Obrazy na stronie
PDF
ePub

que pacem referre studuit. Ex inscriptione prologi A Henschenius Acta SS. Mai II, p. 14) ex cod. Surla-satis patet de altero illo Hugone de Floriaco tanquam tensi. hujus libri auctore minime esse cogitandum.

Primo Hugo libro regalem potestatem a Deo esse institutam, ideo que quasi sanctam et a rebus eccle siasticis minime alienam ostendere conatur; secundo vero regiam et sacerdotalem potestatem conjunclas esse debere, ut ambæ sibi invicem fideliter adhæ rentes mutuo socientur et compaginentur rationi. bus multis probat et exemplis confirmat, quæ ex historia veteri et recentiori desumit. Judicium justum et animum Ecclesiæ haud valde pronum ubique prodit, et cum Ivo Carnotensis, Hugonis amicus, eamdem fere sententiam tueretur, factum est ut dissensio modo ab his indicato componi posse aliis quoque videretur (41), id quod primum in Anglia, B postea etiam in Romano imperio factum esse con

stat.

Quo anno hunc tractatum finiverit, certo indicari nequit; sed procul dubio inter a. 1100, quo rex Heinricus fratri successit, et 1106, quo in concilio Londinensi regis et archiepiscopi lis composita est, in eo scribendo occupatus fuit, ita ut historias sequentibus annis elaboratas liber ille præcesserit.

Ultimo loco liber nominandus est Miraculorum a sancto Benedicto Floriaci patratorum, post Adrevaldum, Adelerium, Aimoinum et Rodulfum abHugone susceptus et usque ad annum 1119, continuatus (43). Liber ineditus est, ideoque quid ad Hugonis vitam vel temporis illius historiam satius cognoscendam conferre possit, nos latet. Certe postcæteros libros huic operam navasse videtur, quem fortasse tam diu continuavit, quam vita superstite gaudebat. In sancti patroni, cui vitam dedicaverat, miraculis, ut sibi videbantur, enarrandis calamum deposuit, qui multis annis rebus tam publicis quam ecclesiasticis exponendis præcipuam curam adhi-`` buerat. Hugonem non diu post. a 1119, mortuum esse, verisimile est. Sed nemo annum vel diemenotavit.

Inter rerum Germanicarum scriptores Hugo Floriacensis vix potest referri; nam rarius ea te igit quæ trans Rhenum gerebantur et vix quidquam certi de his compertum habuit. Ideo libri quoque ejus apud Germanos rarius legebantur. Albericus (44) aliique (45) historiam ecclesiasticam ad manus habnerunt, Francorum vero historiam ne ille quidem legisse videtur, neque ejus vestigium cis Rhenum me invenisse recordor. Magis hæc rerum Callicarum scriptoribus placuit, quamvis plerosque non vera Hugonis opera, sed libros ipsi obtrusos, præsertim Senonensem illam historiam, secutos esse

Scripsit Hugo præterea Vitam sancti Sacerdotis episcopi Lemovicensis, antiquiorem textum nimis rudem secutus, ita ut magis sermonem quam narrationem dedisse censendus sit (42). Præmissa et epistola Arnoldo abbati Sarlatensi directa, ubi breviter libri panditur ratio et consilium. Vitam edidit C nunc pateat (46). Etiam Freherum, Duchesnium

[ocr errors]

NOTE.

(41) Cf. hac de re Stenzel, Frankische Kayser 1, p. 689 8qq. V. præsertim Hugonis locum 1, c. 5. Dxit episcopum et reginet populari electione recte posse constitui, et pergit; Post electionem autem non annulum aut baculum a manu regia,sed investi turan rerum s-cul rium electus antistes debet suscipere, el in suis ordinibus per annulum aut biculum animarum curam ab archiepiscopo suo, ut negotium hujusmodi sine disceptatione peragatur et terrenis et Spiritalibus potestatibus suæ auctoritatis privilegium

conservetur.

(12) Lose Hugo Hist. eccl. ed. 1,libr. m; ed. 2.libr. v (cf. Rottend., p. 127): Cujus, inquit, pretiosissimi confessoris vitæ seriem partim inculto sermone compositam, partim vero scriptorum vitio depravatam consociens, nuper corrigere stalui. . . et de ipsius quidem sancti virtutibus in eden serie apertissimo Bermone veritatem expressi.

(43) V. Hist. littér, I. 1. p 30%.

(44) Albericus a. 1130: Tertius, inquit, (Augo) qui scripsit minorem ecclesiasticum Historiam ad comitissam Campaniæ Alalam, matrem comitis Thenballi, fuit niger monachus Floriacensis, id est de Sancto Benedicto super Ligerim in drocesi Aurelianensi. Hunc discernit ab ugone de S. Victore, do quo antea. Huc usque, inquit, magister Hugo de Sancto Victore chronicam sum de Romanis pontificibus et imperatoribus digessit. Ex luzone Floriacensi e. gr. a. 899, 809, 810, 820. 842, 844, quædam exhibet, ex Hugone de S. Victore, quein plerumque magistri nomine ornat, a. 1038, 1073,1087, 1095, 1099. 1100. Aliud de hoc addo testimonium ex codice Beruensi Sigeberti (SS. VI, p. 287 [Patr. CLX]) descriptum: Inter quos magister Hugo canonicus Sancti Victoris Parisiensis fere novissimus flo

D

ruit, qui ab inicio nascentis seculi usque ad tempus domini Innocentii pape secundi et christianissimi regis Francorum Ludovici seriem temporum digessit et variationes regnorum succincta narratione complexus est. Obiit a. 1142. Hujus codices indicantur Parisis. Arch. VI, p. 50. 71 (ef. Vil, p. 304`,0xa• niæ. Archiv. VI, p. 92. Etiam codex regius Paris. n. 5014, s. xII, huc pertinere videtur. Legitur ibi initio. Cronica Hugonis. Mundi anno quinquies millesimo quadringentesimo septimo, sicut ventus Miximus in sermone de paschale statuit, secundus Romanorum monarcus Cesar Octoviunus extitit. Finit Caroli Magni tempore: In eadem enim sinodo que situm est et ventilatum de statu ecclesiarum et or line singulorum cujusque conversationis et quales clerici esse debeant. Sequitur Romanorum pontificum ca. talogus: Beatus Petrus apostolus sedit in Antiochin primum. Eugenius qui et Bernardus de nacione Pisanus monacus Cistellensis sea, an. [8.].

(45) E. gr. Heinricus de Hervordia," Archiv. VI p. 764; cf Bruns Betrage I. p 8 Que Kornerus post Carolorum tempora ex Hugone affert (cf. Ar chiv. VI. p. 607), nisi fallor, omni temerarie et sine Causa huic sunt tributa, ex lleinrico descripta et ub ipso ad alios fontes recte relata.

(46) Neque Clarins in Chronico S. Petri Vivi, neque continuator Aimoini Hugonis narrationem receperint. Etiam genealogia regum Francorum (DaCHERY ed. 2 H, p. 493; eadem fere cod. Vatic.bibl. Christ. n. 637, t. 80 82 Senonensi historiæ inniti. tur. Præter historiam usque ad a. 11 0 d ductam, quam supra memoravimus præsertim alia ejusdem argumenti, quæ in a. 1152 desinit, historiam Francorum ab Hugone conscriptam sequitur. (Bouq. cont. XII, 145 sqq.).

Bouquetum aliosque qui Francorum historias edi- A choatæ transierunt, sed etiam in Chronico S. Benigni

derunt, de Hugone male esse meritos, falsa ipsi tribuentes, genuina plerumque omittentes, jam supra dixi. Ita vero factum est, ut nunc demum Hugo falsa quidem gloria careat sed merita laude potiatur. Editionis vero nostræ atque ordo hæc sunt:

A. Incipimus ab Historiæ ecclesiasticæ prima editione, ex qua epistolam dedicatoriam, singulorum librorum præfationes, initia et fines, nec non epilogum ad comitissam Adelam missum exhibemus, quarti libri vero ultimam partem cum altera editione ita contulimus ut lectionis varietatem diligenter enotaremus. Usi sumus.

1) C. Parisiensi regio n. 4963,jam supra indicato, quem ipse Parisiis perlustravi, plenius sed minus

Divionensi descripta indeque in Hugonis Flaviniacensis librum sunt translata. Brevia sunt, sed quæ non sine causa, quippe veteris et diligentis scriptoris testimonia, magnam nacta sunt auctoritatem. Mabillonii editionem (Acta SS. ord. S. Benedicti IV, 2, p. 356 sqq.) secutus sum.

C. Brevem Francorum historiam, quam ab Hugone scriptam putamus separatim edere noluimus, cum eædem res iisdem fere verbis nonnisi ordine mutato in alio libro (D.) sint repetitæ. Minus etiam nostri consilii esse potuit, magnam illam collectio. nem historicam,qua hujus libri fragmenta cum aliis excerptis sunt conjuncta, huic volumini inserere. Sed præcipuam lectionis varietatem sequenti operi

diligenter ante 30 fere annos DD. Sporlin et Turles B subjecimus, codice usi Bernensi n. 90, cujus apoin societatis nostræ usus exscripserunt ;

2) C. Bernensi n. 208, ex quo epilogum descriptum penes nos habemus.

B. Sequitur altera Historiæ ecclesiasticæ editio, ex qua eodem fere modo ea desumpsimus quæ libri ordinem et auctoris laborem explicare possunt,additis tamen ultimis libri vi capitibus, quibus res Caroli M. successorumque ejus enarrantur. Ex magna codicum copia, quos supra recensui, hi ad manus fuerunt:

1. C. Parisiensis, S. Victoris n. 311, liber optimæ notæ, quem inde a sexto libro nonnullis locis cum editis comparavi.

2. C. Vindobonensis Hist. prof. n. 682, inde a libri IV initio a Pertzio cum Rottendorffii editione collatus.

3. C. Bernensis n. 324, Senonensi necnon Fossatensi continuatione vel interpolatione auctus. Præfationes et inde a Pippini tempore ipse textus in usus nostros descripta sunt.

Cæteros codices, præsertim Parisienses, evolvisse, eorumque ordinem enotasse satis visum est.

Huic subjecimus Historiam Francorum Senonensem, quam in codice 3 aliisque Hugonis libro adjeclam legimus, prima hujus libelli parte ex Duchesnii editione (III, p. 349) suppleta. Secuti sumus præsertim.

1. Codicem olim S. Maglorii (Saint-Germain François Harlay n. 485), quem primum hæc cum Hugonis opere conjunxisse supra dixi.

Ex 3 etiam ea recepimus quæ in Fossatensi monasterio inserta sunt et ad hoc maxime cœnobium respiciunt.

Præterea vero etiam ex Aimoini Floriacensis libro De miraculis S. Benedicti sæc. xI incipiente (a. 1005) scripto ea seligere placuit quæ ad Franciæ regum successionem spectant. Hæc enim non solum in continuationem Historiæ ab Aimoino in.

C

graphum prope nos habemus, necnon Duchesnii collata editione (IV, p. 96-98).

D. Librum « qui modernorum regum Francorum continet Actus, » operum ab Hugone confectorum utilissimum, jam prima vice integrum exhibemus. Codicem Leodiensem Bethmannus noster fideliter exscribendum curavit, cujus vestigiis semper fere inhærere potuimus. Liber ipso teste non una manu exaratus est, sed altera hic illic singulas lineas imo integras fere paginas charla intulit, nigriori plerumque usa atramento eodem quo aliquot lineæ (præf. c. 8. 11) expunctæ sunt; semper vero narratio sine interruptione procedit, ita ut duo scribæ dictantis verba recepisse videantur. Textus raris mendis iisque levissimis aspersus est. Pauca tantum in verbis scribendis mutavi, e pro æ in vocabulum fine positum, nimium litteræ c pro t, n pro m usum et quæ sunt ejusmodi, scribis potius quam auctori tribuenda.

Ultimo loco historiam regum Francorum monasterii Sancti Dionysii posuimus, qualem in codice (1 Bruxellensi et 2) Bernensi reperiri supra dictum est,quibuscum ultima eaque genuina libri parte 3) Bouqueti editionem ejusdem historiæ usque ad a 1137 deductæ comparavimus; ibique 3°) codicem S. Victoris n. 419 indicat.

Hoc modo vero factum esse confido ut non solum Hugonis scripta recte discerni possint et dijudicari, sed etiam cæteræ Francorum historiæ s. XI scriptæ e tenebris sint evolutæ, earumque tempus, ordo el conjunctio ita stabilita, ut cuique ad genuinas rerum notitias facilis jam pateat accessus. Quod si hæc me non fe fellerit opinio, magnum quem per plures annos in hanc editionem impendi laborem, quamvis perpaucos ipsi historiæ Germaniæ fructus tulerit,non incassum dixerim. Multa collegi et inter se comparavi, ut hæc pauca imprimerentur.

G. WAITZ.

EX HISTORIA ECCLESIASTICA

EDITIO PRIMA LIBRIS IV DIGESTA.

INCIPIT LIBER

HISTORIE ECCLESIASTICE GESTORUMQUE ROMANORUM
ATQUE FRANCORUM COMPREHENSUS BREVITER AB HU-
GONE DE SANCTA MARIA 1.

Dominæ suæ ADELE venerabili comitissæ HUGO, sancti Benedicti Floriacensis alumpnus, magnæ felicitatis decus.

A miniscendis non erit, sicut suspicor, postmodum
posteritas laboratura,sed eque ut probra ita eorum
preconia tecta manebunt. Vestri autem nominis
monimentum, domina mea, tam hujus libri occa-
sione, quam bonorum operum executione, quibus
incessanter operam impenditis, perenniter posteris
relinquetur; nec poterit unquam ullo oblivionis
tempore terminari. Igitur hoc exile munus a me
vobis oblatum gratanter suscipite, et ab improbis
favore vestro defendite. Sapientes enim quondam
antiquorum gesta virorum non negligenter preteri-
bant, sed ad institutionem presentis vitæ libris in-
ferebant. Siquidem per historiam peteriti temporis
series comprehenditur, et per regum et imperato-
rum successiones multa necessaria perscrutantur.
Ergo ab Octaviano Augusto exordium narrationis
incipiam,et Romanorum imperatorum et presidum
nomina simul et gesta ibi curiosissime denotabo
usque ad Karolum Magnum et ejus filium Ludovi-
cum.Ecce habetis quod otiabunda legatis : actus vi-
delicet antiquorum imperatorum et quorundam Deo
amabilium virorum pariter memorabiles actus ab
incarnatione dominica usque ad tempora prefinita.
Quibus si fueritis intenta,non deprimet inertia acu-
men ingenii vestri splendidum et honestum. Porro
de virtutum vestrarum preconio, quas originis ve-
stræ sublimifas et naturæ felicitas nobis infuderunt,
modo loqui erubesco, ne videar uti levitate parasi-
tica. Loquor autem alias ubi fuerit oportunum. His
autem qui sinistrorsum suscepturi sunt, quod hoc
opus vobis dedicavi, respondeo: beatum Hierony-
C
inum presbyterum sanctam Paulam et ejus filiam
Eustochiam multis scriptis honorasse sæpe, et vene-
rabilem Gregorium antistitem Romanum Theude-
linda Italorum reginæ quatuor dialogi sui libros
transmisisse. Sed et mulier secus pedes Domini se-
dens audicbat verba oris ejus, tanto Paariseis et
Saduceis non solummodo sed et ipsis Christi mini-
stris melior, quanto devotior.Sexus enim femineus
non privatur rerum profundarum intelligentia, ve-
rum, ut in sequenti lectione lucide declarabimus,
solet aliquando feminis inesse magna mentis indu-
stria et morum probatissimorum elegantia.

Dignum censeo, serenissima domina, munus presentis operis mansuetudini vestræ supplici affectu dedicare, cum sitis nostri ævi multis preponenda proceribus, tum generositate preclara, tum probitate precipua, tum quoniam estis litteris erudita, quod est gentilitium si ve civilitas magna. Munus autem meum hunc appello codicellum compendiosa brevitate subtilissimum, qui sua vos amenitate de- B lectet et adhortetur ad benefaciendum, et ad vitam bonis moribus exornandam Non quod non sitis satis decen ter magnis virtutibus adornata, sed quod semper in melius proficere commonemus. Ecclesiasticam enim relegens historiam a multis historiologis per parte s editam et modis variis comprehensam, hoc uno volumine decrevi coartare et coadunatis mihi quam pluribus libris deflorare, veritatisque medullam de singulis diligenter extrahere, utens eorumdem auctorum verbis in quibusdam locis, aliquando vero sermonibus meis. Certe laborio. sum valde negotium, quoniam brevitatem nonnunquam comitatur obscuritas, cum et luculentus esse conten do et brevis esse laboro. Ceterum omnia quæ ibi a mea rusticitate dictata reperiuntur, inculto sermone perorata probantur 2. Verum utcumque hæc dicta sunt poterunt tamen legentibus prodesse, et uberiorem gestorum seriem ad memoriam revocare, indoctis scilicet atque doctis ac secularibus negotiis occupatis, illis maxime qui in legendis divinis Scripturis magnum in vita positum solamen existimant,dum ille qui multa legit eadem ibi breviter recordatur et compendio ignarus instruitur. Si quis autem his contentus esse noluerit, hunc ad opulenta et magnifica volumina de quibus hæc sumpsi transmitto. Calumpnosis vero sive mordacibus viris patet in me, confiteor, campus calumpniandi profusior, quia tam arduum opus nimis audacter arripui, quod esset viris eruditis reservandum. At invidis sive scurrilibus, qui propter superbiæ typum mea forsitan scripta superbo despicient supercilio, respondeo, quia de illorum nominibus re

Preterea hujus historiæ liber nimis profunda latenter continet Ecclesiæ sacramenta. Nam sicut primum hominem a Deo formatum sexta conditi mundi die scriptura tradente cognovimus, sic sexta mundi ætale redemptum declarabimus. Et sicut eundem VARIE LECTIONES.

D

2

1 anno millesimo centesimo nono ab incarnatione Domini add. 2. ' prebantur 1? fortasse prebentur ?

B

[ocr errors]

tem de femina nasci voluit, magnum nobis benigni-. tatis suæ beneficium ostendit et immensum humilitatis exemplum. Ceterum carne contaminari non potuit, qui carnem mundare veneral. Potuit lamen secundum carnem nasci, crucifigi atque resurgere ad salutem nostram miro et ineffabili modo sine injuria impassibilis et incommutabilis majestatis. Verum tam pia sacramenta non potest rimare perfidia superborum, quia non vuit credere. Ecclesia vero saucta hæc omniain Domino Jesu Christo sinceritatis affectu credit et complectitur et magna devo ione prosequitur (47). Ergo et vos Ecclesiæ Domini filia hæc eadem sacramenta intenta mente percipite et letabunda legite legendo credite.

hominem de immaculata terra factum esse didici- A esset ibi ulla diversitas, sed una libertas. Quod aumus, sic Silvatorem nostrum natum esse de intemerata virgine fideli relatio ne demonstrabimus. Et sicut Adam sexta ebdomadis die a Deo inspiratus accepit ab eo liberi arbitriisui potestatem, per quan non servili necessitate sed ingenua voluntate obediret Creatori,ut et de obedientia vitæ æternæ pretium et de inobedienti merito consequeretur interitum, ia sexia mundi ætate liquet homines accepisse de cœlo Spiritum sanctum, per quem legem Domini sive voluntatem ejus liberaliter,non serviliter sicut ceteræ creaturæ, sed quasi filii carissimi, possent adimplere. Quas enim rationabiles creatu ras prima ætate condidit omnipotens Dominus, angelicam scilicet et humanam, quibus liberi arbitrii potestatem dedit, ut hac facultate ditatæ in Creatoris sui laude perenniter permanerent. Sed quia prior, id est angelica, non tamen tota, viciata et per superbiam ab amore sui Creatoris recedens erumpnosa facta fuerit, contra humanam invidia inardescens naturam, subgessit ei offendiculum peccati, ut eam impietatis suæ nevo pollueret, magnum credens esse sibi solatium,si una ruerent et sui reatus pœnam pariter paterentur. Quod divina majestas non pertulit, sed humanam naturam ad pristinam decrevit reformare dignitatis nobilitatem. Unde sumpsit de femina carnem, ut haberet in ejus incarnatione ipsa humana natura, unde posset ad illam quam perdiderat beatitudinem ejus beneficio remeare. Ostendit ergo Dominus in angelica natura, quam punivit, justitiæ suæ censuram, et in humana, quam redemit, misera ionum suarum dulcedi- C Dominum nostrum Jesum Christum carnem susce

3

nem. Universe quippe viæ ejus misericordia et veritas. Itaque sicut per Adam prima mundi ætate merorem mortis invenimus, ita per incarnati Verbi mysterium sexta ibidem mundi ætate, sicut supra retulimus,vitæ æternæ jocunditatem recuperavimus. Antequam tamen hæc fierent,tertia jam mundiætate extitit Abraham patriarcha, a quo ritus et religio circumcisionis sumpsit exordium, cum omnes gentes corruptæ errore simulacris immolarent. Demum vero data est lex Judaico populo, qua verus Domipus coleretur. Et Dominus quidem, qui cuncta de nihilo fecit,uno momento temporis potuisset omnia simul facere et universum genus humanum ad sui reverentiam cultumque perducere. Sed non fecit, in mo secreto et inscrutabili sacramento non in mund principio sed opportuno tempore disposuit nasci de Virgine. Qui ubi mundo per nativitatem humanæ carnis serenus illuxit, ex Judaico et gentili populo sexta mundi ætate unam Ecclesiam congre gavit, et ita sibi invicem utrumque populum intra eandem Ecclesiam uno spiritu fæderavit, ut jam non

incarnationem 1? latissima 1 ?

D

Vive, vale, gaude, multa dignissima laude
Progenies regum, cleri populique columpna,
Quam probitas morum, quam nobilitas atavorum
Exornant eque; cedant tibi prospera quæque !

Explicit epistola.

INCIPIT PROOEM UM SIVE LIBER PRIMUS HISTORIE ECCLE-
SIASTICÆ QUÆQUE BREVITER EST AB HUGONE DE SAN-
CTA MARIA MONACHO SANCTI BENEDICTI FLORIA-
CENSIS MONASTERU TRANSFORMATA VEL DEFLORATA,
ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MILLESIMO CENTESIMO
ΝΟΝΟ.

Antequam tamen opus propositum adgrediar explanare, ecclesiasticas scilicet historias letissima suavitate refertas compendiosus breviator deflorare, primum oportunum existimo presenti volumine de Judaicæ plebis statu quædam perstringere, ne illorum famosissimam generositatem penitus videar silentio preterire; de quorum constat origine

pisse. Igitur ab Abraham eorum patriarcha usque ad ejusdem Christi nativitatem quandam narrationis lineam deducam; a Syriæ regno vel regibus exordium sumens, et a tertia mundi ætate, qua legitur Ninus regnasse, sub quo natus est Abraham; multa quæ quinque libri continent Moysi ab initio seculi pretermittens.

A constitutione quippe mundi usque ad modo dictum Ninum inveniuntur auni tria milia et centum octoginta quatuor,qui ab omnibus historiographis gentilibus vel omissi,vel ignorati sunt Quibuset cgo causa compendii pretermissis, a notissimis regum imperatorumque temporibus hanc ecclesiasticam historiam ordinare studebo el precedentium rerum signis legitime confirmabo, illud recolens quod Lucas evangelista, cum dominicæ incarnationis texeret historiam, Herodis regis Judaicæ gentis in ipso sui sancti Evangeli principio intulit mentionem. Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judex >acerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia. Iemque post pauca: Exiit edictum a Cæsare Augusto VARIE LECTIONES.

NOTE.

(47) In margine hæc adduntur: « Sciendum est, quia sicut in diluvio nemo galvari potuit nisi in

archa, sic nunc nemo salvari potuit nisi in Ecclesia. »

ut describeretur universus orhis, Cæsaris Octaviani A
faciens i'erum mentionem. Oportet enim, ut opinor,
a notissimis regibus vel imperatoribus catholic s vi-
ris ecclesiasticas historias ordinare, et ab his quæ
celebri fama feruntur etiam apud gentiles perfectis-
sime roborare. Unde ego a Nino regum an'iquorum
notissimo nunc incipiam.

Itaque rex primus, qui dudum regibus habitum morem, quibus fines regni magis tueri quam preferre mos erat, nova regni cupiditate mutavit et bella finitimis intulit, Ninus, cujus supra meminimus, legitur extitisse. Qui dum totam Syriam et alias multas Orientis provincias sibi subegisset et per annos 50 regnavit. Quibus ...

Hoc nunc de statu Judaici populi et templi dixisse sufficiat,ut ad ecclesiasticam cursum transteramus historiam ".

Opportunum tamen adhuc esse cognosco, ut et de Parthis aliquid dicam, cum quibus Romanus populus orbis imperium legitur divisisse. Principium igitur ab origine strictim est repetendum. Tantum enim regnum silentio prorsus preteriri fas non est. Sed quia Parthi Scytharum exules extitere, sicut ipsorum vocabulo deprehenditur Scythico enim sermone Parthi exules appellantur - de Scytharum regno prius pauca narrabo.Scytharum igitur gens ut lib. 11 editionis alterius partibus sex digestæ, infra

[ocr errors]

quem ultorem paterni sanguinis futurum metuebant. Ad extremum vero sæpe nominati Parthi, cum jam se pares magnitudini Romanorum crederent, Romana signa,quæ Crasso interfecto deripuerant, ultro Octaviano Augusto reddiderunt,et obsidibus traditis firmum fœdus cum eo pacti sunt. Plus enim apud eos memoratus Augustus favore nominis sui fecit, quam facere quisquam alius imperator armorum robore potuisset. His etiam nunc de Parthis breviter expeditis,opus propositum nunc conabor invadere et a notissimis Romanorum imperatorum temporibus, sicut supra promisi, totam hanc historiam legitime confirmare. Ab Octaviano Augusto quippe imperatorum nomina Romanorum ibi seriatim pernotalo usque ad Karolum Magnum ejusque filium imperatorum Ludovicum, et tempora quibus floruerunt lucide designabo,sicque secundum eorum catalogum rerum relationes gestarum ita temporibus assignabo,ut,si modo dictum decurras catalogum,quid sub unoquoque imperatore gestum sit, evidenter agnoscere possis. Sed et sanctorum successiones apostolorum et presidum nomina Romanorum hio inseram, quive viri catholici locis cele. berrimis post ipsos apostolos regendas susceperint Ecclesias adnotabo. Nec preteribo persecutionum

turbines, quibus sancti martyres diversis temporibus,pro Christo carceribus trudi edictis principalibus urgebantur. Sed illi divino amore flagrantes, sevientibus in necem illorum regibus et legibus et ducibus et gentibus, flecti nullis cruciatibus potue runt,semper inexpugnabiles permanentes. Hos primitiva flores tulit Ecclesia, et his adhuc stipata ver. nat mirabili varietate. Horum denique meminisse semper erit utile. Preterea perfidos non pretermittam philocumpos, id est amatores jactantiæ, qui maligno afflati spiritu divina coinquinare doganata frivolis adinventionibus voluerunt. Horum etiam erroribus locis oportunis, paucis quidem sed allatim, Dei opitulante juvamine, curabo respondere. Extremam quoque templi eversionem, quæ facta est sub Vespasiano et Tito, non tacebo et dejeB ctionem sive depopulationem rerum illarum qua dicebantur Sancta sanctorum, licet fuerit umbra non veritas; umbra tamen designat vestigia veritatis et intuentibus diligenter signis quibusdam fu• tura solet exprimere.

C

8

INCIPIT ECCLESIASTICÆ liber historIÆ SECUNDUS. Secundus Romanorum monarchus,interfecto Julio Casare, Octavianus Augustus extitit, quo..

et Arnobius Affricanus rethor sapientissimus 10.
Explicit liber secundus, quamvis primus proemii spe-
ciem videatur obtinere.

INCIPIT PROLOGUS TERCII LIBRI, IN QUO CONTINETUR
GALLIÆ SItus.

Precedenti libro Spiritus sancti suffragio pauca de quibusdam primitivæ Ecclesiæ sanctis, qui post nostri Salvatoris nativitatem et ejus ad calos gloriosam ascensionem pressuras innumerabiles pro fide sustinuere catholica, peroravi; presenti vero volumine temptabo, si possum, de illis qui pacis et tranquillitatis diebus floruerunt aliquid etiam dicere; abillo tempore ducens exordium quo Romani imperatores idolis abrenunciantes, pro quibus olim persequebantur christianos,verum Deum cœperunt colere, qui mundi fabricam condidit universam. Nullo enim tempore destitit Deus in vinea sua, id est in sancta Ecclesia, idoneos operarios conducere; ipsa vero tanto latius fructuosos palmites circumquaque diffudit,quanto duriora pro Redempto. ris sui nomine certamina toleravit.Sed et quorundam hereticorum perfidiam hoc etiam libro denudare curabo, ne quisquam christianus eorum umquam reciaculis illaqueatus capiatur.Solent enim heretici quasi aucupes muscipulam suæ fraudis abscondera et quibusdam simulationibus venenum suæ nequi tiæ subornare, ut incautos decipiant et sum telo perfidiæ confodiant; quod ubi forte fecerint et hominem quolibet particulosui erroris nevo resperserint, mox miserabiliter inextricabilibus nexibus VARIE LECTIONES.

D

V. Rottend. p. 24. 6 V. Rottend. p. 29. 1 fortasse præsulum. sed referam ed. alt. V. Rottén l, p. 36. 10 V. Rottend. p. 89. Desunt in hac editione quæ in altera de papis Miltiade et Silvestro leguntur. 11 respexerunt 1?

« PoprzedniaDalej »