Obrazy na stronie
PDF
ePub

mam venit, et cum in propria sede reposuit. Post A tus, nec a provincialibus episcopis metropolitani decessum vero papæ Clementis, rursus Romani quondam inutilem puerum papam ordinaverunt. Sed et hunc Henricus tertius, Henrici supradicti successor et filius, a sede deposuit, et Gregorium sex. tum ili substituit Quidam denique regum et imperatorun pro Dei amore et dilectorum suorum expiatione, alios benignitatis fructus indigentibus exhibuere. Alii vero pro sibi subdita gente multas pertulerunt anxietates, et quidam pacem regni suis prætulere periculis. Sed et quidam illorum fures,adulteros et omnes æque sacrilegos exquisitis interimentes suppliciis,magna populo suo beneficia contulerunt. Alii quoque leges discretione præcipuas et honestas populis tradiderunt. Alii vero fuerunt benignitate præcipui, et alii sensati, et facundia præditi, et alii pacifici, et alii universa morum probitate conspicui. Ali ipsorum etiam diversis ædificiis ecclesias ornaverunt, et alii victricibus armis gentem perfidam a regni sui finibus expulerunt: quibus omnibus indiget Ecclesia. Quidam etiam in suis fundis ædificaverunt ecclesias, in quibus viros posuere religiosos, et eis sua prælia contulerunt, ut ex eorum reditibus viverent, et ibi dein sine sollicitudine nocte dieque Domino ministrarent, homines sanclos at honestos eis præponentes, quos appellamus abbates,qui eos diligenter divinis mandatis imbuerent, et eis pariter necessaria providerent. Ex eo quoque tempore cœperunt etiam præsulatus honorem quibusque viris religiosis et divinis dogmatibus diligenter excultis regali munificentia tribuere et Ecclesiæ Dei pastores dignissimos providere. Qua discreta consuetudine usi sunt multi reges et principes usque ad tempora nostra in promovendis viris doctissimis atque sanctissimis,sicut in superiori jam diximuslibro.Unde etiam ille magnus papa Gregorius, cujus hodie sacri flores eloquii redolent in sancta Ecclesia, Mauricio imperatore jubente,consecrari non renuit. Quod et ante eum beatus fecisse legitur Ambrosius Mediolanensis archiepiscopus vir sanctissimus: qui, Valentiniano imperatore jubente, præsulatum predictæ suscepit Ecclesiæ. Hoc etiam fecere multi viri catholici,quos et decorabat morum elegantia atque sanctissima vita. De quorum numero fuisse noscuntur sanctus Andoenus Rothomagensis archiepiscopus et sanctus Eligius Noviomensis antistes, viri Deo gratissimi, sicut eorum iudicant actus, qui regis D Dagoberti munere pontificari meruere. Verumtamen propter eos qui violenter in Ecclesia se ingerant, et præsulatus honorem ab irreligiosis princi pibus pecunia comparant, amantes superbiam et temporalem dominationem cum vana pompa et arrogantia mundi hujus, statuit sancta Nicæna synodus ne quis præter voluntatem et consensum metropolitani sui ullatenus fiat episcopus. Quod et postmodum venerabiles Romani corroboravere pontifices, videlicet Gelasius, Coelestinus, et Leo sanctissimus, decernentes ut nulla ratione fiat episcopus qui nee a clericis est electus,nee a plebibus expeti

judicio consecratus. Unde salutiferum et opportunum esse speramus ut si rex aut quislibet pius princeps præsulatus honorem viro sancto ordinabiliter tribuere vult, ne hoc suo solo faciat arbitrio, sed consilio et consensu metropolitani episcopi. Nam pro eis qui se contra censuram religiosam provehunt, et culmen regiminis potius sibi rapiunt quam assequuntur, solet sæpe dissensio pullulare, et oritur nonnunquam in populo gravis pernicies. Unde nobis cautum fore videtur ut si res hujusmodi, pravorum studiis obstantibus, competenter minime perfici potuerit, ut tandiu differatur donec in generali synodo rationabiliter atque legitime terminetur. Proinde regis officium est etiam B dissidentes episcopos reconciliare, sicut multis do⚫ cumentis possumus approbare. Imperatoris quippe Valentiniani junioris temporibus Sixtus Romanus pontifex increminatus est a quodam Basso. Quod audiens modo dictus Augustus, pia cura jussit concilium celebrari; in quo purgatus est papa Sixtus a crimine, et Bassus condemnatus est. Theodorici etiam regis Italiæ temporibus Symmachus sedem obtinuit apostolicam, et eodem die Laurentius provectus est ad eumdem gradum per seditionem. Quod senatus Romanus regi Theodorico intimavit, et ut eis mitteret qui ordinaretur apostolicus suggessit. At ille misit eis Petrum Altinæ civitatis episcopum. Sed Symmachus convocavit concilium centum et viginti quinque episcoporum, in quo purgavit se ab his quæ ei objiciebantur; et C ita demum usque ad diem suæ dormitionis permansit apostolicus,et Laurentius privatus est sede sua. Anno quoque Incarnationis Dominicæ nongentesimo sexagesimo secundo Octavianus papa, cum de irreligiositate culparetur, Othone Romano imperatore jubente a sua sede expulsus est, et Joannes septimus ei est substitutus. Verum cum modo dictus imperator a Roma discessisset, Romani Octavianum receperunt, et Joannem ab urbe expulerunt, et Benedictum papam ordinaverunt. Quod imperator Otho comperiens Romam rediit, et præfatum papam Benedictum judicio synodali deposuit, et Joannem loco suo restituit.

Itaque, sicut evidenter sermo noster aperuit,regi rite subjacere videntur omnes regni ipsius episcopi, sicut patri filius deprehenditur esse subjectus, nen natura, sed ordine, ut universitas regni ad unum redigatur princinium. Ad eum denique pertinet illas quæ ad querelas veniunt causas in toto regno suo prudenter audire et auctoritatis suæ privilegio corrigere vel pacificare. Unde reprehendi a quibusdam solet quod Gregorius septimus consecrari vitavit consensu et licentia imperatoris. Pro qua re discensio ista processit, et fiunt quotidie cædes Christianorum, et loca Dei sacrata Romano sanguine polluuntur et contaminantur, ecclesiæ solo tenus evertuntur, et Christicolæ a suis dominibus excluduntur, et castella et vici et villa flammis ardenti

bus consumuntur; et nullus, proh dolor! inveni- A venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos tur qui causam istam caute discutiat, prudenter examinet, ac juste determinet. Clerus et populus in ambiguo positus est, et magniloqui sive magnates nolunt brachia sua, id est vires suas, extendere contra impetum tribulationis; sed facti sunt quique potentes velut arietes invicem se debellantes. Reprehenditur etiam illud decretum ipsius in quo continetur ut nullus episcoporum investituram episcopalus vel abbatiæ de manu regis vel imperatoris suscipiat, propter viros sanctos qui dudum regum vel imperatorum munere, sicut supra retulimus, pontificatus honorem recipere non recusaverunt, quod nunquam fecissent,si in hac re culpam latere novissent. Nec, ut speramus, Deus illos tantis miraculis coruscare faceret, nisi eorum vita coram ipso laudabilis exstitisset. Supervacua igitur esse videtur.Porro potopa mundi hujus quibusque principibus superbiæ elationis tumorem ingerere solet; et dum illicita committunt, reprehensoribus suis dicere solent: Nos a nemine debemus judicari, et sub nullius sumus positi potestate; indomabiles se præbentes medicis spiritalibus,id est sanctis doctoribus,qui eorum delicta paterna scirent possentque pietate curare. Itaque in languore suo permanent donec deficiant; non attendentes illud sapientissimum dictum : «Omnia, inquit, mihi licent, sed non omnia expediunt (1 Cor. VI). » Qui si Deum timerent, et ignem illum qui paratus est diabolo et satellitibus ejus, nimirum illud animo sæpe revolverent quod in beati Job libro scriptum est: «Nunquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ecce et luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus. Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? (Job xxv.) » Et in libro Sapientiæ: « Corpusenim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. 1x). »

qui ex circumcisione erant. Et simulationi ejus consenserunt cæteri Judæi, ita ut et Barnabas du. ceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, Judæus cum sis, gentiliter vivis, et non Judaice, quomodo gentes cogis Judaizare ? Nos natura Judæi,et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus leg's (Gal. 11). » Ergo si tantus apostolus, carnis infirmitate præpeditus, reprehensibilis inventus est, quanto magis ille reprehensibilis est cujus cor tumet, et quasi magna cogitans, attonitos habet ocu. B los? Verumtamen ille qui cæteris apostolis emine bat,et quem Dominus Jesus Christus magister optimus ore suo docuerat et Spiritus sanctus illuminaverat, Paulum nuper ad fidem conversum salubria sibi suggerentem humiliter audire non renuit, sed illi penitus acquievit. Homo vero fastu potentiæ sæculi hujus præditus, sicut in libro Job legitur, « in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri se liberum natum putat (Job. x1), ideoque reatum suum cognoscere et sanctis hominibus assensum præbere detrectat. Verumtamen Deus sapientes homines sæpe per simplices quosque solet instruere. Unde et Balaam propheta, qui mercedem amavit iniquitatis, correctorem habuit suæ vesaniæ animal mutum cui insidere solebat (Num. xx11). Excelsus C quippe Dominus et humilia respicit et excelsa a longe cognoscit. Humilia, inquam, respicit, ut attollat, et excelsa, id est superba, ut dejiciat. Quapropter oportet ut quicunque culmen honoris obti. net, se diligenter attendat, et nulla se ipsum adula. tione seducat, sed intelligat cum quanto periculo morlis æternæ et cum quanta penuria perfectæ justitiæ peregrinemur a Domino. Nam licet sint speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bon (Rom. x), tamen de terra sicca pulverem contrahere solent. Et si hoc dispensatores verbi Dei et ministri sacramentorum ejus, quanto magis quæ. dam provincia magni Regis? Unde Psalmista Domino dicit : « Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. xcm). Sed his modo sepositis, operæ pretium est beati Papæ Leopis [Nicolai] decretum nostris auditoribus propalare, et quid de ordinando papa sanxerit nescientibus intimare.Qui cum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quinquagesimo octavo papæ Leoni successisset, anno ordinationis suæ secundo concilium habuit in basilica Lateranensi mense aprili, indictione duodecima; in qua residens, omnibus sibi circumsidentibus dixit:

Verum nunc vereor ne quis me redarguens dicat: Non est tuum, frater, honorabiles ac sublimes increpare personas.quorum peccata Deusjudicanda suo reservat judicio. Sed meminerit quisquis ille est quia beatissimus Petrus apostolus, qui cæteris omnibus apostolis præcminebut,et cui Deus ac Dominus noster Jesus Christus ore proprio locutus fuerat dicens: « Tu es Petrus, et super hanc pe- D tram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni cœlorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis (Matth. XVI), » quod hunc Paulus nuper ad fidem conversus ausus est reprehendere, ac divino zelo succensus coram omnibus increpare. Sic etenim idem apostolus Paulus scribens ad Galatas dicit : « Cum venisset Cephas Antiochiam, in faciem. ei restiti,quia reprehensibilis erat.Prius enim quam venirent quidam ab Jacob, cum gentibus edebat. Cum autem PATROL. CLXIII.

«Novit modestia vestra, fratres charissimi et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piæ memoria domno Stephano decessore no. stro, hæc apostolica sedes,cui Deo auctore deservio,

31

Quia

invasor atque destructor totius Christianitatis, nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu,in quocunque prius fuerat, sine retractatione deponatur: cui quisquis adhæserit, vel qualemcunque tanquam pontifici reverentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere præsumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem hujus nostri decreti vel sententiæ violator exstiterit,et Romanam Ecclesiam sua præsumptione confundere et perturbare contra hoc statutum tentaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur, et cum impiis, quando resurgent in judicio, reputetur.Omnipotentis scilicet Dei Patris et Filii et Spiritus sancti contra seiram sentiat, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum præsumit confundere Ecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat.Fiat habitatio ejus deserta, et in tabernaculis ejus non sit qui inhabitet. Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Commotus commoveatur ipse et filii ejus, et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Orbis terrarum pugnet contra illum, et cætera elementa sint ei contraria; et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant, et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant. Observatores autem hujus nostri decreti Dei omnipotentis gratia protegat, et auctoritate beatorum Petri et Pauli ab omnibus vinculis absolvat peccatorum. >>

quot adversa pertulerit, quot denique per Simonia- A clesiæ separatus, subjiciatur sicut Antichristus et cæ hæresis trapezetas malleis et crebris tunsionibus subjacuerit, adeo ut columna Dei viventis jamjam pene videretur nulare,et sagena summi piscatoris, procellis intumescentibus, in naufragii profunda submergi. Unde,si placet fraternitati vestræ, debemus auxiliante Deo futuris casibus prudenter oocurrere et ecclesiastico statui, ne rediviva, quod absit! prævaleant, in posterum prævidere. Quapropter instructi prædecessorum nostrorum alio. rumque sanctorum Patrum auctoritate decernimus atque constituimus ut obeunte hujus Romanæ universalis Ecclesiæ pontifice, in primis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales adhibeant,sicque reliquus clerus et populus ad consensum novæ B electionis accedant. Et ne venalitatis morbus qualibet occasione subripiat, religiosi viri præduces sint in promovendi pontificis electione,reliqui autem sequaces. Et certe rectus atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum Patrum regulis seu gestis,etiam illa beati Leonis sententia recolatur: «Nulla, inquit, ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis metropolitani judicio consecrati. vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum præfertur Ecclesiis, atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice fungantur,qui electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehant. Eligant autem de ipsius Ecclesiæ gremio, si repertus fuerit idoneus; vel, si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur. Salvo debito honore et reverentia dilecti filii nostri Henrici, quin in præsentiarum rex habetur, et futurus imperator Deo concedente speratur, sicut jam sibi concessimus et successoribus illius qui ab hac apostolica sede personaliter hoc jus impetraverint. Quod si pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit ut pura, sincera, alque gratuita electi fieri in urbe non possit,cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis,jus potestatis obtineant eligere apostolicae sedis antistitem ubi congruentius judicaverint. Plane postquam electio fuerit facta,si bellica tempestas vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit ut is qui electus est in apostolica sede juxta consuetudinem inthronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctori tatem obtineat regendi sanctam Romanam Ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante electionem suam fecisse cognoscimus.Quod si quis contra hoc decretum nostrum synodali sententia promulgatum per seditionem vel præsumptionem aut quolibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu inthronizatus fuerit, auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli perpetuo anathemate cum suis auctoribus, factoribus, sequacibus, a liminibus sanctæ Dei Ec

[ocr errors]

D

Ecce iste papa sanctissimus sano ac saluberrimo consilio et discretione præcipua in ordinatione Domini papæ debitum honorem et reverentiam imperatori reservans, illud apostoli Petri mandatum observat quod scripsit idem apostolus in Epistola sua dicens: Subjecti estote omni bumanæ creaturæ propter Deum, sive regi quasi præcellenti, sive ducibus quasi ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonoruin; quia sic est voluntas Dei ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, quasi liberi,non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei (I Petr. 11). » Per terrenum quippe regnum cœleste tunc proficit,dum quod sacerdos non prævalet efficere per doctrinæ sermonem, regia potestas hoc agit vel imperat per disciplinæ terrorem.Decet igitur ut unicuique potestati suæ auctoritatis privilegium sibi semper salvum et incolume perseveret. Denique,sicut Paulus apostolus docet: «Nemo » sacerdotium sibi præripere debet, «< sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Nam et Christus non semetipsum clarificavit ut Pontifex fieret,sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. 11). » Et in alio loco: « Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX); qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit eum a morte salvum facere cum clamore valido et lacrymis offerens, exau

a

B

ditus est pro sua reverentia. Et quidem cum esset A nus exterorum (Eccli. Iv). » Et Job:
Filius Dei, didicit ex his quæ passus est obedientiam,
et consummatus, factus est in omnibus obtemperan-
tibus sibi causa salutis æternæ, appellatus a Deo
Pontifex juxta ordinem Melchisedech (Hebr. v). »
Ergo decet ut episcopi quique sequantur formam
quæ præcessit in capite, ut et ipsi inveniantur di-
gni offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per
eumdem Christum Dominum nostrum,cujus umbra
noscuntur existere. Denique regia potestas spernenda
non est; quia regis officium est totum sibi subje-
ctum populum ab errore corrigere et ad æquitatis
atque justitiæ semitam revocare. Unde in libro Ju-
dicum reperies quia antequam regem haberent filii
Israel, Jonathas filius filii Moysi, cum inter levitas
deputatus esset, præsumpsit sibi sacerdotium; quia
unusquisque, inquit, sibi placita faciebat, eo quod
non esset rex in Israel (Judic. XVII). Ipsius etiam
officium est molas iuiqui conterere et de faucibus
ejus prædam eripere, ut recte pater pauperum et
oculus cæcorum et pes claudorum nominari possit
et esse. Ipse quoque debet esse sanctæ defensor Ec-
clesiæ. Unde honorandus est tam ab omnibus sui
regni præsulibus quam a cæteris omnibus quibus
præest, etsi non propter se, vel propter honorem et
gradum quem a Deo accepit. Nec nos movere debet
quia multi pravi et pauci boni reges inveniuntur.
Frumentum enim in comparatione palearum valde
exiguum esse videtur. Sed novit agricola quid fa-
ciat de ingenti acervo palearum, et novit Deus qui
sunt ejus. Sustinet tamen pravos, ut suorum ele-
ctorum fidem atque prudentiam per illorum perver-
sitatem exercendo confirmet,et quia de numero eo-
rum multi convertuntur et corriguntur.Sustineamus
ergo et nos eos quos esse videmus injustos, et ame-
mus eos quos justos esse videmus. Non tamen dico
toleremus malos carnali timore, sed Dei amore.
Nec dico ut amemus eos exspectantes ab eis pro
nostro amore carnalem retributionem, aut ut ser-
viamus eis propter commoda temporalia aut propter
gloriam temporalem, nec ut ponamus in eis spem no-
stram: quoniam maledictus est homo qui spem suam
ponit in homine. Nec dico ut exhibeamus eis nos-
metipsos ministros ad male faciendum, ut eis placere
possimus: quoniam «< dissipabit Deus ossa eorum
qui hominibus placent, » sicut Psalmista testatur
(Psal. LI); sed ut amemus justos quia justi sunt, et
toleremus malos charitate illius qui eos nobis æquo
judicio prætulit atque præposuit. Legem quippe non
implet nisi charitas. Et si nos diabolus per eos oc-
cultus impugnat, clamemus illud Psalmistæ: Deus
meus, eripe me de manu legem prætereuntis et ini-
qui, quoniam tu es patientia mea a juventute mea.
(Psal. LXX). » Et precemur illum ut misericordiæ
suæ dulcedinem instillet in nobis. Etenim, sicut
testatur Psalmista : « Custodit Dominus omnes dili-
gentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal.
CXLIV). >> Et liber Sapientiæ dicit: « Multi potentes
oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in ma-

C

D

Apprehendet

impium quasi aqua inopia,nocte opprimet eum tempestas, et tollet illum ventus urens (Job. xxvii). » Denique si per eos, id est, si per pravos prælatos diabolus nos instigat verbo aut urget tormento ut malum peragamus, mox illis respondeamus, quia « obedire Deo oportet magis quam hominibus (Act. v). » Nec quibuslibet tormentis exsuperemur, quia « non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Proinde movet plerosque quod justi in hac vita multa patiantur adversa, mali vero magnis prosperitatibus gaudent. Sed de suis tribulationibus exsultat Paulus apostolus dicens : « Gloriamur in tribulationibus,scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, et probatio spem. Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v). » Quo Spiritu referti vel inebriati quique viri perfecti omnes adversitates mundi hujus propter eum tolerant qui pro eis mori non dedignatus est. Pro eo, inquam, quod ardenti amore diligitur omnia tolerantur. At impatiens, dum mala quæ ei juste a Deo inferuntur pati renuit, non efficit ut a malis eruatur, sed ut mala graviora patiatur. Nemo enim leges Omnipotentis evadit; sed omnis creatura velit nolis militat Deo et illius subjacet potestati. Sed boni libera voluntate,sicut boni filii, Deo servire noscuntur, et faciunt quod bonum est. Mali quoque Deo serviunt, sed necessitate; et fit de illis quod justum est. Itaque et de bonis et de malis Deus bene facere consuevit. Verumtamen quidquid ab eo fit, juste fit. Igitur æquius est ut nos ejus sequamur quam ille nostram sequatur voluntatem; ut eo ipso quo nos ejus sequimur voluntatem, ordinati esse incipiamus. Unde congruum est ut si quis uspiam est qui duas has de quibus loquimur potestates ab invicem per discordiam sejunxit ac separavit, ne negligat agere pœnitentiam,et nequaquam lethali et mortiferæ plagæ per pudorem addat tumorem. Nihil enim est infelicius, nihil scelestius, quam de vulnere quod latere non potest non erubescere et de ligatura ejus erubescere. Satagat, inquam, qui hoc scelus admisit Deo satisfacere per pœnitentiæ dolorem et per humilitatis gemitum et per contriti cordis sacri. ficium, cooperantibus eleemosynis. Non enim præcipitur nobis ut tantummodo cessemus a peccatis; sed et de præteritis, inquit, deprecare Dominum. Omnibus denique peccatoribus pœnitentia necessa⚫ ria est quam qui contemnit agere,aut Dei flagello plerumque percutitur, aut morte conteritur. Unde peccatorem admonet liber Sapientiæ dicens: Fili, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito nempe veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te (Eccli. v). » Et de pœnitente in libro Job hoc invenies scriptum : « Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Dabit

tibi pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos; A adhuc dicere. Sed ne legentibus tædium ingeram, et argentum coacervabitur tibi, et afflues deliciis ; et rogabis eum, et exaudiet te. Erit Omnipotens contra bustes tuos, et decernens rem et veniet tibi (Job. xx11). » Et paulo post : « Qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur (Ibid.). » Plura parabam

non placet amplius producere librum ac protelare sermonem; maxime cum super hæc omnia multa in altero libro dixisse me rocolo, quæ semel audisse sapienti sufficere debent.

Explicit liber secundus.

HUGONIS EPISTOLA AD IVONEM

CARNOTENSEM EPISCOPUM.

Vide supra, inter Prolegomena ad Hugonem, col. 810.

VITA SANCTI SACERDOTIS

EPISCOPI LEMOVICENSIS.

(AB HUGONE DE S. MARIA FLORIACENSI MONACHO, INNOVATA).
(Acta Bolland., Maii t. II, p. 11, ex ms. Sarlatensi.)

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

1. Loca ortu, habitatione, episcopatu, morte, sapultra ac translatione reliquiarum S. Sacerdotis celebria erunt ista. Burdegala, totius Aquitaniæ emporium celeberrimum, locus illi aut sultem patri ejus ad hane vitam natalis obtigit. Succedit urbs Cadurcensis, nobili episcopatu et academia in eadem Aquitania_florens : in qua ab ipso episcopo suam instituionem adolescens accepit. In hac diœcesi Cadurcensi idem S. Sacerdos celebriorem fecit vicum Calabrum, prope fluvium, Ausonio et Sidonio Apollinari dictum Duranium, vulgo la Dordogne, quo in loco baptizatus ejus dominium accepit: ibidem postea divino monitu monachus, dein abbas effectus, ibidemque sepulturæ mandatus. Propinquus locus hic fuit ei qui nunc Calviacum dicitur: et vetus nomen remanet lacui inter Calviacum et Carluxium, qui ad monasterii jura pertinens adhuc appellatur l'étang de Calabre, uti etiam la Tour de Calabre, turri antiqua cum ecclesia desolata, cujus parochi, aldieta terra appellatur Bordarium S. Sacerdotis, a riga ffuminis cui a jucct. Ex hoc loco evocatus Sacerdos ad cathe dram Lemovicensem, in eadem Aquitania prima, ad Vigennam fluvium vixit reliquum fere vitæ tempus: sed præsentiens finem vivendi imminere, reversurus ad monasterium Calabrum, Argentaci, loco ad fluvium Dordoniam inter Bortum et Carenacum sito, vita junctus est; et inde ad suum monasterium Calabrum delatus, ibidem sepulturam accepit. Et hæc loca ad ejus Vitam pertinent: sed præ illis aliam urbem honestavit Reliquiarum iranslatione, et miraculis omnipotentis Dei operatione factis, ab eadem adoptatus in præcipuum patronum,

2. Urbs ea est Sarlatum, in ditione Petrocoriensi, cum celebri ordinis Benedictini monasterio sub titulo Salvatoris mundi, quod tabulæ abbatiæ perhibent a Pipino rege aut ejus filio Carolo Magno fundatum, ad hoc monasterium, tempore Ludovici Pii, sacra corpora S. Sacerdotis, ejusque matris Mundanæ martyris, translata fuisse infra referuntur, dein plurimis claruisse miraculis. Imo et aput Decanum Sarlatensem an. 1663 inveniebatur ms. anni 1542, in quo asserebatur etiam patris Laban corpus ibidem in honore fuisse, tanquam beati. Postmodum Joannes XXII summus pontifex, monasterium illud episcopali fastigio insignivil an. 1317, et ecclesia cathedralis dicata est S. Sacerdoti episcopo Lemovicensi, de quo hic agimus; mensæ autem seu redditibus episcopalibus est adjunctum monasterium Calabrum seu Calviacum (contracto forsan nomine quasi Calabriacum) solum duabus leucis Sarlato dissitum, ubi S. Sacerdos vulgo appellatur saint Sardos, Sardou, vel Sardot aut Serdut non autem Saproc, ut quidam Francici scriptores hallucinando indicant. Sub illo autem vulgari nomine duo habentur oppida; unum in Aquitania sub d'œcesi Montalbanensi, leucœ spatio dissitum a Garumnæ ripa, quatuor a Tolosa; alterum S. Sardos, de Granges sive a Grangiis cognɔminatum in diœcesi Agennensi, tribus ab ea urbe leucis dissitum, una vero ab ostio Loti in Garumnam procurrentis. His adde ecclesiam S. Sacerdotis de Aurenca, nominatam in bulla Eugenii III.

3. Quis primus auctor et quo tempore Vilum S. Sacerdotis scripserit, nos latet. Hugo monachus Floriacensis, qui sub Ludovico VI.cognomento Crasso, circa annum 1130 floruit, in Chronico suo. Monasterii Westphatic unno 1636 excuso, pag. 127, occasione Ecdicii, filii Aviti imperatoris, ista de Actis S. Sacerdotis scripsit : «Eedicus, Aviti quondam imperatoris filius, in libro Vitæ cujusdam sancli confessoris, nomine et officio Sacerdotis, Lemovicinæ civitatis, corrupto nomine (sicut opinor) nominatur Aliitius, et hic illum creditur a baplismatis lavacro suscepisse. Cujus pretiosissimi confessoris Vitæ seriem, partim in occulto sermone composi◄ tam partim vero scriptorum indicio depravatam conspiciens; nuper corrigere statui, et tempore quo floruit, post multorum annorum curricula moderno tempore designavi. Et de ipsius quidem Sancti virtutibus in ea

« PoprzedniaDalej »