur, esse victorem, et de se triumphasse. Quum enim præfatus Episcopus, fideles Cæsareæ in ecclesia perpetuæ virginis genitricis Dei, pernoctantes in orationibus collegisset, ipsa nocte beatam virginem in visione sanctus agnovit, et hujusmodi consolationem accepit: Vocate, inquit, illa, mihi Mercurium, et abibit interficere Julianum, in filium meum, et Deum

« PoprzedniaDalej »