Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. (6) Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, (7,a) et peperit filium, (Matth. 1,22, b) ut adimpleretur quod dictum erat per prophetam; (21,b) ipse enim salvum faciet populum suum, (Luc. II,7,b) et panis eum involvit et reclinavit eum in præsepio.

v. 386,b-407,a; 409,b-437 (Tat. c. 6.) Luc. (II,8) Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. (9) Et ecce claritas dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno, et angelus domini stetit juxta illos. (10) Et dixit illis angelus: Nolite timere! ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (11) quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus in civitate David. (12) Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio. (13) Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ coelestis laudantium deum, (15,a) et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in coelum, dicentes: (14) Gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bonæ voluntatis! (15,b) Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod dominus ostendit nobis! (16) Et venerunt festinantes et invenerunt.... infantem positum in præsepio. (17) Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc, (20,b) glorificantes et laudantes deum in omnibus, quæ audierant et viderant. (19) Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo.

v. 440,b-447,a (Tat. c. 7.)

(Luc. II,21,a.c) Et postquam consummati sunt dies octo.... vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

VI. Christus offertur in templo; Simeon et Hanna.

v. 449,b-463,a (Tat. c. 7.).

(Luc. II.22.a) Et postquam impleti sunt dies purificationis ejus, (22,c) in Jerusalem ut sisterent eum domino, (23) sicut scriptum est in lege domini „Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur", (22,b) tulerunt illum in Jerusalem, (24,a) ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege domini.

v. 463,b-478,b; 481-502,a (Tat. c. 7.)

(Luc. II,25) Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et spiritus sanctus erat in eo, (26) et responsum acceperat a spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum domini. (27,b) Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus in templum, (28) ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit: (29) Nunc dimittis servum tuum, domine, secundum verbum tuum in

pace, (30) quia viderunt oculi mei salutare tuum, (32) lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel. (34,b) Et Simeon dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et ressurectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur; (35,a) et tuam ipsius animam pertransibit gladius.

v. 503,b-525,a (Tat. c. 7.).

(Luc. II,36) Et erat Anna prophetissa, filia Fanuel; hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, (37) et hæc erat vidua usque ad annos octoginta quatuor, quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. (38) Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur domino, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel. v. 528,b-535,a (Tat. c. 7.)

(Luc. II,39) Et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.

VII. Magorum adventus et Herodis fallacia.

v. 541,b--544; 599,b-602,a; 605,b (Tat. c. 8.)

Matth. II,1,b) Ecce magi ab oriente venerunt_Hierosolymam (2) dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare

eum.

:

v, 606-644,a (Tat, c. 8.)

Matth. II,3,a) Audiens autem Herodes rex, turbatus est. (4) Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. (5) At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ; sic enim scriptum est per prophetiam (6,a.c) Bethlehem, ex te exiet dux, qui reget populum meum Israel. (7,a.c) Tunc Herodes diligenter didicit a magis tempus stellæ, quæ apparuit eis, (8) et mittens illos in Bethlehem dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum!

v. 648,b-675,b (Tat. c. 8.)

Matth. II,9) Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (10) Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. (11) Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre sua, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham.

v. 677,b-687,a; 693,b-699,a (Tat. c. 8.)

(Matth. II,12) Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

VIII. Fuga in Egyptum; infanticidium; reditus ex Ægypto.

v. 699,b—715,a (Tat. c. 9.)

(Matth. II,13) Qui cum recessissent, ecce angelus domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge et accipe puerum et fuge in Egyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi! futurum est enim, ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (14) Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte et secessit in Egyptum.

v. 715,b--754,a (Tat. c. 10.)

(Matth. II,16) Tunc Herodes videns, quoniam illusus esset a magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. (18,a.c) Vox.... audita est, ploratus et ululatus multus; Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt. v. 754,b----762,a (Tat. c. 9.)

(Matth. II,15,a) Erat autem Joseph in Egypto usque ad

obitum Herodis.

v. 762,b-782,a (Tat. c. 11.)

Matth. II,19,a) Defuncto autem Herode, (22,b) cum Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, (19,b) ecce apparuit angelus domini in somnis Joseph in Egypto, dicens: (20,b) Defuncti sunt, qui quærebant animam pueri; (20,a) surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israel! (21,a) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus (22,c) et secessit in partes Galilææ (23,a) et habitavit in civitate, quæ vocatur Nazareth.

v. 782,b---786,a (Tat. c. 12.)

(Luc. II,40) Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo.

IX. Christus duodecennis in templo.

v. 786,b-839 (Tat. c. 12.)

(Luc. II,42) Et cum factus fuisset annorum duodecim ascendentibus parentibus ejus Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, (43) consumatisque diebus cum redirent, remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus. (44) Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. (45) Et non invenientes regressi sunt in Jerusalem requirentes eum. (46,b) Et invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem. (47) Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. (48) Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (49,a.c) Et ait ad illos: Nesciebatis, quia in his, quæ patris mei sunt, oportet mé esse? (50) Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos; (51,b) et mater ejus conservabat omnia verba hæc in

corde suo.

(51,a) Et descendit cum eis et venit Nazareth et

erat subditus illis.

X. Johannes baptizans et prædicans.

v. 859-863,a (Tat. c. 4.)

(Luc. 1,80) Johannes autem crescebat.

usque in diem ostensionis suæ ad Israel.

et erat in desertis

v. 863b-65,a; 873-83,a; 886,b-90; 895,b-99,a

(Tat. c. 13.)

(Luc. III,2,b) Factum est verbum dei super Johannem in deserto. (3) Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum poenitentiæ in remissionem peccatorum, (Matth.III,2) dicens: Ponitentiam agite! appropinquavit enim regnum coelorum. (11,b) In poenitentiam (11,a) ego quidem vos baptizo in aqua. (Joh. 1,26) Medius autem vestrum stetit, quem nescitis, (Matth. III,11,d) qui fortior me est: (11,f) ipse vos baptizabit in spiritu sancto. (Joh. I,7,a) Ego veni in testimonium. *) (23) Ego vox clamantis in deserto,,parate viam domini," (7,b) ut omnes credant. **) (Matth. III,10,b) Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.

v. 903,b-941,a; 950,b-959,a (Tat. c. 13.)

(Luc. III, 15) Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne, ne forte ipse esset Christus, (Joh. I, 19) miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent: Tu quis es? (20,b) Et confessus est: Non sum ego Christus; (23,a) ego sum vox clamantis 'Dirigite viam domini.' (21,a.c) Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? propheta es tu? (22) quis es? ut responsum demus his, qui miserunt nos, quid dicis de te ipso? (25,b) Quid ergo baptizas, si tu non es propheta? (23,a) Ait: Ego sum vox clamantis 'Dirigite viam domini. (Matth. IIÍ,11,d) Fortior me est, (Joh. 1,27,b) cujus non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calceamenti. (28) Hæc in Bethania facta sunt; ubi erat Johannes baptizans. (Matth. III,7) Videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum! quis demonstravit vobis fugere a futura ira? (8) facite ergo fructum dignum poenitentiæ!

XI. Baptismus Christi; Johannis de Chris to

testimonium.

v. 959,b-993 (Tat. c. 14.)

(Matth. III,13) Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Johannem, ut baptizaretur ab eo, (Luc. III,23,a) et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta. (Matth. III,14) Johannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo

Hic venit in testimonium (Tat.).
Ut omnes crederent per illum (Tat.).

baptizari, et tu venis ad me? (15,a) Respondens autem Jesus dixit ei; Sine modo! sic enim decet nos implere omnem justitiam. (Luc. III,21,a) Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, (Matth. III, 16,a) confestim ascendit de aqua; ecce aperti sunt ei coeli et vidit spiritum dei descendentem (Luc. III,22,b) corporali specie (Matth. III,16,b) sicut columbam et venientem super se, (Luc. III,22) et ecce vox dicebat de coelis: (17) Tu es filius meus dilectus, in te complacuit mihi.

v. 994-1011,a (Tat. c. 14.)

(Joh. 1,32, a) Et testimonium perhibuit Johannes dicens: (34,b) Hic est filius dei. (33,b) Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem... hic est qui baptizat in spiritu sancto. (34,b)

Hic est filius dei.

XII. Christus a diabolo tentatur.

v. 1024,b-30; 1052,b-54,a; 1061,b; 1064,b-70,a; 1075-1124,a (Tat. c. 15.)

(Matth. IV,1) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo. (2) Et cum jejunasset quadraginta noctibus, postea esuriit. (3) Et accedens tentator dixit ei: Si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant! (4) Qui respondens dixit: Scriptum est: Non pane solo vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore dei. (5) Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum super pinnaculum templi (6) et dixit ei: Si filius dei es, mitte te deorsum! scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (8) Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (9) et dixit illi: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. (10) Tunc dixit ei Jesus: Vade Satanas! scriptum est enim: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies. (11) Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei, (Marc. I,13,b) eratque cum bestiis (Luc. IV,13,c) usque ad tempus.

XIII. Johannis de Christo testimonium.

v. 1124,b-1134,a (Tat c. 16.)

(Joh. 1,36) Johannes respiciens Jesum ambulantem dixit: Ecce agnus dei, (29) ecce qui tollit peccatum mundi!

XIV. Christus in Galilæa prædicans.

V.

1134,b-1135 (Tat. c. 17.)

(Luc. IV,14,a) Et regressus est Jesus ....

v. 1136-1148,a (Tat. c. 18)

in Galilæam.

(Luc. IV,16,a.c) Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit in synagogam (Matth .IV,17,a) et coepit prædicare et

« PoprzedniaDalej »