Obrazy na stronie
PDF
ePub

I. In principio verbum deus apud deum, per quem facta sunt omnia.

(Luc. 1,1-4. Joh. I,1—5).

(Lc 1.) Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, visum est mihi assecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofyle, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. (Jo. 1) (Mt. 1. Lc. 14) In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum; hoc erat in principio apud deum, Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat, et lux hominum, et lux in tenebris lucet et tenebræ eam non comprehenderunt.

II. De sacerdotio Zachariæ.

(Luc. 1,5-25)

(Lc. 1) Fuit in diebus Herodis regis Judeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela. Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. Et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua! Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Johannem, et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt: erit enim magnus coram domino et vinum et siceram non bibet et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ, et multos filiorum Israhel convertet ad dominum deum ipsorum, et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad pruden

tiam iustorum, parare domino plebem perfectam. Et dixi Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.

(Lc. 2.) (Mt. 3.) Et respondens angelus dixit ei. Ego sum Gabrihel, qui asto ante deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. Et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt, quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: Quia sic mihi fecit dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines,

III. Ubi angelus Gabrihel ad Mariam loquitur. (Luc. 1,26-38).

(Lc. 3.) In mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo. David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam_angelus dixit: Ave gratia plena! dominus tecum, benedicta

tu in mulieribus! Quæ cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas Maria! invenisti enim gratiam apud deum. Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Ihesum. Hic erit magnus et filius altissimi vocabitur, et dabit illi dominus deus sedem David patris sui et regnabit in domo Jacob in æternum et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud deum omne verbum. Dixit autem Maria: Ecce ancilla domini; fiat mihi secundum verbum tuum! Et discessit ab illa angelus.

(Luc. 1,39-56).

Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda et intravit in domum

[blocks in formation]

Zachariæ et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exultavit infans in utero eius. Et repleta est spiritu sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata quæ credidit, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt ei a domino! Et ait Maria: Magnificat anima mea dominum et exultavit spiritus meus in deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in do

mum suam.

IV. De nativitate Johannis Baptistæ.

(Luc. 1,57-66).

(Lc. 3.) Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium suum. Et audierunt vicini et cognati eius, quia iam magnificavit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater eius dixit. Nequaquam, sed vocabitur Johannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eis, quem vellet vocari eum. Et postulans pugilarem scripsit dicens: Johannes et nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens dominum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judeæ divulgabantur omnia verba hæc. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? etenim manus domini erat cum illo.

(Luc. 1,67-79).

*

Et Zacharias pater eius impletus est spiritu sancto et prophetavit dicens: Benedictus dominus deus Israhel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ et erexit cornu

[blocks in formation]

salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius; salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu puer propheta altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem domini parare vias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiæ dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

(Luc. 1,80).

Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel.

V. De generatione vel nativitate Christi.

(Matth. 1,1-16. Luc. III,34-38. Matth. 1,17).

(Mt. 1.) (Lc. 14. Jo. 5.) Liber generationis Ihesu Christi filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam et fratres eius. Judas autem genuit Phares et Zara de Thamar. Phares autem genuit Esrom. Esrom autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rachab. Booz autem genuit Obeth_ex Ruth. Obeth autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomon ex ea quæ fuit Uria. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abia. Abia autem genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. Özias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassem Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel antem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Aliachim. Eliachim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Ihesus qui vocatur Christus.

(Lc. 14.) (Mt. 1. Jo. 1. et 2. et 5.) Abraham autem fuit filius Thara, pui fuit Nachor, qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phalec, qui fuit Heber, qui fuit Sale, qui fuit Cainan, qui fuit Arfaxath, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, qui fuit Matusale, qui fuit Enoch, qui fuit Jareth, qui fuit Malalehel, qui fuit Cainan, qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit dei.

(Mt. 2.) Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim.

(Matth. 1,17-25).

(Mt. 3.) (Lc. 2.) Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. (Mt. 4.) Joseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens. Joseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam! quod en m in ea natum est, de spiritu sancto est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Thesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum nobiscum deus. Exurgens autem Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jhesum.

(Luc. II,1--7).

(Lc. 3.) Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesari Augusto, ut describeretur universus orbis. Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli, in suam civitatem. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur, cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio.

VI. Ubi angelus apparuit pastoribus.

(Luc. II,8-20).

(Lc. 3.) Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce

« PoprzedniaDalej »