Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][graphic]

EXCERPTA QUÆDAM È RUBRICIS

USUM COMMUNIS SANCTORUM CONTINGENTIA.

J Officium Duplex, et suprà , nisi cum æquali aut digniori concurrat , habet I. et II. Vesperas integras; et ad Matutinum tres Nocturnos, et Psalmos Feriales, vel de Dominica , vel proprios qualitate Festorum , ut fusè dicitur in Communi Apostolorum.

Officium Semiduplex habet etiam I. Vesperas integras, sed isto modo : quinque Psalmi dicuntur sub unica Antiphona, quæ est prima è I. Vesperis de Communi, nisi adsit propria. Unico verò ad Matutinum constat Nocturno, in quo dicuntur tres Antiphone super novem Psalmos ; scilicèt unaquæque Antiphona super tres Psalmos ; deindè Versiculus , tres Lectiones et tria Responsoria. Lectio ;. semper est de Scripturâ occurrente , tribus in unam junctis, ij. et iij. habentur in Proprio Sanctorum : tres autem Antiphone, y. et R'n'R). sumenda sunt secundùm Feriarum ordinem , id est : Feria II. et V. de primo Nocturno; Feriâ III. et VI, de secundo; Feria IV. et Sabbato de tertio Nocturno. Quinque habet Antiphonas ad Laudes et ad. II. Vesperas, nisi aliter fieri debeat propter Octavam , ut suis locis notatur.

Officium simplex incipit à Capitulo I. Vesperarum , unicam habet Antiphonam ad Laudes, quæ semper est quarta ex assignatis. Hoc Officium desinit ad Nonam inclusivè. Unico ad Matutinum constat Nocturno , quod ordinatur ut in Officio Semiduplici. Excipiendo tamen Lectionesj. et ij. quæ erunt de Scripturâ occurrente, è tribus duæ. scilicèt j. legitur sola, ij. et iij. in unam junguntur ; Lectio verò iij. ut assignatur in Proprio Sanctorum.

Modus dicendi Invitatorii in quolibet Officio variatur pro gradu Festorum. In solemnibus et suprà , Invitatorium anté Psalmum Veníte bis dicitur, et post singulos ejus

« PoprzedniaDalej »