Obrazy na stronie
PDF
ePub

Thais hoc mihi responde, quum tibi do istam virginem, dixtin hos dies mihi soli dare te ?

[blocks in formation]

Ecce quia amicæ patrocinio, nec verba miscere cum rivali licitum est:

Et illa:

Cum eo, inquit, clam te subduxti mihi.

Libuit, inquit. Pamphilam ergo redde huc, nisi eam mavis

eripi.

Equum et justum videtur petere, quum repeti possit, quod ob causam datum est, si ea secuta non fuerit. Quid multa? Ad clamorem meretricis contribules, convicaneique conveniunt, turba fit, convitiatur miles, petenti viribus et jure resistitur, denunciaturque furcifero omnium ineptissimo, ut linguam manusque contineat, quia si quippiam turbæ fecerit, aut moliminis, sibi loci, diei, tortorisque memoria inustione signorum, promittitur, in eum protendenda. Interrogantem se Thais quærere jubet qui respondeat sibi. Miles opera et re perdita, cogitur redire inglorius. Et hunc fructum reportant miseri amatores; eo tamen addito, quod alius rebus, quas illi perdiderunt, abutitur. Et, quo magis doleant, qui eas meretrici surripuit, sibi successisse non putat, nisi stultitiam et infortunia amantium, suosque successus in auditu omnium præconetur et publicet. Audi Chæream occultum dare Pamphila corruptorem. Quid meretrice decepta, loquatur egrediens.

Num quis hic est? Nemo est. Num quis hic me sequitur? nemo homo est.

Jam-ne erumpere hoc licet mihi gaudium? Proh Jupiter,

Nunc est profecto, interfici quum me possum perpeti :
Ne hoc gaudium contaminet vita ægritudine aliqua.
Sed neminem hic curiosum intervenire nunc mihi

Qui me sequatur, quique jam rogando, obtundat, cruciet, enecet,

Quid gestiam? aut quid lætus sim? quo pergam? unde emer gam? ubi siem

Vestitum hunc nactus? quid mihi quæram? sanus sim, an insaniam ?

Interrogatus hæc omnia, Imo ego, inquit, te obsecro Antipho, ut audias omnia, audias diem festum, jucundum eventum, suavem fortunam, in ævum omnibus historiam memorandam. Et sui quoque furoris subtexuit dolos. In summa totius argumenti eo ad præsens universa hæc arbitror posse referri, ut constet pro certo, quia amicitiæ prostitute fides haberi non debet. Nam quæ venit a sinceritate animi, fidelis, certa, et fixa est; quæ ab arca vel loculis, fluida, incerta, erronea, et deficiente viatico emarcescit.

Quum fortuna manet vultum servatis amici,
Quum cecidit, turpi vertitis ora fuga.

Omnis enim res quæ in commercium venit, ab uno transit ad alium, et ditiorem et avidiorem comitatur emptorem. At foro isto nihil iniquius est, quo rem semel emissse non proderit, nisi semper ematur, et ubi quisque rem ab alio venditam vendicat, nisi et ipsi de precio satisfiat. Quis enim popularem favorem vendiderit? Si publice habendus est, ematur ab universis. Singulis enim non licet publica bona distrahere. In proverbii quoque consuetudinem venit: quia incauta largitio non habet fundum. Præterea quem popularis favor ad munera extulit, si forte Thrasonis more emptam celebritatem exigit, contumeliis affectum, honore spoliatum, Thais altera fama, et quavis Thaide minus fida, a præempto honoris gradu arcet, deprimit, et repellis. Insultat rivalis,

sobrius correptor exultat, Gnatho vix submurmurat, dum tamen spes est, aut silet omnino si desperat, et ad alios transit, quia ei consilium est, semper felicioribus adhærere.

Cap. 4. Quod nullum vitium pejus avaritia, nec amari posse qui suspectus est avaritiæ: et de duplici fonte liberalitatis: et uter sit potior: et de Considio et Gillia.

NEC tamen, etsi prodigalitas videatur in culpa, locum arbitror avaritiæ relinquendum. Nullum enim vitium deterius est, nullum detestabilius, præsertim in his, qui principatum, aut magistratum aliquem in republica gerunt. Non enim res ipsa, sed etiam opinio ejus vitanda est; et omnino impossibile est, ut fidelis videatur alicui, aut amore dignus, qui ex merito apud graves et circumspectos viros avaritiæ suspicionem incurrit. Quum vero laus et favor humanus, quasi a duplici fonte proveniant, operæ scilicet et pecuniæ, facilior est hæc, præsertim locupleti. Sed illa lautior et splendidior et dignior viro forti et claro. Nam qui virtutis opera et industria liberales erunt, quo pluribus profuerint, eo plures ad benefaciendum habebunt adjutores. Deinde benefaciendi consuetudine paratiores erunt, et tanquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Si tamen arca suppeteret, nihil gloriosius est ea liberalitate, quæ consistit in donis: maxime quum et Socrates, ut dicitur, interrogatus quænam esset substantia beatitudinis, dignis donare respondit. Ego quidem Socraticam definitionem sic interpretandam arbitror, ut dignitas in accipientium necessitate credatur esse, vel meritis. Illis enim qui promeruerunt, donare justum est; et eis qui indigent, subvenire pium: ita

tamen ut id respiciatur in singulis, quod in facie sapientis sine rubore et nota valeat denudari. Siquidem imitari debemus eum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim pauperem histrionem videamus, aut mimum, non debemus utique fovere malitiam, sed correptam, et si fieri potest emendatam, fraternæ caritatis jure oportet sustentari naturam. Expedit enim omni petenti tribuere, vel affectum mentis vel solatium caritatis. Interdum tamen increpare pigrum, meretricem, vel histrionem confundere salubrius est, quam quod exigunt elargiri. Quid moror? Quicquid caritas erogat, remuneratur a Domino. Quod dispensat vanitas, evanescit. In Quinto Considio saluberrimi exempli, nec sine parvo ipsius fructu, liberalitas, referente Valerio, annotata est: qui, Catilinæ furore ita consternata republica, ut ne a locupletibus quidem debitæ pecuniæ, propter tumultum, pretiis possessionum diminutis, solvi creditoribus possent: quum centies atque quinquagies sestertii summam in fœnore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum, neque de usura a suis passus est conveniri, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicæ confusionis, privata tranquillitate mitigavit. Opportune, mirificeque testatus, se nummorum suorum, non civilis sanguinis esse fœneratorem. Nam qui nunc præcipue nundinatione delectantur, quum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam improbando exultent gaudio, cognoscent, si diligenter Senatusconsultum, quo Considio gratiæ actæ sunt, legere non fastidierint. Subnectit huic Agrigentinum Gilliam, quem propemodum ipsius liberalitatis præcordia constat habuisse. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo, quam divitiis, locupletior. Semperque in eroganda potius, quam in corripienda pe

cunia occupatus, adeo ut domus ejus quasi quædam munificentiæ officina crederetur. Illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata publicis oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus, labentique annonæ subsidia oriebantur. Et quum hæc universis; privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus, paupertate pressis subsidia, detrimentorum incursu quassatis solatia erogabantur: hospites quoque tum urbanis penatibus, tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam vero tempore, quingentos simul Gelensium equites, vi tempestatis in possessiones suas compulsos, aluit ac vestivit. Quid multa? Non mortalem aliquem, sed propitiæ fortunæ benignum esse diceres sinum. Ergo quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat, pro cujus salute et incrementis, tum Agrigentina civitas, tum etiam vicina regiones votis excubabant. Colloca ex contraria parte, arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne præstantiorem aliquanto existimes illam impensam, quam hanc custodiam? Denique quicquid sapientia disponit, approbatur; quod temeritas præsumit, veræ laudis fructum nequaquam assequitur.

Cap. 5. De duobus naturalibus affectibus, scilicet amore justi, et amore commodi: et de sequela eorum, amore scilicet libertatis, et amore dominandi: et de comparatione Cæsaris et Catonis: de Alexandro, Aristotele, Augusto et Platone: et de his qui via devia ad gloriam pergunt.

Quos quidem affectus in homine ab initio extitisse sacræ scripturæ designat auctoritas, appetitum scilicet justi, et commodi appetitum. Quorum alter in volun

« PoprzedniaDalej »