Obrazy na stronie
PDF
ePub

XLI. Parabola seminantis in quadruplicem terram. v. 2389-2414 (Tat. c. 72.)

(Matth. XIII,3,b) dicens: Ecce exiit, qui seminat, seminare. (5,a) Quædam ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, (6,b) et quia non habebant radicem, aruerunt. (8,a Alia verò ceciderunt in terram bonam (5,b) et continuo exorta sunt (8,b) et dabant fructum. (4,b) Quædam ceciderunt secus viám (5,b) et continuo exorta sunt (Luc, VIII,5,b) et conculcata sunt et venerunt volucres coeli et comederunt ea. (Matth. XIII,7,a) Alia autem ceciderunt in spinas (5,b) et continuo exorta sunt (7,b) et creverunt spinæ et suffocaverunt ea.

XLII. Expositio ejusdem parabolæ.

v. 2415-2441,a (Tat. c. 75.)

(Matth. XIII,10) Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? (Luc. VIII,9) Et interrogabant eum quæ esset hæc parabola. (Matth. XIII,11) Qui respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum, (13,a) ideo in parabolis loquor eis. (Marc. IV,34,b) Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

v. 2441,b-2530,a (Tat. c. 76.)

(Matth. XIII,18) Vos ergo audite parabolam seminantis! (Luc. VIII,11.b) Semen est verbum dei. (Matth. XIII,20,a) Qui super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, (21) non habet autem in se radicem, sed.... scandalizatur. (23,a) Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui (Luc. VIII,15,b) in corde bono et optimo audiens verbum retinet (Matth. XIII,23,b) et intelligit et fructum affert et facit. (19,a) Omnis qui audit verbum regni (20,b) et continuo cum gaudio accipit illud, (19,c) venit malus (Marc. IV,19,b) et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentia (Matth. XIII, 19,d) et rapit quod seminatum est in corde ejus, (Luc. VIII, 12,b) ne credens salvus fiat: (Matth. XIII.19,e) hic est qui secus viam seminatus est. (22) Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur.

XLIII. Parabola zizaniorum.

v. 2539-2575,a (Tat. c. 73.)

(Matth. XIII,24) Aliam parabolam proposuit illis dicens: Simile factum est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (25) Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. (26) Cum autem crevisset herba et fructum fecisset,

tunc apparuerunt et zizania. (27) Accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? (28) Et ait illis Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus et colligimus ea? (29) Et ait: Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum cum eis. (30) Sinite utraque crescere usque ad messem! et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum!

XLIV. Expositio ejusdem parabola.

v. 2575,b-2621 (Tat. c. 77.)

(Matth. XIII,36,b) Accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (37) Qui respondens ait: Qui seminat ..., est filius hominis; (38,b) bonum vero semen, hi sunt filii regni; (38,a) ager autem est mundus. (39) Inimicus autem, qui seminavit zizania, est diabolus. Messis vero consummatio sæculi est. Messores autem angeli sunt. (40,b) In consummatione autem sæculi (41) mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus..... eos qui faciunt iniquitatem (42,a) et mittent eos in caminum ignis. (43) Tunc justi fulgent sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures, audiat!

XLV. Parabolæ grani sinapis et sagenæ.

v. 2622-2629,a (Tat. c. 74.)

(Matth. XIII,31,a) Aliam parabolam proposuit eis, dicens: (Luc. XIII,18,a) Cui simile est regnum dei? (Matth. XIII,31,b) Simile est grano sinapis, (32,a) quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, majus est omnibus arboribus et fit arbor.

v. 2629,b-2640,a (Tat. c. 78.)

(Matth. XIII,47) Iterum simile est regnum coelorum sagenæ missæ in mare, ex omni genere piscium congreganti, (48) quam, cum impleta esset, educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. (49) Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum (50,a) et mittent eos in caminum ignis.

XLVI. Christus in Galilæa spretus et insidiis circumventus.

v. 2648-67; 2677,a-99,a (Tat. c. 79.)

(Matth. XIII,54) Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia hæc et virtutes tales? (55,a) Nonne hic est

fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus (56) et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? (57,a) Et scandalizabantur in eo. (58) Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. (Luc. IV,24,b) Et ait illis: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. (28) Et repleti sunt omnes. in synagoga ira hæc audientes (29,b) et duxerunt illum usque ad supercilium montis, (29,d) ut præcipitarent eum. (30) Ipse autem transiens per medium illorum ibat (Matth. IV,13,c: Tat. c. 80) in locum desertum seorsum.

XLVII. Decollatio Johannis Baptistæ.

v. 2699,b-2737,a; 2744-2808,a (Tat. c. 80.)

(Luc. III,3,b) Johannes prædicans baptismum poenitentiæ in remissionem peccatorum, (18) multa et alia exhortans evangelizabat populo. (19) Herodes autem tetrarcha corripiebatur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, (Marc. VI,17) quia duxerat eam. (18) Dicebat enim Johannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (19,a) Herodias autem insidiabatur illi (17,b) et Herodes tenuit et vinxit eum in carcere (19,b) et volebat occidere eum, nec poterat; (Matth. XIV, 5,b) timebat enim populum, quia sicut prophetam eum habebant, (Marc. VI,20 b) sciens eum virum justum et sanctum. (21) Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ. (22) Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me, quod vis! et dabo tibi. (23) Et juravit illi: Quia quidquid petieris, dabo tibi, licet dimidium regni mei. (24) Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? Et illa dixit: Caput Johannis Baptistæ. (25,a) Cumque introisset statim ad regem, petivit caput Johannis Baptistæ. (26) Et contristatus est rex; propter juramentum autem et simul recumbentes noluit eam contristare, (27) sed misso spiculatore .... decollavit eum in carcere. (Matth. XIV,11) Et allatum est caput ejus.... et datum est puellæ et attulit matri suæ. (Luc. IV,28,b: Tat. c. 65) Major inter mulierum natos propheta Johanne Baptista nemo est. (Matth. XIV,12) Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Jesu. XLVIII. Panes quinque et pisces duo multiplicati in deserto.

v. 2811,b-2820,a (Tat. c. 80.)

(Matth. XIV,13,b) Jesus secessit inde in locum desertum. Et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum de civitatibus (14,b) et misertus est turbæ (Luc.IX,11) et excepit eos et loquebatur illis de regno dei.

v. 2820,b-2873,a (Tat. c. 81.)

(Matth. XIV,15,a) Vespere autem facto (Luc. IX,12,b) accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque, quæ circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus! (Matth. XIV,16) Jesus autem dixit illis: Non habent necessè ire; date illis vos manducare! (Joh. VI,7) Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. (Marc. VI,38,a) Et dicit eis: Quot panes habetis?_(Joh. VI,8,a) Dicit ei unus ex discipulis ejus Andreas: (9) Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordaceos et duos pisces; sed hæc quid sunt inter tantos? (Marc. VI.39) Et præcepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum. (Matth. XIV,18) Et Jesus ait eis: Afferte mihi illos huc! (Luc. IX,16) Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in coelum et benedixit illis, et fregit et distribuit discipulis, ut ponerent ante turbas, (Matth. XIV,19,b) discipuli autem turbís. (20,a) Et manducaverunt omnes et saturati sunt. (Joh. VI,12,b) Dixit autem discipulis suis: Colligite, quæ superaverunt fragmenta, ne pereant! (Matth. XIV,20,6) Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. (21) Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum exceptis mulieribus et parvulis.

v. 2873,b--85,a; 2895,b-99 (Tat. c. 81.)

(Joh. VI,14) Illi ergo homines cum vidissent, quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. (15) Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit in montem solus. (Marc. VI,45,a) Et statim jussit discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fre

tum.

XLIX. Christus et Petrus supra mare ambulantes. v. 2900-2903,a (Tat. c. 81.)

solus.

(Matth. XIV, 23,a) Et dimissa turba ascendit in montem

v. 2903,b--2974,a (Tat. c. 82.)

(Joh. VI,16,b) Descenderunt discipuli ejus ad mare, (17,a) et cum ascendissent in navim, venerunt trans mare .... et tenebræ jam factæ erant. (Matth. XIV,25,a) Quarta autem vigilia noctis (Marc. VI,48,a) Jesus vidit eos laborantes in remigando; (Matth. XIV,24.b) erat enim contrarius ventus (24,a) et navicula in medio mari jactabatur fluctibus. (26) Et videntes Jesum super mare ambulantem, turbati sunt dicentes: quia phantasma est! et præ timore clamaverunt. (27) Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam! ego

sum, nolite timere! (28) Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas! (29) At ipse ait: Veni! Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum. (30) Videns vero ventum validum, timuit, et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac! (31) Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? (32) Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. (Joh. VI,21,b) Et statim fuit navis ad terram. (Matth. XIV, 33) Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius dei es.

v. 2974,b-2983,a (Tat. c. 83.)

(Matth. XIV,34,a) Et cum transfretassent, venerunt [in terram Genesar]. (Joh. VI,24,b) Et venerunt turbæ quærentes Jesum. (35,a) Dixit autem eis Jesus: (38) Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (40,a) Hæc est autem voluntas patris mei, qui misit me, ut omnis, qui videt filium et credit in eum, habeat vitam æternam.

L. Mulier Cananæa.

v. 2983,b-3030,a (Tat. c. 87.)

(Marc. VII,24) Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sydonis. (Matth, XV,22) Et ecce mulier Cananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, domine fili David! filia mea male a dæmonio vexatur. (23,a) Jesus autem non respondit ei verbum. (25) At illa venit et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me! (23,b) Et accedentes discipuli ejus rogab ant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. (24) Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. (25) At illa... . dixit: Domine, adjuva me! (26) Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere cani bus. (27) At illa dixit: Etiam, domine; nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum. (28) Tunc respondens Jesus ait illi: ( mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis! Et sanata est filia ejus ex illa hora.

LI. Petro promittuntur claves regni coelorum.

v. 3034,b-3085,a (Tat. c. 92.)

(Matth. XVI,13) Venit autem Jesus in partes Cæsarea Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? (14) At illi dixerunt: Alii Johannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam aut unum ex prophetis. (15) Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? (16) Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus filius dei vivi. (17) Respondens autem Jesus dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis

« PoprzedniaDalej »