Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno dei.

(Matth. XXVI,21-25. Marc. XIV, 19-21. Luc. XXII,23. Joh. XIII,21-32).

(Jo. 121. Mt. 279. Mr. 161.) Cum haec dixisset, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: (Mt. 279. Mr. 161. Jo. 121 et 72.) Amen amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. (Mr. 162. Mt. 280. Lc. 269. Jo. 122.) At illi coeperunt contristari et dicere singillatim: Nunquid ego sum, domine? (Mr. 163. Mt. 281. Lc. 268.) Quibus ait: Qui intinguit mecum manum in catino, hic mé tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; (Mt. 282. Mr. 164.) vae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. (Jo. 122. Mt. 280. Mr. 162. Lc. 269.) Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret (Lc. 269. Mt. 280. Mr. 162. Jo. 122.) et quærentes inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturum esset. (Jo. 123.) Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Thesu, quem diligebat Thesus. Innuit ergo huic Symon Petrus et dicit ei: Quis est, de quo dicitur? Itaque cum recubuisset ille supra pectus lhesu, dicit ei: Domine, quis est? Cui respondit Ihesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. (Jo. 124. Lc. 262.) Et cum intinxisset panem, dedit Judae Symoni Scariothis. Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. (Jo. 125.) Dicit ei Ihesus: Quod facis, fac citius! Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dicit ei Ihesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum! aut egenis ut aliquid daret. (Mt. 283.). Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. (Jo. 125.) Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset, dicit Ihesus: Nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo; si deus clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificavit eum.

CLVIII. Ubi Ihesus tradit de sacramento corporis et sanguinis sui.

(Matth. XXVI,26-29. Luc. XXII,19).

(Mt. 284. Mr. 165. Lc. 266. Jo. 65 et 55 et 67.) Caenantibus autem iis accepit Thesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis dicens: Accipite et comedite! hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. (Mt. 285. Mr. 166. Lc. 265 et 266 et 267.) Et accipiens calicem gratias egit et benedixit

Non

et dedit eis dicens: Bibite ex hoc omnes! hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum! Dico autem vobis: bibam a modo de hoc genimine vitis usque in diem, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. (Lc.) Hoc facite in meam commemorationem!

CLIX. Ubi Ihesus dicit Petrum: Expetivit Satanas ut vos ventilet, et omnes hodie in me scandalizabimini.

(Luc. XXII,31-33. Matth. XXVI,31–35. Joh. XIII,33-38).

(Lc. 273.) Ait autem dominus: Symon Symon! ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. (Lc. 274. Jo. 227 et 228.) Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos! (Jo. 125) Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quæritis me et, sicut dixi Judæis 'quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. (Jo. 126. Mt. 289. Mr. 170. Lc. 275.) Dicit ei Symon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit ei Ihesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. (Mt. 287. Mr. 168. Jo. 152.) Tunc Idicit illis Ihesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. (Mt. 288. Mr. 169.) Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, procedam vos in Galilæam. (Mt. 289. Mr. 170. Lc. 275. Jo. 126.) Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor, (Lc.) qui tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire; [Jo.] animam meam pro te ponam. (Jo.) Respondit Thesus: Animam tuam pro me ponis? amen amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet bis, ter me negabis. (Mt. 290. Mr. 171) Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. (Jo.) Et ait discipulis suis:

CLX. Ubi Ihesus hortatur discipulos suos ut non pavefiat cor vestrum.

(Joh. XIV,1-13. 15—31).

(Jo. 127.) Non turbetur cor vestrum! creditis in deum, et in me credite! In domo patris mei mansiones multæ sunt;

[ocr errors]

si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Et si abiero et preparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado, scitis et viam scitis. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Dicit ei Ihesus: Ego sum via et veritas et vita; et nemo venit ad patrem meum nisi per me. Si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis. Et a modo cognoscitis eum et vidistis eum. Dicit ei Philippus: Domine ostende nobis patrem! et sufficit nobis. Dicit ei Ihesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et patrem meum. Quomodo tu dicis 'ostende nobis patrem'? non credis, quia ego in patre et pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a me ipso non loquor; pater autem in me manens ipse facit opera. Non creditis, quia ego in patre et pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite! Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet, quia ego ad patrem vado. (Jo. 128. Mt. 216. Mr. 125.) Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur pater in filio. Si diligitis me, mandata mea servate! Et ego rogabo patrem et alium paraclytum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. Non relinquam vos orfanos; veniam ad vos. Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis, quia ego sum in patre meo et vos in me et ego in vobis. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui deligit me. (Jo. 129. Mt. 98. Mr. 96. Lc. 116.) Qui autem diligit me, diligetur a patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. (Jo. 130.) Dicit ei Judas, non ille Scariothis: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo? Respondit Ihesus et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. (Jo. 131. Mt. 98. Mr. 96. Lc. 116.) Et sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui me misit patris. Hæc locutus sum vobis apud vos manens. (Jo. 132.) Paraclytus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet! Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem, quia pater maior me est. Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Jam non multa loquar vobiscum. Venit

enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam, sed ut cognoscat mundus, quia diligo patrem et, sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio.

CLXI. Ubi Ihesus dicit discipulis suis, qui quod habet baiolet.

(Luc. XXII,34-37. 39. Matth. XXVI,30. Joh. XIV,31). (Lc. 276.) Et dicit eis: Quando misi vos sine saculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram! Et qui non habet, vendat tonicam suam et emat gladium! (Lc. 277. Mr. 216.) Dico autem vobis, quoniam adhuc, quod scriptum est, oportet impleri in me, et quod cum iniustis deputatus est. Etenim ea, quæ sunt de me, finem habent. (Lc. 278.) At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Sat est. (Jo. 122.) Surgite, eamus hinc! (Mt. 286. Mr. 167.)* Et ymno dicto exierunt secundum consuetudinem in montem Oliveti.

CLXII. Ubi Ihesus dicit, ego sum vitis et vos

palmites.

(Joh. XV,1-27).

(Jo. 132.) Dicit eis: Ego sum vitis vera et pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Manete in me et ego in vobis! Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet, et colligent eos et in ignem mittent, et ardent. (Jo. 133. Mt. 216. Mr. 125.) Si inanseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petitis et fiet vobis. (Jo. 134.) In hoc clarificatus est pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea! Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione. Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum

*) und [Lc. 279].

impleatur. Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi VOS. (Jo. 135. Mt. 204. Mr. 115.) Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. (Jo. 136.) Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Jam non dico vos servos, quía servus nescit, quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia, quæcunque audivi a patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat, (Jo. 137. Mt. 216. Mr. 125.) ut, quodcunque petieritis patrem in nomine meo, det vobis. (Jo. 138.) Hæc mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit! Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret. Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Jo. 139. Mt. 90. Lc. 58.) Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis! non est servus maior domino suo. (Jo. 140.) Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Jo. 141. Mt. 244. Mr. 139. Lc. 250.) Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, (Jo. 142. Mt. 112 et 111. Lc. 119.) quia nesciunt eum qui misit me. (Jo. 143.) Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non baberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Jo. 144. Mt. 98. Mr. 96. Lc. 116.) Qui me odit, et patrem meum odit. (Jo. 145) Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent. Nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum, sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio me habuerunt gratis. Cum autem venerit paraclytus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

(Joh. XVI,1-33).

Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. (Jo. 146. Mt. 244. Mr. 139. Lc. 250.) Sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare deo. Et hæc facient, quia non noverunt patrem neque me. Sed hæc locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. (Jo. 147.) Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. At nunc vado ad eum, qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem vobis dico: expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, paraclytus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos; et cum venerit, ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de iustitia vero, quia ad patrem vado et iam non videbitis me;

« PoprzedniaDalej »