Obrazy na stronie
PDF
ePub

malo thesauro cordis sui profert malum (45,a) et bonus homo de bono profert bonum.

XXX. Parabola de via arcta et de via spatiosa.

v. 1772-1802,a (Tat. c, 41.)

(Matth. VII,13,b) Spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. (14,b) Quam arcta via est, quæ ducit ad vitam! et pauci sunt qui inveniunt eam. (13,a) Intrate per angustam portam! (Luc. XI,9) Petite et dabitur vobis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. (10) Omnis enim, qui petit, accipit et qui quærit, invenít et pulsanti aperietur.

XXXI. Epilogus concionis in monte.

v. 1802,b-1827,a (Tat. c. 44.)

(Matth. VII,24) Omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, (25) et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. (26) Et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam, (27) et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit et fuit ruina ejus magna.

v. 1827,b-1838,a (Tat. c. 44.)

(Matth. VII,28) Et factum est, cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. (29) Erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribe eorum et pharisæi.

XXXII. Emissio et informatio discipulorum.

v. 1838,b-1864;a (Tat, c. 45.)

(Matth. X,1,a) Et convocatis duodecim discipulis suis, (Luc. IX,2,a) misit illos prædicare regnum dei, (Matth. X,1,b) et dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem, (Luc. IX,3,a) et ait ad illos: (Matth. X,8,b) Gratis accepistis, gratis date! (7,a) Euntes prædicate (Marc. VI,12) ut poenitentiam agant! (Matth. X,9) Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam (10,b) neque duas tunicas (Luc. IX,3) neque panem! (Math. X,10,d) Dignus enim est operarius cibo suo.

*

v. 1874,b-1915 (Tat. c. 45.)

(Matth. X,16) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio

*) vgl. Marc. VI,12 (Tat. am Schlusz von c. 45): „Exeuntes autem discipuli prædicabant, ut poenitentiam agerent

ERMAN SEMINAR

TAYLOR
INSTITUTION

OXFO

LIBRAR

luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ! (17) Cavete autem ab hominibus! tradent enim vos in conciliis et... flagellabunt vos, (18,a) et ad præsides et ad reges ducemini propter me. (Luc. XII,11) Cum autem tradent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse, qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis! (Matth. X.19) Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini; (20,b) spiritus patris vestri est, qui loquitur in vobis. (28) Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere! sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam! (39,b) Qui perdiderit animam suam propter me, (Joh. XII,15) in hoc mundo (Matth. X,39,c) inveniet eam (Joh. XII,15) in æterna vita. v. 1916-1917,a und 1921-24,a (Tat. c. 43.)

(Matth. VII,21) Non omnis, qui dicit mihi,,Domine, domine," intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem patris mei ..., ipse intrabit in regnum coelorum. (Luc. VI,46) Quid autem vocatis me 'domine domine et non facitis quæ dico?

v. 1924,b-1927 (Tat. c. 35.)

(Matth. VI,7,a) Orantes autem nolite multum loqui! (8,b) scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

v. 1930–1981,a (Tat. c. 45.)

(Matth. X,11) In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis! (12) Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes 'Pax huic domui'! Luc. X,9.a) et curate infirmos qui in illa sunt! (Matth. X,14) Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate (23,b) et fugite in aliam! (13,b) et pax vestra ad vos revertetur. (14,b) Excutite pulverem de pedibus vestris (Marc. VI,11,b) in testimonium illis! (Matth. X,15) Amen dico vobis, tolerabilius erit terræ Sodomorum in die judicii quam illi civitati. (40) Qui recipit vos, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit.(42) Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (33) Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui in coelis est (32) Qui autem confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in coelis.

v. 1985-1994 (Tat. c. 45.)

(Matth. XI,1,a) Et factum est cum consummasset Jesus præcipiens discipulis suis, transiit inde.

XXXIII. Nuptiæ Canenses.

v, 1995-2002; 2013,b-29,a; 2033-42,a; 2044,b-67,a;

2075-77,a (Tat. c. 46.)

(Joh. II,1) Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. (2) Vocatus est autem ibi et Jesus et discipuli ejus ad nuptias. (3) Et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. (4) Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. (5) Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite! (6,a) Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ. (7) Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua! Et impleverunt eas usque ad summum. (8) Et dicit eis Jesus: Haurite nunc et ferte architriclino! Et tulerunt. (9,a) Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, (9,c) vocat sponsum (10) et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod' deterius est; tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. (11,c) Et crediderunt in eum discipuli ejus: (11,b) manifestavit gloriam suam (11,a) et hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ.

v. 2077,b-2088 (Tat. c. 45.)

(Matth. XI.1,b.) Transiit inde, ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum.

XXXIV. Centurio Capernaiticus.

v. 2089-91,a; 2094,b-2162,a (Tat. c. 48.)

(Matth. VIII,5) Cum autem introisset Capernaum, accessit ad eum centurio rogans eum (6) et dicens: Domine puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur. (7) Ait illi Jesus: Ego veniam et curabo eum. (8) Et respondens centurio ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum; sed tantum die verbo! et sanabitur puer meus. (9) Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic 'Vade' et vadit, et alii 'Veni' et venit, et servo meo 'Fac hoc' et facit. (10) Audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. (11) Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum; (12) filii autem regni ejicientur in tenebras: ibi erit fletus et stridor dentium. (13,a) Et dixit Jesus centurioni: Vade et sicut credidisti fiat tibi! (Luc. 7,10) Et reversus centurio in domum suam, invenit servum, qui languerat, sanum.

XXXV. Juvenis Nainiticus; variorum infirmorum sanatio.

v. 2168,b-96,a; 2199,b-2207,a; 2213,b-22,a (Tat. c. 50.) (Luc. VII,11,a) Et factum est deinceps, (11,c) ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa (11,b) et ibat in civitatem

MODERN LANGUAGES

FACULTY LIBRARY

OXFORD.

2

quæ vocatur Nain. (12) Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ, et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. (13) Quam cum vidisset dominus, misericordia motus super eam dixit illi: Noli flere! (14) Et accessit et tetigit loculum et ait: Adolescens, tibi dico, surge! (15) Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suæ. (16) Accepit autem omnes timor et magnificabant deum dicentes: Quia propheta surrexit in nobis et quia deus visitavit plebem suam. (17) Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo et in omnem circa regionem.

v. 2222,h—2228,a (Tat. c. 51.)

(Matth. VIII,16) Vespere autem facto, obtulerunt ei .... omnes male habentes et curavit eos.

....

XXXVI. Tempestas maris sedata.

v. 2232,b-2237,a (Tat. c. 51.)

(Matth. VIII,18) Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

v. 2237,b-2266,a (Tat. c. 53.)

....

(Matth. VIII,23) Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. (24) Et ecce motus magnus factus est, ita ut navicula operiretur fluctibus. (Marc. IV,38,a) Ipse vero erat in puppi dormiens. (Matth. VIII,25) Et accesserunt ad eum discipuli ejus et suscitaverunt eum dicentes: Domine salva nos, quia perimus! (26,a) Et dicit eis: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit vento et mari (Marc. IV,39,b) et dixit: Tace et obmutesce! (Matth. VIII,26,b) Et facta est tranquillitas magna. (27) Porrò homines mirati sunt dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? v. 2266,b-2269,a (Tat. c. 54.)

(Matth. VIII,28,a) Et venit trans fretum.

XXXVII. Dæmoniacorum sanatio.

v. 2269,b-2284 (Tat. c. 54.)

....

(Matth. VIII,28) Occurrerunt ei duo habentes dæmonia de monumentis exeuntes sævi nimis, ut nemo posset transire per viam illam; (Luc. VIII,27) unus enim non in domo manebat, sed in monumentis, (Marc. V.3) nec in catenis jam poterat eum quisquam ligare (5,a) et semper nocte et die in montibus erat clamans. (Matth. VIII,33) Et ejecit dæmonia [in porcos].

(Tat. c. 51.)

(Matth. VIII,16) Et obtulerunt ei multos dæmonia habentes et ejecit spiritus verbo.

v. 2290,b-96,a (Tat. c. 54.)

(Matth. IX,1,b) Et venit in civitatem suam (Marc. 11,2,b) et convenerunt multi.

XXXVIII. Paralytici sanatio.

v. 2296,b-2340,a (Tat. c. 55.)

(Luc. V,18) Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quærebant eum inferre et ponere ante Jesum. (19,a) Et non invenientes, qua parte eum inferrent præ turba, (Marc II,2,a) cum Jesus in domo esset, (Luc. V,18,b) quærebant eum inferre et ponere ante Jesum, (19,b) ascenderunt supra tectum, (Marc. II,4,b) nudaverunt tectum .... et patefacientes (Luc. V,19,c) per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. (20) Quorum fidem ut vidit, dixit: Remittuntur tibi peccata tua. (21,a) Et coeperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: (21,c) Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? (22,b) Et Jesus respondens dixit ad illos: (24) Ut sciatis, quod filius hominis potestatem habet dimittere peccata, (ait paralytico): Tibi dico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam! (25,a) Et confestim surgens coram illis tulit lectum, in quo jacebat, et abiit in domum suam. (26,a) Et stupor apprehendit omnes (Matth IX, 8,b) et glorificaverunt deum, qui dedit potestatem talem hominibus: (IX,33,b: Tat. c. 62) nunquam apparuit sic in

Israel.

XXXIX. Judæorum incredulitas.

v. 2340,b-2348,a; 2361,b-2366,a.

frei nach Tatian c. 55 (Luc. V,21) und c.63, (Blasphemia pharisæorum, Matth. IX,34); vgl. auch Tat. c. 66-70.

v. 2348,b-2361,a.

kurze Zusammenfassung von Tat. c. 56, (Reguli filius sanatur), c. 57, (Christus cum peccatoribus discumbit, idipsum defendít et præsentes instruit), c. 61, (Mulier a profluvio sanata, puella e morte excitata), c. 62, (Christus duobus coecis visum restituit, dæmonium mutum ejicit) und c. 70, (Aridæ manus in sabbatho curatio).

XL. Christus e navicula prædicans.

v. 2366,b-2388 (Tat. c. 71.)

(Matth. XIII,2,a) Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ (3,a) et locutus est eis multa in parabolis. (1,b) Sedebat secus mare (2) et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore, (3,a) et locutus est eis multa

« PoprzedniaDalej »