Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II. Viventis miracula: parentum conversio ad vitam sanctam. Episcopatus Lemovicensis obitus. [CAP. V.]7.Interea vir Domini Sacerdos desiderabat ad presbyteratus honorem conscendere, ut quanto excellentior gradu fieret, tanto liberius Domino vacaret; et quotiescunque sacra mysteria perageret, sese lacrymis in oratione mactaret. Verumtamen, ut tandem hominibus appareret quantæ sanctitatis existeret, placuit divinæ pietati, ut ejus vitam miraculorum gloria decoraret: quod ita factum est.

8. Erat in suprafato vico Calabro quidam homo, cujus cutem lepra fœdaverat. Factum est autem ut quadam die vir Domini Sacerdos ab angelo moneretur, quatenus eum visitaret, et lotis manibus omnia ægritudinis ejus loca palparet. Quod cum fecisset oratione præmissa, hominem continuo sanitati restituit. Habitatores vero loci, nec non omnes regionis ilius populi hoc audientes, lætis animis Domino gratias referebant, B. Sacerdotis merita collaudantes.

9. Mundana quoque mater ejus, audiens filium suum tantum peregisse miraculum, benedicebat Domino, cujus ope mirifica cuncta fiunt miracula: et corde compuncta, cuncta deinceps sæculi spernens oblectamenta, filii desiderabat imitari vestigia. Morabatur in illo tempore vir ejus Laban in Burdegala civitate; quo illa dirigens, accersivit eum, mandans illi per nuntium tam spectandum miraculum Dei fecisse famulum. Hoc audiens Laban, glorificabat et ipse Dominum in eo quod factum fuerat.

A sectantes, et Domini Jesu Christi vestigia per omnia persequentes præcipue tamen peregrinos amabant, et in eis suscipiendis liberaliter insistebant. [CAP. VII]. 11. Quadam die, conveniente viro Dei Sacerdote cum fratribus, more solito, ad horam orationis secundam, contigit ut pater ejus migraret a sæculo. Cumque hoc ei nuntii venientes indicare voluissent, ipse admodum devotissime orationi instabat, ita ut neminem eorum respiceret, donec orationi finem imponeret. Completa vero oratione, patrem jam exanimatum adiit: deinde cum eum jam mortuum in medio expositum invenisset, et interrogavisset horam discessionis ejus, invenit eadem hora illum obiisse, qua ipse ad orationem processerat.Lugebat autem illum tam venerabilis Mundana, quam etiam et parentes ac vicini ejus pariter circumstantes. Quo vir Domini Sacerdos consolans, asserebat illum non esse lugendum, qui Evangelii cum implendo præceptum, peregrinis et pauperibus devotus erogaverat facultates suarum rerum.

B

C

[CAP. VI.] 10. Cum esset ergo Laban, sicut superius dictum, genere nobilis, Mundana, uxor ejus venerabilis, erat ei moribus et generositate consimilis. Erantque ambo secundum sæculi dignitatem inclyti et facultatum affluentia ditissimi. Quadam vero die venerabilis Mundana ad pedes viri sui procidens, cum fletibus precabatur, ut ambo pariter felici commercio pro terrenis cœlestia mercarentur, et S. Sacerdotis imitando vestigio sequerentur; t quemadmodum pariter vixerant carnaliter, viverent et spiritualiter. Quam ejus petitionem Laban exaudiens, corde compunctus libenter assensum præbuit. Diviserunt igitur in duas partes cunctam sui juris substantiam, et unam quidem Ecclesiæ Christi tradiderunt, alteram vero pauperibus et peregri- D nis erogaverunt. Servos quoque ac vernaculos suos liberos abire permiserunt, et reliquam vitam Domino dedicaverunt. Et erant ambo unanimiter,secundum apostoli Pauli præceptum (Rom. xi, 11), spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem

(11) Ita etiam Bernardus Guidonis in ms. Pragensi Jacob expressit, prout habetur Geneseos cap. 49. Ast apud Labbe habetur Job.

(12) Notitia utriusque episcopi Aggerici et Sacerdotis,uti et Capuani episcopi Cadurcensis solum habetur ex hac Vita, eo quod Catalogi circa primos

12. Porro iterum eos interrogavit, si condignum ejus funeri præbuissent obsequium. Cui cum respondissent, quod vivificis mysteriis Dominici corporis et sanguinis non participavisset,cum ingenti mærore protinus se in terram prosternens, oravit diutissime. Deinde defuncti manu apprehensa, semel et secundo eum nomine vocavit. Qui continuo ad vocem viri Dei, ac si dormiret, ita surrexit ; ita circumstantium multitudinem intuens,hujuscemodi verba profudit, dicens: « Hora quidem præsentis diei secunda a sæculo migraveram, sed filii mei meritis concessum est mihi ut iterum ad superos remearem.» Hæc eo loquente, stupebant cuncti qui aderant ad tantæ rei miraculum, expansisque manibus in altum, ac sublato clamore ad cœlum, Domino gratias referebant. Sed cum siluissent,continuo venerabilis Sacerdos communionem Dominici corporis dedit ei; qua ille percepta valde confortatus est. Tunc ante ejus præsentiam idem vir Dei sese projiciens, ad similitudinem patriarchæ (11) Jacob, paternam benedictionem ab eo flagitare cœpit. Cui cum protinus benedixisset pater,iterum mox in pace quievit. O laudabile beati viri meritum, per quod pater ad superos reducitur, et corporis Dominici viatico reficitur,ac postmodum quieturus in pace dimittitur.

[CAP. VIII.] 13. His peractis quæ diximus, cœpil fama beati viri hac illacque diffluere, et odor sanctæ ejus conversationis finitimas regiones perfundere. Unde Lemovicensi episcopo (12) Aggerico beatæ memoriæ decedente, vir Dei Sacerdos in cathedra sublimatur ejusdem Ecclesiæ, ad honorem Dei, electione cleri et favore populi, Francorum rege Chlodovæo (13) seniore illius provinciæ Prinepiscopos sint valde mutili.

(13) Post Alaricum regem a Clodoveo devictum anno 507 præfuit hic Aquitaniæ, ac tunc ante eju obitum, id est 27 Novembris anni 509, videtur S. Sacerdos episcopus constitutus.

cipe etiam collaudante. Sicque per aliquot anno- A set, et discipulis suis omnibusque ibi convenientirum (14) curricula eamdem gubernavit Ecclesiam Dei providentia. Verumtamen,quoniam ne aliquibus fastidium generemus,verbositatem fugimus,et brevitati animum applicamus,nunc ad ejus transitum flectamus articulum.

[CAP. IX.] 14. Sentiens igitur Sacerdos beatissimus, sancto sibi revelante Spiritu, extremum diem sibi imminere, valedicens fratribus Lemovicinam civitatem deseruit, et natale solum repetere studuit. Ibi namque divina præordinante gratia,cupiebat ut ejus conderetur corpusculum, ubi religionis sumpserat exordium. Qui cum iter faceret, venit ad quamdam vil!am quæ Argentacum nominatur, ibique jam diu maceratus dolore, gravi afficiebatur acredine. Sed cum paululum respirasset, ovorum edulium postulavit. Quod discipuli ejus audientes, alimentum quod quæsierat, sollicite per omnes villæ incolas quæritare festinaverunt ; et non invenientes, statim magistro annuntiaverunt. In eadem quippe villa germen gallinarum, milvorum et accipitrum hactenus infestabatur improba voracitate,ita ut vix ibi aliquando aliqua potuerit gallina durare. Quod ut vir sanctus comperit, illam avium importunitatem ita compescuit, in hoc, inquiens, ambitu villæ nulla deinceps avium rapacium gallinas audeat infestare. Cujus servi Dei edictum inviolabile perma net in sempiternum (15). Mira res! verum hoc uno satis patet indicio,quod potenti virtute pontificalis dudum auctoritas homines ligare poterat et solvere. Vere enim illius erat discipulu s,qui in navicula positus,surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.Sic quondam beatissimus Martinus, Turonum archiepiscopus, mergos a præda fluminis prohibuit, et rapacem ingluviem eorum compescuit. Paruerunt volatilia Martini præceptis; obtemperant adhuc accipitres Sacerdotis famuli Dei interdictis. Ipse (16), precamur, precibus nos solvat a criminibus, et sic defendat supplices, ut nunc conservat alites.

[CAP. X.] 15. Vir igitur Domini Sacerdos, præsul sanctissimus, videns diem supremum sibi illuxisse, discipulos convocat, corpusque suum Ecclesiæ, in qua exordium religionis sumpserat, reddi imperat. Demum, cum divinis mysteriis exitum præmunis

C

(14) Saltem ad Justiniani imperium, quod incœD pit anno 527. Notat autem Armandus Gerard, id non ita intelligendum quasi milvos omnino relegarit ab eo loco sanctus, ut volunt aliqui; cum etiam nunc ibi æquæ ac alibi conspiciantur, sed quod ibi non magis quam alibi sint infesti gallinis.

(15) Sequentia hujus numeri intacta sunt apud Bernardum Guidonis.

(16) Breviar. Sarlat. precantium.

(17) Non igitur Argentaci, ubi mortuus, ibidem et sepultus est S. Sacerdos, uti perperam in supplemento Saussajus: graviori etiam errore pro Argentaco scribens Argentoratum, quæ est urbs Germaniæ ad Rhenum. Saussaji errorem ex parte etiam transcripsit Arturus du Monstier in Gynæceo sacro ad bunc diem.

(18) Neque hoc, nec id quod supra dictum de

bus sacræ exhortationis multa affamina perorasset, et se spiritualesque filios, quos deserebat, omnipotenti Deo commendavisset, tertio nonas Maii spiritum cœlo reddidit: qui cboris nunc Angelicis circumseptus illi proximus exstat, cui in terra positus militabat.Sic enim Dominus noster Jesus Christus in terris positus Patrem exorabat : « Pater, volo ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. >>

16. Magistrum igitur exanimem videntes discipuli, qui eum fuerant comitati, aiebant, nimio intrinsecus mœrore correpti, «< Cur, Pater, huc moriturus advenisti?Cur nobiscum tam parvissimo vitæ termino degere voluisti? Cur nos, Pater dulcissime, relinquis orphanos?» His et hujuscemodi questibus. discipuli satisfacientes dolori, magistri præcepta complere studentes, ejus exanimes artus navi imponunt,et per Dordoniæ alveum iter arripiunt ad prædictum (17) monasterium. Et cum jam appropinquarent ad matris domini Sacerdotis diversorium; ecce B. Mundana,luminibus orbata, filii tendebat ad exsequias. Quo cum manibus famulorum sustentata venisset, mox ad fluminis littus meruit recipere lumen divinitus. Nunc sicut in altero miraculo fecimus, dilectum Domini Sacerdotem beatissimo Martino Turonum archiepiscopo comparemus. Martinus (18) matrem suam a gentilitatis convertit errore, Sacerdos Præsul sanctissimus exemplo continentiæ provocavit matrem ad emendationem vitæ : ille per fidem matrem illuminavit intrinsecus, hic illuminavit extrinsecus ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

CAPUT III,

Ratio temporis sepultura: translatio corporis Sarlatum.

[CAP.X1] 17. Floruit autem S. Sacerdos reverendus episcopus Augustorum Anastasii (19) et Justini Senioris (20) Justinianique temporibus,sibi ad invicem succedentibus; Chlodovæo (21), filio Childerici, Fran corum et Aquitanorum tenente monarchiam. lunc Chlodovæum (22) S. Remigius baptizavit. Hoc etiam tempore eximus monachorum legifer (23) Benedictus, et B. Amandus (24) et S. Vedastus epiMergis, invenies apud Sevrum Sulpitium: unde ergo hæc sumpta, quæremus 11 novembris.

(19) Anastasius imperavit a die 11 aprilis anni 491 usque ad 8 julii anni 518.

(20) Justinus proximo a morte Anastasii die cœpit imperare, el anno 527 Justinianum 1 aprilis declaravit successorem, qui illo 1 augusti mortuo, plene regnavit.

(21) Chlodovæus solum cum Anastasio vixit. (22) Baptizatus anno 496, regni sui anno 17, uti alibi probamus.

(23) S. Benedictus natus circa annum 480, mortuus 543, 21 martii, quo die Acta dedimus.

(24) Coluntur ambo 6 Februarii: ex his Vedastus senior factus episcopus circa an. 500, mortuus circa annum 5.0. At S. Amandus natus circa annum 494, et nonagenarius creditur vita functus circa annum 584.

scopi,et alii plures viri sanctissimi floruerant. Exs- A dotis præsulis sepulcrum diligenter est humatum ; titit etiam vicesimus (25) nonus Lemovicensis ecclesiæ episcopus a B. Martiale, primo ejusdem civitatis episcopo, Petri apostolorum principis (26) discipulo.

18. Gloriosissimo præsule Christi Sacerdote, sicut jam dictum est, vinculis corporis absoluto, monachi sæpe fati monasterii corpus ejus sanctissimum de navi deponentes,et suis humeris imponentes, ecclesiæ, cujus Domino donante abbas exstiterat, intulerunt. Quis tunc ibi conventus virorum ac mulierum advenerit,quæve pompa ecclesiasticorum ornamentorum delata fuerit, supervacuum dicere duximus; videres tamen ad ejus exsequias convenire gaudentes pariter et lugentes. Gaudebant,quia tanti confessoris suscipiebant patrocinium, lugebant, se B amisisse dulce solatium. Lacrymas cohibere non poterant pietatis affectu, sed consolabantur corporis ejus adventu. Carmina sic simul et lacrymas effundebant, exsultabant pariter et dolebant.

19. Omnes tamen pariter suavissimo reficiebantur odore,et simul inestimabili propinabantur dulcedine. Nam totum viri Domini corpus divino fragrabat nectare, ac si fuisset perfusum pretioso aromate. Angelorum chorus comitabatur in cœlis, quem chorus virtutum semper fuerat comitatus in terris.Cum ejus vero sanctissima anima tripud ant. tes angeli Dominum collaudabant, et homines in terris positi funeris exsequias honorifice procurabant Sic itaque in memorata basilica, Deo favente, reverendissimi præsulis Sacerdotis reliquiæ feliciter fuerunt reconditæ.

[CAP. XII.] 20. Longo vero post tempore,dum piis lacrymis S. Mundana filii sui semper rigaret mausolaum, sub Wandalica (27) persecutione, gladii procubuit interemptione; et propter insuperabilem Christi confessionem, martyrii suviuit immolationem. Porro corpus ejus, a fidelibus collectum, et juxta filii sui reverendissimi ac sanctissimi Sacer

(25) Hic apparet aliqued páλua, et forte in catalogo episcoporum Lemovicensium, cum antiqua Vita scriberetur noto, nonus post primum fuit S. Sacerdos, inter eos qui constituto firmiter episcopatu sibi invicem sine interruptione successerunt: non adnumerando iis S. Martialem, ejusque discipulum S. Aurelianum.

C

(26) Ita vulgaris opinio habet, alii cum Gregorio Turonensi referunt ad Decii tempora,quod ad ejus D Acta examinabitur 30 Junii. Magnum certe hiatum admittere debent in serie Episcoporum, qui vulga rem tenent opinionem: et ob hanc forte causam Bernardus Guido in catalogo illorum nomina tam liberaliter multiplicat, ut supra diximus.

(27) Petrus Franciscus Chifletius lib. 11 Paulini illustrati, cap. 17, ostendit apud scriptores uno Wandalorum nomine venire nationes omnes Gothicas son Geticas, aliasque barbaras, et sic potuit S. Mundana in aliqua excursione Gothorum, qui Gal. liam Narbonensem satis vicinam adhuc retinebant, occisa fuisse.Coli eam in Ecclesia Sarlatensi 31 maii sub ritu duplici, ut viduam martyrem, indicavit Armandus Gerard: ast hoc die refertur a Saussaio in supplemento, quod sequitur Arturus in Gynæceo

sacro.

628) Hic desinit Breviarium ms. Sarlatenso, ubi

ibique divina opitulante gratia multa fiunt miracula, præstante Domino nostro Jesu Chrislo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, per omnia sæcula sæculorum. Amen (28).

[CAP. XII] 21. Optimo Imperatore (29) Carolo Magno imperialia sceptra tenente, et Ludovico Pio filio ejus sub patris imperio in Aquitania regnante, sicut Actuum eorum libellus testatur, multa in regno Aquitanico monasteria ab eodem rege Ludovico fuerunt reparata, multa et a fundamentis constructa, quibus nunc veluti quibusdam luminaribus decoratur tota Aquitania. Hujus exemplum non modo episcoporum multi, sed et laicorum quam plurimi æmulati, collapsa restaurare, et nova monasteria certabant construere. Hoc etiam tempore, in ejusdem provinciæ corpore, a religiosis viris (30) reslaurata est ecclesia Salvatoris mundi in vico Sarlatensi, qui est situs in pago Petragoricensi.Sicque factum est, Dei operante clementia, ut ecclesias quas præfatus Imperator Carolus Magnus devastando læserat bello,quod multis annis gestum tandem peregerat contra Waiferum (31) tyrannum, et Hunaldum qui post Waiferi mortem Aquitaniam occupaverat, Ludovicus filius ejusdem imperatoris repa. raret. Quas omnes ipse piissinius imperator Carolus Magnus immensis auri et argenti ponderibus, gemmarumque pretiosarum exornavit muneribus amplissimis et honoribus ditavit, et insuper, quod est pretiosius, sanctissimis reliquiarum patrociniis insignivit. Inter quas idem princeps,dominus amabilis Carolus (32) Magnus honestavit, imo sanctificavit hanc,de qua loquimur,ecclesiam de Sarlato non modica portione ligni crucis Dominicæ : quod, ut in quibusdam (33) Actibus ejus legitur,ipse im. perator (34) cum multis aliis reliquiis detulerat ab Hierosolyma.

[CAP. XIV.] 22. Ea tempestate monachi ejusdem ecclesiæ Sarlatensis ad superius nominatum vitot lectiones quot hactenus numeri a nobis nolati.

(29) In ms. Sarlatensi ponitur titulus De revelatione S. Sacerdotis. Apud Bernardum Guidonis: De Translatione corporis S. Sacerdotis apud vicum et monasterium de Sarlato in territorio Pelragorico: et sic sequentia habentur apud Andream Chesnæum tomo III, pag. 385.

(30) Imprimis Bernardo comite Petragoricensi, consentiente uxore Garsinda, qui locum eatenus sub suo jure retinuerat. Diploma ejus vide tom. IV, Galliae Christ., pag. 808.

(31) Imo hellum contra Waiferum seu Waifarum confecerat Pipinus, pater Caroli Magni, atque isto anno 768 interfectus est, ante obitum Pipini, qui decessit 24 septembris.Huldanus autem,pater Waifarii, a Carolo Magno in fugam versus, ac dein captus est. Consule Vitam 28 jacnarii num. 8

(32) Colitur Carolus Magnus officio ecclesiastico apud Sarlatenses.

(33) Sunt aliqua ejus Acta sub Turpini nomine edita, et passim improbata.

(34) Imo acceperat a Fortunato seu Macario episcopo Hierosolymitano, nam ipse non est eo peregrinatus.

cum (35) Calabrum, jam pene in solitudinem reda- A tur. Nam minax flamma, primo per viciniarum do. ctum, abeuntes, una noctium, utriusque sanctorum, sanctissimi scilicet Sacerdotis et matris ejus S. Muadanæ martyris sepulera confringentes, et eorum sanctissima corpora inde colligentes et secum deferentes, intia præscriptam ecclesiam Salvatoris mundi dignissime tumulaverunt. Hæc omnia ita contigisse, sicut prætaxavimus, diligenter investigando cognovimus: diem tamen in quo hæc facta sunt, nemine nobis tradente, nondum certissime novimus. Nec mirum si nos latet hujus rei notitia, cum constet quod per illa eadem tempora (36), bellis præpedita, tota Gallia totaque Aquitania liberalium artium pene caruerit disciplina.

23. Verum ut ab iis, quæ celebriori fama feruntur, notitiam capiat lectoris sagacitas, illius temporis, quo beatissimus Sacerdos floruit, et illius quo in Sarlatensi vico corpus ejus translatum fuit, brevi admodum ratiuncula declaravimus. Computantur quippe a passione Domini usque ad transitum S. Martini anni (37) quadringenti duodecim ; et a transitu S. Martini, usque ad obitum Chlodovæi filii Childerici, cujus tempore floruit S. Sacerdos, anni centum duodecim. Sunt igitur a passione Domini usque ad obitum hujus Chlodovei, anni (38) quingenti viginti quatuor. Item ab obitu Chlodovæi usque ad decessum Caroli Magni, cujus tempore Sarlatensis locus restauratus est, sunt anni (39) trecenti et unus. Hæc tamen quæ scripsimus probabili ratione ab antiquis historiis sparsim relegendo collegimus, et coram Deo positi meracissima veritate tantummodo loquimur; et omissis incognitis ea quæ certissime novimus, ad honorem tanti confessoris fideliter explicavimus.

CAPUT IV. Miracula post Translationem (40) pairata, atque imprimis injurii contra sanctum puniti.

24. Recenti tempore, quo in prædicta sancti Salvatoris ecclesia gloriosi præsulis Sacerdotis fuerunt membra recondita, ipso sancto Parasceves die, pistrinum monachorum forte cœpit exuri. Sic cum incendium illud tertio jam accensum colligeretur fuisse extinctum, longo fomite iterum resumpto robore reaccensum, per vicina quæque late dispergitur. Tunc repente fit clamor, fragor exoritur catervatim concurritur, et incassum hinc et inde focus invadi

(35) Mirum est a Saussajo dici Calabro dein Surlatum nomen datum, cum distent ad duas leucas. (36) Intelligit bella Northmannica, sæculo 1x et x gesta.

(37) Imo mortuus est S. Martinus anno æræ Christi 397.

(38) Chlodovæus e calculo nostro decessit 27 novembris anni 509.

(39) E computo nostro anni 304. Mortuus est autem Carolus 28 januarii anni 8'4.

(40) Hic sub novo titulo, Miracula, inchoatur velut altera pars legendæ nec in capita distinguitur, uti prior: sed miracula singula paragraphum unum constituunt, prolixiorem brevioremque, ut res fert: quod in numeris consequenter signandis etiam se

B

C

D

morum fastigia sparsim porrigitur; ac demum impetus earum, agen e vento, ad ipsam S. Salvatoris basilicam usque provehitur. Verumtamen ad funes (1) siguorum concurritur, sonus eorum procul diffunditur; omne ornamentum quod erat in eadem basilica festinanter colligitur, pretiosissimi confessuris corpus foras extrahitur, et auxilium ipsius sanctissimi pontificis devotissime ab omnibus qui aderant inclamatur. Interea loci cernitur ab oriente advenire nubecula, quam cunctis videntibus candida præcedebat columba. Tunc nubecula illa, rapido flatu acta, ubi super la incendia sua dilatavit velamina, mox ingentis aquæ cœpit inundationem emittere. Cerneres elementorum conflictum, ignis tamen est superatus divinitus. Est operæ pretium tanti miraculi pensare sublimitatem. Quis non stupet, cum ad invocationem dilecti Dei Sacerdotis obscuraretur cœli serenitas; et cum subita pluvi inundatione superata incendii sedaretur immanitas ? Fatendum sane est, et absque ulla ambiguitate credendum, ad ostendendum sancti Sacerdotis meritum (cujus corpus inclytum tam ibi nuper fuerat Deo favente translatum) super ejus basilicam, ad ipsam sanctificandam et ad sedandum idem incendium, ipsum adve nisse Spiritum, qui in similitudine columbæ in Jordane flumine requievit in Christo; et tanto signo Dominus operans, ipsamque suam sanctam ecclesiam sanctificans, ab imminenti incendio per hujus inclyti confessoris meritum tunc liberavit ; et, ut in sequenti pandemus (42) opusculo, multa postmodum miraculorum gloria decoravit; quod quæsumus faciat propitius, ad laudem et gloriam nominis sui, semper. Amen.

25. Leo papa (43) sanctissimus ecclesiam Salvatoris mundi et beatissimi confessoris Christi Sacerdotis, privilegio suæ sanctitatis munire decrevit; in quo privilegio anathematizando prohibuit, ne quis præsumptione vel arrogantia elatus, aut paren tum generositate tumidus, seu quovis alio modo, non electione legitima monachorum ibidem servientium, ipsius ecclesix audeat invadere dominatum, aut res ad eam pertinentes ullatenus diripere, minuere vel alienare. Quod quidam Hubertus, tonsura clericus, actu vero sacrilegus, pro nihilo ducens, Wilielmi comitis fultus præsidio, arripuit domina

quimur.

(4) Ita legendum, non funes lignorum, apposito monuit Claudius Castellanus: Signa autem intelliguntur campanæ: unde etiam nunc in pluribus ad Ligerim ecclesis sonner le seing, est pulsare campanam. Atque hinc pulsus ille, qui ab cxcubitoribus fieri solet inqua cumque re subita aut periculo, le tocsin dicitur, quasi tactus signi; ipsaque campana, ei usui destinata, sic etiam appellatur.

(42) Non existimo diversum quid indicari, sed sequenti opusculo, idem esse ac si diceret, progrediente Opusculo hoc scilicet præsente.

(43) Videtur intelligi S. Leo papa IV, de quo agemus 17 junii; sedit is ab anno 847 ad 855.

tionem, sive prædictæ ecclesiæ congregationem: A rem, ac omni deformitate membrorum deturpatus,

[ocr errors]

ingratam vitam duxit fine tenus.

26. Calviniacus est vicus, in confinio Petragoricorum et Caturcensium. Hujus vici incolæ ad B. Sarcerdotis monasterium venire consueverant. Quadam igitur die quidam illorum ex more veniebant; pauper vero quidam cum sua conjuge ceram et vinum de penuria sua coemerat, et sequebantur præcedentes. Sed dum, ut diximus, tardiori calle iter caperent, et soli incederent, fit eis obviam unus ex parasitis cujusdam militis; flasconemque vini, quem ferebant, violenter extorsit. At illi iter propositum expeditius peragentes ad supradictum veniunt monasterium. Tunc expansis manibus in terram se projicientes, de illata sibi injuria a Deo et ab ejus famulo, sancto videlicet Sacerdote, expetunt ultionem. Ille interim qui flasconem rapuerat, ex eo sibi potum porrigi postulabat. Hi autem qui adstabant vinum ex supra memorato vasculo fundere cupiebant: sed nec pessulum quidem, quo desuper muniebatur, eximere prævalebant. Demum lancea pessulum effringentes, vini liquorem ex eo elicere non poterant. Et dum hæc fierent, auctor flagitii divinitus percussus a dæmone corripitur, atque in seipsum debacchando sceleris ultor efficitur. Manus enim proprias et brachia furibundis depascebat dentibus et omnes quos polerat sævis dilaniabat morsibus. Qui tandem apprehensus, atque duris funibus adstrictus, vitam exhalavit protinus. Illo igitur terribiliter mortuo qui adfuerunt, flasconem cum vino ad beatissimi Sacerdotis monasterium detuleC runt, et ad memoriam tanti miraculi in eadem ecclesia suspenderunt.

qui bonis omnibus locum exspolians exinanibat, et
quotidie pessimabat. Sed cum quadam die membra
sopori stravisset, ecce dominus Sacerdos, duobus
comitantibus per visum, apparuit, atque temerita-
tem illius coercendo, ita redarguit : « Cur, inquiens,
hominum nequissime, contra apostolica decreta hu-
jus sanciæ ecclesiæ res invadere præsumpsisti? Cur
abbatis nomen et tyrannidem assumpsisti? Cur mo-
nasterii supellectilem exportasti ? » Et hoc dicens,
baculum, quem in manu gerebat, in sublime erexit
ut eum percuteret: sed, ut idem Hubertus postea
retulit, precibus comitantium revocatus, baculum
a verbere retinuit. Miser vero de lectulo surgens,
primum quidem visionis horrorem vehementer ex-
pavit, deinde phantasiæ spiritu se delusum autu-
mans, ad pristinum errorem paulatim relabendo
rediit. Verumtamen dum furit ; et dum secundum
similitudinem serpentis et instar aspidis surdæ et
obturantis aures suas, protinus ad crimina ruit;
ecce iterum ipsi dormienti altera nocte sanctus pon-
tifex severior assistens, ait: Quomodo te habes,
Huberte? Vigilasne, an dormis?» At ille pavore per-
cussus illico respondit: « Quis es, domine?» Cui
vir sanctus intulit: « Nonne me nosti? nonne me
jam dudum vidisti? Cur me proterve sprevisti ? »
Hic dictis cœpit caput ejus verberare, ac cætera
membra quæ gerebat fuste dolare. Tunc miser pri-
mum, « Parce, domine, parce, domine, » cœpit eju-
lando clamare. Demum culpam jam sero clamitans,
a lectulo desilivit, sicque demum amens effectus,
cunctis qui aderant mirantibus per monasterii clau-
strum diffugiens, in quoddam tuguriolum, hominum
visus fugitando se contulit. Viatores quidam com-
prehendentes eum ad eamden ecclesiam continuo
reducunt, ibique eum diligenter custodiunt. Tunc
populi per universam illam provinciam, quæ facta
fuerant audientes, Salvatori Christo gratias refere-
bant, sanctique Sacerdotis prædicabant merita col-
laudantes. Ille vero moriens et crebro, » Mea culpa,
sancte Sacerdos, inquiens, debitas pœnas luit. »
Omnibus vero qui hoc audierunt patenter innotuit,
qua pena dignus sit, quisquis injuste super gregem
Christi tyrannidem arripit, et qui tanquam fur ec-
clesiasticas res male disperdit. Petragoricensis co-
mes (44) Wilhelmus, qui contra Apostolica præce-
pta venditor ecclesiæ, de qua loquimur, exstiterat; D
adjunctis utrisque manibus reductoque ore ad au-

(44) Exstat apud Sammarthanos, t. IV, p. 808, diploma, quo « Bernardus, Dei gratia comes Petragoricensis, monasterium S. Salvatoris, quod vocatur Sarlatum, quod tunc minime regulariter degebat, consentiente uxore Garsinda, et domino Ludovico imperante,» tradit, Abbatibus Oddoni et Addacio corumque successoribus, secundum regulam S. Benedicti eligendis, pro se, uxore filiis et filiabus, fratribus et propinquis, cui subscribunt e pro. ceribus undecim, filii verosimiliter et fratres; primo autem loco habetur, signum Guilielmi, quem possis primum filiorum credere. Ex hoc porro con.

27. Quadam autem die cuidam ardore febrium æstuanti, per visionem ostensum est, ut si de vino flasconis, quem præcedente sermone notavimus, biberet, statim convalesceret. Quo hausto, morbo fugato, confestim convaluit; et non solum huic profuit, sed etiam multis aliis, vinum illud ad medelam, quandiu durare potuit. Sicque quod uni fuit ad interitum, multis ægrotantibus attulit remedium.

28. Estivo tempore quidam causa devotionis ad S. Sacerdotis oratorium venerant, et expleta oratione remeabant. Hi vas vinarium, quod œnophorus vocitatur, propriis bumeris deportabant, ut ex eo horis competentibus potantes sitis ardorem refrigerarent. Contigitque eos in itinere caloris et si

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »