Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicere: Poenitentiam agite, (Luc. IV,21) quia hodie impleta est hæc scriptura (sc. prophetia Jesaia) in auribus vestris! (Matth. IV,17,d) appropinquavit enim regnum coelorum. (Luc. IV,22,a) Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ejus.

XV. Vocatio discipulorum.

v. 1150,b-1170,a (Tat. c. 19.)

(Matth. IV,18) Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (19) Et ait illis: Venite post me! et faciam .vos fieri piscatores hominum. (20) At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

v. 1172,b-1189,a (Tat. c. 19.)

(Matth. IV,21) Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. (22) Illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt

eum.

v. 1189,b-1202,a (Tat. c. 20.)

(Matth. IX,9) Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me! (Luc. V,28) Et relictis omnibus surgens secutus est eum.

XVI. Christus per totam Galilæam prædicans et

sanans.

v. 1202,b-1220 (Tat c. 23.)

(Matth. IV,23) Et circuibat Jesus totam Galilæam docens et prædicans. . . . et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. (24) Et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis comprehensos et qui dæmonia habebant et paralyticos, et curavit eos. (25) Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et de Hierosolymis et de Judæa et de trans Jordanem.

XVII.

Introductio concionis in monte.

v. 1245-1263; 1268,b-1297 (Tat. c. 23.)

(Matth. V,1,a) Et cum vidisset turbas, ascendit in montem. et cum sedisset, (Marc. III,13,b) vocavit ad se quos voluit ipse (14,a) et fecit ut essent duodecim cum illo, (Luc VI,13,b) quos [et apostolos] nominavit, (14,a) Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem ejus (Matth. X,3.a) et Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem Jacobi, (Luc. VI,15,a) Matthæum et Thomam (16,a) et Judam Jacobi et Judam Iscariotem, (15,b) Jacobum Alphæi et Simonem, (14,c) Philippum et Bartholomæum. (Matth. V,1) Et accesserunt ad eum dis

[ocr errors][ocr errors]

cipuli ejus (Luc. VI,20) et ipse elevatis oculis in eos (Matth. V,2) aperiens os suum docebat eos, dicens:

XVIII. Benedictiones et maledictiones.

v. 1300-1347,a (Tat. c. 23.)

(Matth V,3) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. (4) Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (5) Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. (6) Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (7) Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. (8) Beati mundi corde, quoniam ipsi deum videbunt. (9) Beatí pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. (10) Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. (11) Beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes (Luc. VI,22,b) propter filium hominis: (Matth. V,12,a) gaudete et exultate! quoniam merces vestra copiosa est in coelis.

v. 1347,b-1359,a (Tat, c. 24.)

(Luc. VI,24) Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. (25) Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.

XIX. Vos estis sal terræ.

v. 1359,b--1380 (Tat. c. 25.)

(Luc. VI,27,a) Sed vobis dico: (Matth. V,13) Vos estis sal terræ; quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus.

XX. Vos estis lux mundi.

v. 1389-1412,a (Tat. c. 26)

(Matth. V,14) Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. (16) Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem, qui est in coelis. (15,a) Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio (Luc. XI,33,b) neque in loco abscondito, sed super candelabrum, ut lumen videant *) (15,c) omnes qui in domo sunt. (16,a) Sic luceat lux vestra coram hominibus. (20) Dico enim vobis: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, [non intrabitis in regnum coelorum].

XXI. Adimpletio veterum mandatorum.

v. 1420-1432,a (Tat. c. 26.)

(Matth. V,17,a) Nolite putare, quoniam veni solvere

*) Ut luceat omnibus (Tat.) nach Matth. V,15.

legem aut prophetas! (18) Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit ex lege, donec omnia fiant. (17,b) Non veni solvere sed adimplere.

v. 1432,b-1446,a (Tat. c. 27.)

(Matth. V,21) Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. (22,a) Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.

v. 1446,b-1463,a (Tat. c. 33.)

(Matth. V,43) Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. (44) Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, (45,a) ut sitis filii patris vestri, qui in coelis est.

v. 1463,b-1475,a (Tat. c. 23.)

(Matth. V,23) Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, (24) relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo! et tunc veniens offer munus tuum. (Matth. V,20) (Tat. c. 26): Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum coelorum.

v. 1475,b-1491 (Tat. c. 29.)

(Matth. V,27) Audistis quia dictum' est antiquis: Non mochaberis. (28) Ego autem dico vobis, quoniam omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est ea in corde suo. (29,a) Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te! (30) Et si dextra. manus tua scandalizat te, abscide eam et projice abs te! Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

v. 1503,b-1528,a (Tat. c. 31.)

(Matth. V,33,a) Audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis. (34) Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus dei est, (35,a) neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; (36) neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. (37) Sit autem sermo vester: Est, est, Non, non! quod autem his abundantius est, a malo est.

v. 1528,b-1540 (Tat. c. 32.)

(Matth. V,38) Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo et dentem pro dente. (39,a) Ego autem dico vobis, non resistere malo. (Luc. VI,31) Et prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis similiter! (35,c. Tat. c. 33) [et eritis filii altissimi], quia ipse benignus est [super ingratos et inalos].

XXII. De beneficentia.

v. 1541-1555 (Tat. c. 33)

(Luc. VI,35,b) Benefacite et mutuum date, nihil inde sperantes! et erit merces vestra multa. (34,a) Si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere (34,d) æqualia, (34,b) quæ gratia est vobis?

v. 1556-1565 (Tat. c. 34.)

(Matth. VI,1,b) Attendite, ne [justitiam vestram] faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, (2,a) cum facies eleemosynam! (1,c) alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in coelis est. (4,a) Sit eleemosyna tua in abscondito! (2a) Cum facies eleemosynam, noli tuba canere ante te! (1,c) alioquin mercedem non habebis (4,b) Pater tuus. . . . reddet tibi.

XXIII. De precibus deo gratis.

....

v. 1566-1581,a (Tat. c. 35.)

(Matth. VI,5,a) Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant. orare, ut videantur ab hominibus: (5,c) receperunt mercedem suam. (6,a) Tu autem cum orabis, (6,c) ora patrem tuum in abscondito! (8,b) Scit enim pater tuus, (6,e) qui videt in abscondito, (6,d) et pater tuus.. reddet tibi.

v, 1587,b-1613; 1617-1629, a (Tat. c. 35.)

(Luc. XI,1) Tunc dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut Johannes docuit discipulos suos! (2,a) Et ait illis: Cum oratis, dicite: (Matth. VÌ,9,b) Pater noster, qui in coelis es, sanctificetur nomen tuum! (10) veniat regnum tuum! fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra! (11) panem nostrum supersubstantialem (Luc. XI,3,b) quotidianum da nobis hodie! (Matth. VI,12) et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris! (13) et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo! (14) Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester coelestis delicta vestra. (15) Si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.

XXIV. De jejunio vero.

v, 1629,b—1638,a (Tat. c. 36.)

(Matth. VI,17,a) Tu autem cum jejunas, (18) ne videaris hominibus jejunans, sed patri tuo....! et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

XXV. De veris thesauris et de mammona.
v. 1638,b-1656,a (Tat. c. 37),

(Matth. VI,19) Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur et ubi fures furantur !

(20) Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi fures non furantur! (21) Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

v. 1656,b-1662 (Tat. c. 38.)

(Matth. VI,24) Nemo potest duobus dominis servire: aut enim odio habebit unum et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis deo servire et

mammonæ.

XXVI. De curis mundanis..

v. 1663-1691 (Tat. c. 39.)

(Matth. VI,25,a) Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini! (32,b) Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis. (26,a) Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater vester coelestis pascit illa! (28) Et de vestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri, quomodo crescunt! non laborant neque nent; (29) dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omnia gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (26,b) Nonne vos magis pluris estis illis? (31,a) Nolite ergo solliciti esse, dicentes: (31,c) Quo operiemur? (33) Quærite autem primum regnum dei et justitiam ejus! et hæc omnia adjicientur vobis. XXVII. De justitia; parabola de festuca et trabe. v. 1692--1712,a (Tat. c. 40)

(Matth. VII,1) Nolite judicare, ut non judicemini! (2) In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. (4) Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine! ejiciam festucam de oculo tuo! et ecce trabs est in oculo tuo? (5) Ejice primum trabem de oculo tuo! et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. XXVIII. De margaritis ante porcos non mittendis. v. 1721,b-1725,a (Tat. c. 40.)

(Matth. VII,6,b) Ne mittatis margaritas vestras ante porços, ne forte conculcent eas pedibus suis!

XXIX. De falsis prophetis.

v. 1735,b-1766,a (Tat. c. 42.)

(Matth. VII,15) Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces! (16) a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? (17) Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit. (18) Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Luc. VI,45,c) Ex abundantia cordis os loquitur: (45,b) malus homo de

« PoprzedniaDalej »