Obrazy na stronie
PDF
ePub

custodire non voluit. Multi enim per castitatis, vel A peri, quod non est personarum acceptor Deus; sed in alicujus virtutis donum in superbiam cadunt, et quod ceciderint non agnoscunt. Deus autem permittit eos in luxuriam cadere aperte, quod quando. que minus est quam tacita cogitatione ex d liberatione peccare. Quia vero superbia minus turpis creditur, minus vitatur. Luxuriam cum magis erubescunt, quia turpem omnes noverunt, et iam citius hoc malum corrigunt, seque inter alios humiles et viliores recognoscunt, et elationis culpam qua prius intumescebant, virtute humilitatis sternunt, et qui de virtute se extulerant, per vitium ad humilitatem redeunt. Elati quippe castitate non corrigerentur, nisi tentarentur; nec sancti essent si de castitatis dono superbirent et sic miro modo dum tentantur, humiliantur; el ejus esse desinunt, cujus su- B perbiendo servi fuerunt. Non laudo luxuriam, sed in vitiis ei præfero superbiam. Est enim in luxuria quod ferre jubemur; in superbia vero nihil est quo excusemur. Apostolus enim unicuique suam propter fornicationem concedit habere.Sed et beatus Hieronymus angelicæ esse naturæ dicit, non humanæ, in carne præter carnem vivere. Deus autem super bis resistit, humilibus vero dat gratiam (Jacob. iv, 6). Considerare ergo debemus, quia si non sumus aliis æquales in luxuria, fortassis sumus in superbia, ut tanto humili corde eos respiciamus, quanto nosmelipsos inter eos invenimus.

V.

Ad Roscelinum (3) Compendiensem clericum. Graviter arguit Roscelinum qui filios sacerdotum ad sacros ordines non esse admittendos asserebat. ROSCELINO Compendioso magistro THEOBALDUS Stampensis magister Oxnefordiæ, non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem.

omni gente qui timet Deum, et facit justitiam ejus, acceptus est illi (Act. x, 34). Et alibi de renatis : Genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (1 Petr. 11, 9). Inde Hieronymus : . Cum baptizatus quilibet de fonte ascenderit, sacro chrismate ungitor in vertice, ut cognoscat se promotum esse in regium genus et sacerdotale, id est, a Christi consortio Christianus vocetur, et æterni regni cohæres fieri comprobetur. Tegitur etiam post sacram unctionem caput ejus sacro velamine, ut intelligat se exornari regni diademate, et sacerdotali, sicut jam dictum est, dignitate. » Et alibi: Quicunque baptizati estis, Christum induistis (Gal. 11, 27). Sic ergo cujuscunque generis sit ille novus homo in utero generatur Ecclesiæ, generatus unitati corporis Christi indubitanter aggregatur. Joannes quoque in Apocalypsi: Qui lavit nos in sanguine suo, el fecit nos Deo regnum et sacerdotes (Apoc. 1, 5). Qua igitur fronte quidam homunciones non palam, sed e latibulis loquentes, et tolam Campaniam libidinosa peregrinatione polluentes, indignos sacerdotio judicant, quos Petrus et Joannes regali sacerdotio dignos esse confirmant? Christus quoque in Evangelio docens orare discipulos, primum, inquit, Pater noster. Unde constat omnes renatos esse fratres. Et alibi: Nolite vobis vocare Patrem super terram,unus est enim Pater vester qui in cælis est (Matt. xx41, 9). Si ergo ex eodem Patre, et ex eodem sanctæ matris Ecclesiæ utero sumus omnes, nihil est quo alter alteri calumniam imponal, nihil ergo alter adversus alterum superbire debeat. Et alibi Dominus inquit: Vivo equidem,non maneat hoc proverbium amplius in Israel, Quia filius non portabit iniquitatem patris. Ut enim anima patris, ita et anima filii mea est (Ezech.xvIII,4 et 19). Ideoque Deus nasci voluit de progenie peccatricis, ut discerent homines peccata parentum non obesse sibi. Unde in genealogia Christi nulla sanctarum nominatur, sed Thamar et aliæ tres quas divina pagina reprehendit, apponuntur ; ut qui pro peccatoribus veniebat, de peccatricibus nasci dignaretur. Inde agnus ex Pascha immolandus, jussus est assumi ex capreis et ovibus; quia ex justis et peccatoribus verus Agnus erat generandus. Plus itaque prodest bene vixisse, quam de justis parentibus originem D duxisse. Deus enim vitam hominis, non nativitatem allendit.

C

Qoniam sacerdotum filios et alios ex lapsu carnis generatos,non satis provida ratione calumniaris, el calumniando illos exleges esse mis impudenter astruere conaris, quæ super iis a patribus sanctis rationabiliter audivimus, non quasi præsumendo, sed diligentiæ subserviendo, ad memoriam revocare curavimus. In decretis namque Calixti papæ legendo invenimus, et inveniendo legimus: « Si quis prædicat sacerdotem post lapsum carnis per poenitentiam ad sacerdotalem dignitatem redire non posse,fallitur, nec catholice sentit. » Si vero sacerdotibus post lapsum carnis licet ad sacros ordines reverti, multo magis innocentes illos qui ex lapsu caruis orti sunt sacris licet ordinibus insigniri. Errat enim, erraꞌ,et os impudens in blasphemiam acuit et armavit, qui eos appellat et judicat exleges, quos a servitute legis in libertatem gloriæ filiorum Dei gratia liberavit ; quia non est infeliciter natus, qui ad vitam æternam feliciter est renatus. Inde Paulus ait de renalis : Unum corpus sumus in Christo (I Cor. x, 17). Et alibi: Hæredes quidem Dri, cohæredes autem Christi (Rom. viii, 17). Inde etiam Petrus : In veritate com(3) Roscelini errores notat S. Ansel. lib. 11, epist. 41; Et Ivo Carnot. epist. 7.

Quod autem ipsi objiciunt quia exleges legitime. Ecclesiæ præferendi non sunt; bona est quidem sententia et certa, sed indecenter assignata. Assignant etenim illam renatis illis quos mater Ecclesia in curia Christi recepit, receptos lacte proprio nutrivit, nutritos pane suo solidavit ; qui plane adversantur Hieronymo dicenti: «Absit, Domine, ut in tabernaculo tuo sint divites præ pauperibus, et nobiles præ ignobilibus. » Inde Basilius contra Ju

dæum quemdam de lege sibi dala gloriantem: A beatur, ex rigora justitiæ factum. se nullo << Vera charitas in Christi corpore non præfert indigenam alienigenæ, non nobilem ignobili, non pauperem diviti; sed potius omnes per adoptionem spiritus facit filios, per eumdem spiritum clamantes: Pater noster, dimille nobis debita nostra. » Sic quoque in Christi corpore ille habetur sublimior, qui fuerit in Debemdam de tentior. Unde quidam sapiens tur dicens: « Si Gitur nobilitate sua præsumen olvas, nomen ab infami longe repetas longer

re po

ducis asilo. illi opponunt: Quod quando homo

Rurur, non conditio mutatur, sed peccata abJuntur, verum est; sed nullus ambigit hoc esse dictum de mundanis conditionibus; quod si quis B servus baptizatur, servitus illa non mutatur. Unde Apostolus: Si servus es, magis utere (Cor. vi, 21); quia servitus illa non est contraria coronæ. Unde alibi:

Servus sis, generosus eris si mens bona fiat;

servus

eris.

Sis liber, turpis mens tua, Amplius: Quod prohibetur ne filii sacerdotum ad ordines promoveantur, sic est intelligendum secundum Augustinum, eos, qui hanc prohibitionem audiunt, ab hujuscemodi concuspicentiis abstinere debere. Si enim filius sacerdolis honeste vivit, ordinandus est. Si vero militis filius inhoneste vivit, repudiandus est: quia magis placet Deo vita perfectio, et contra peccatum afflictio, quam superba de legitimis parentibus gloriatio. Filii namque sacerdotum non ideo quod sint exleges refutantur, sicut imperiti homines arbitrantur, sed ut sacerdotes a concuspiscentiis carnis refrenentur. Quia nimirum quemlibet sacro fonte renatum, vel plenarie divina inundat gratia, vel sacri mundatio lavacri non est sufficiens nec plenaria ; quod contradicit fides catholica. Non enim sunt exleges judicandi, quorum Deus ipse est Pater, et quos peperit Christi gratia, omnium regeneratorum piissima mater; nec debemus illis delictum patris sive thorum matris improperare, sec potius morum perfectionem diligenter attendere: quoniam patris sive matris perpetratum crimen non potest filiis paradisi claudere limen. Unde quidam sapiens: Quid meruere pati quocunque thoro generati? Quod autem filii sacerdotum ab ordinibus repro- C

C

modo justum est, testante Augustino, qui non juste pœnam portant, qui vam non commiserunt. Sic itaque illi prolas novitatis nova præcepta dantes, odo virtutem baptismatis evacuantes, et quodationibus supra dictis oblatrant, dum de hujuscemodi scrupulose el contentiose disputant, quasi clauso ostio ad parietem pulsant. Ut autem major honor et gloria filiis sacerdotum accedat, Joannes Baptista quo nullus major inter natos mulierum surrexit, filius fuit Zachariæ sacerdotis; Maria etiam mater Domini et de sacerdatoli progenie descendit, cum dicatur cognata Elisabeth qua de Aaron originem duxit. Si autem vellem enumerare omnes de lapsu carnis procedentes qui principatum in sancta Ecclesia tenuerunt, prius deficeret vita quam exempla. Inde etiam Jacob omnes, quos de liberis et ancillis genuit, filios æquali honore hæredes constituit, nec apud illum præfertur, qui secundum carnem nobilior videbatur. Quicunque fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Hoc autem Jacob idcirco fecisse legitur, ut ostenderet quod non est discretio, Judæus an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber sit quia per omnia et in omnibus Christus est. Propterea enim Salvator noster et Dominus humanam figuram induit et pro libero et servo servivit, ut omnibus in se credentibus pari honore et gloria cœlestia præmia largiretur. Salomon etiam qui feliciter, sapienter, subtiliter regnavit, docuit, prophetavit, etsi de lapsu carnis ortus sit Deus ipsi tamen templum suum ædificare concessit, quod David patri suo legitimo Jesse filio ne construeret, prohibuit; in quo nobis Deus patenter innuit, quod magis approbat vitæ sanctitatem, morum honestatem, quam legitime nativitatis generositatem. Non igitur sibi applaudat dives et nobilis, nec diffidat pauper et humilis, quia excelsus Dominus humilia respicit, et alla a longe cognoscit (Psal. cxxxvii, 6); bumiles respicit, ut attollai, altos, id est superbos, a longe cognoscit, ut dejiciat. Sicut enim Apostolus ait: Nemo coronabitur nisi qui legitime certaverit (II Tim. 11, 5); cum dicit nemo, nullus excluditur, in quo superba hujus mundi stultitia confutatur, quæ euin exlegem appellat, et judicat in terris, quem Deus ad dexteram suam collocat et coronat in culis.

[blocks in formation]

Factus monachus ta....

piendæ ab eu nitentiæ specie olim destinaverat. A pum, ipsiusve invasoris cassa fieret electio; aut litteras didicit, ut cum after monacho æque docto, bumanas divinasque apprime Hlerinone nomine, in toto tam no.

ayam veteri te

B

moxque

electus ipse fugain arriperet. Itaque unanimis omnium sententia fuit, mittendos ad eum legatos cum litteris, abbatem scilicet Sancti Clementis ac priorem Maurimonasterii, qui electum ad Cunonis cardinalis præsentiam adducerent. Tunc Theotgerus Samonasterio virginum curæ suæ commisso verubi legatos quam humanissime excepit; Hugonis curia iussis obsequens, ad cellam, cui electione sua a quollum, eos comitatus est. Illic quam ei assensurum, nectre patefacta, se nunconstanter asseruit; unumque us profecturum Erbonem nomine, qui se apud legaturfidissimum, cum litteris direxit, quibus significabat, saret, modo tantæ dignitati meritis imparem, sed etian natalium infamia denotatum, utpote cujus parentes et longa avorum serie majores omnes, vel sacerdotes, vel tili fuerint sacerdotum. Ubi Erbo venit ad Metenses electores, et recusandi episcopatus causas eis exposuit; illi nihilominus in sententia persistunt, inquientes; si quid vitii esset in Theotgeri origie, id ab eo jam purgatum esse, quippe qui tot annis in monasterio religiosissime conversatus esset. Proinde Erbonem rogant ut ad Theotgerum revertatur. At ille abbatis sui constrictus imperio abnuit, seque ad legatum ire velle asseruit. Cum ilaque a cepto desistere nollet, datus ei a Melensibus comes Alberius, totius negotii præcipuus actor; amboque perveniunt ad Compendium castelJum nominatissimum, ubi tum legatus morabatur; C cui Erbo abbatis sui excusatorias litteras obtulit et rationes exposuit, quas Alberius refellit. Theolgeri litteris minime flexus legatus, severe litteris præcepit ut delatum episcopatus onus subiret. Cum vero nec sic cardinalis legati monitis et jussis obsequeretur Theo gerus, alias ad eum litteras misit per Antonium Senoniensis monasterii abbatem, quibus eum ad suscipiendum episcopatum sub pœnarum ecclesiasticarum interminatione compellebat; ejus que fratribus sub iisdem pœnis præcipiebat utassensum præberen!. Verum alia denuo recusandi episcopatus occasio nata est ex ægritudine corporis, quæ illum detinebat. Sed tamen impedire non potuit, quominus cardinalis litteræ in conventu fratrum legerentur. Quibus lectis, omnes ejus electio

stamento, quæcunque scriptorum vitio depravata erant, corrigendi curam ab abbate suo susco Ad sacerdotium promotus, eo munere tanta reverentia fungebatur, ut cum stolam collo imponeret, præ nimio timore pene deficeret. Ab abbate suo Guillelmo monasterii S. Georgii in Hercinia silva abbas et ipse creatus et a Gebhardo Constantiensi præsule ordinatus anno 1090, construendo templo et claustro manum admovit. Sacras vigilias anticipare solitas, vix quidquam somni corpori suo indulgebat, tam rigidus in se ipsum, ut etiam fratres durissimis plerumque oneribus prægravaret. Sed tandem equo lapsus, cum infirmitatem incurrisset, aliis compati et misereri didicit. Multa passus ab accolis, eos demum patientia et mansuetudine ita flexit, ut plerisque ejus disciplinæ in monasterio se subdiderint. Non solum autem virorum, sed etiam mulierum curam gessit piissimus abbas, adeo ut septingentæ utriusque sexus personæ sese ejus ma. gisterio commiserint, quorum in gratiam varia monasteria instituit. Pluribus abhinc annis erat in miserando s'atu Metensis ecclesia. Tunc vir erat magnæ religionis, Alberius nomine seu Albero, qui archidiaconi officio fungebatur, postmodum Trevirensis archipræsul, et apostolicæ sedis legatus. Hic religiosorum virorum consilio et litteris animatus Melensi ecclesiæ laboranti opem ferrc constituit, Romamque profectus Paschili II papæ miserandum ejus ecclesiæ statum exposuit. His commotus pontifex, cardinalium consilio a latere suo Cunonem Prænestinum episcopum cardinalem in Galliam misi, eidemque præcepit ut, convocatis in unum catholicis episcopis, satageret quo pacto illius ecclesiæ status componeretur, et abjecto pseudoepiscopo, dignus ei pastor præficeretur. Cuno, Remis coacia episcoporum synodo, inde Alberium ad Metenses cum epistolis misit, præcipiens ut in locum illius, qui juridica sententia tam a pontifice, quam a se depositus fuerat, alium subrogari curaret. Verum Metensibus in eligendo episcopo non modica fuit difficultas tum quia secundum canonum scita extra fines episcopatus electionem fieri non licebat: tum quia intra ejus fines, ob metum contrariæ par- D nem consenserunt. Sub annum 1118 diebus Rogatis, ipsa electio tuto fieri minime poterat. Sed tandem conventum est in quemdam locum maxime desertum, qui in extremis fere episcopatus partibus. situs erat: ubi Alberius Cunonis litteras, quas Remis attulerat, reseravit, quæ auctoritate et præcepto papæ, atque rogatu Guidonis Viennensis archiepiscopi, faciendam electionem prescribebant. Cum in varias abirent sententias eligentium vota, Alberius Theolgerum Sancti Georgii in Dercinia silva religiosiseimum abbatem suggessit: cujus suffragio assensere omnes; sed rem secreto ac dextere gerendam censuere, ne aut violentia regis ac princi

tionum Cuno cardinalis conventum episcoporum Coloniæ habuit. Illuc se contulit Alberius seu Albero primicerius, electi sui, quem eo venturum audierat, adventum præstolaturus. Ubi illic adfuit Erbo, qui abbatem suum excusatum veneral, in concillio invenit Conradum Juvaviensem archiepiscopum, ab imperatore nuper actum in exsilium ; ab eoque obtinuit ut abbatis sui causam apud patres in se susciperet. Verum cum Mefensia ecclesiæ cleclio in concilio ventilari cœpit, tanta vi orationis eam asseruit primicerius, ut nec Alardus nec archiepiscopus Cunonis cardinalis animum flectere

rium, effusis in ejus occursum cum solemni pompa fratribus revertit: ubi dum moraretur, quasdam ecclesias, in fundo monasterii sitas, permittente Constantiensi episcopo, dedicavit. Porro hæc omnia hoc ipso anno 1118 contigisse illud argumento est, quod post ejus ordinationem Gelasius papa, qui sub finem mensis Januarii anno sequente decessit, litteris scriptis Melenses hortatus est, ut eum honorifice, ut par erat, exciperent.

valuerint; adeoque primicerii clamor invaluit, ut A suis gratiarum actionibus, ad S. Gregorii monaste Theolgeri electio unanimi patrum sententia firmata fuerit. Tum demum cardinalis signatas Erboni Itteras dedit, quas ille fratri illiterato consignavit, ad Theolgerum perferendas, quibus nomine conventus ei præcipiebatur, ut ne diutius delatam sibi electionem frustraret. Acceptis litteris, Theotgerus tantæ demum auctoritati cedere coactus fuit, moxque ad legali præsentiam, ut ei injunctum erat, se sistere maturavit, qui tunc apud Confluentiam cum Friderico Coloniensi archipræsule aliisque episcopis diversabatur. Illic magno cum honore acceptus est vir Dei, in primis a legato, qui eum amplexus, sciscitatus est quot annis abbatis gessisset officium. « Triginta,inquit ille,annos. » Ad quod legatus subridens conversus ad circumstantes: « Tanto, ait, matu- B rior erit ad episcopatum,qui tot annis abbas fuerit. »> Cum deinde singuli ad sua se reciperent, legatus Coloniam rediit secum ducens Theolgerum; qui inde ad proximum Tuitiense monasterium, tum ad Gladbacense divertit, ubi aliquandiu gravi morbo detentus est. Dein, ubi convaluisset, Coloniam reversus, una cum legato ad castrum Wulckenburg profectus est, tum ad S. Viti seu Corbeia-novæ monasterium, ubi episcopus consecratus est. Erat tum dies, octava festi apostolorum Petri et Pauli, quæ pridie nonas Julii celebratur. Theotgeri consecrationi deputata est Dominica dies,quæ hoc anno in diem sequentem incidebat. Ipsa dies cardinalis legatus Theolgerum, ætate gravem, moribus maturum, apprime litteris eruditum, sustentantibus hinc inde duobus archiepiscopis, Conrado Juvaviensi, totius Bavaria metropolitano et Aldegoto Magdeburgico, metropolitano Saxoniæ, solemniter ordinavit. Sic ille ordinatus, primo in eodem monasterio quamdam in honorem S. Georgii basilicam consecravit : ut quem in abbatia peculiarem patronum habuerat, eidem quoque episcopatus sui primitias dicaret. Ibidem etiam cryptam et altare beati Andreæ apostoli consecravit. Illinc non multo post discessit novus præsul ad suam ecclesiam profecturus: et ad locum diœcesis Tullensis cui Dieulouward vocabulum est, prædicto primicerio deducente, pervenit. Ibi eum honoris causa convenerunt abbates, clerici, aliique, qui sanioris sententiæ erant; al qui a pseudoepiscopi et Cæsaris partibus stabant, contestati sunt se neutiquam passuros, ut in urbem in- D grederetur; eo insolentiæ progressi, ut communi decreto statuerint quod, si quis eum agnoscerel episcopum, rebus proscriptis extra civitatem fieret. Unde consilium fuit ut, omnibus qui ejus obsequio erant dimissis, ad cellulam suam reverteretur, dum seditio illa defervesceret. In itinere ad Marbacense canonicorum regularium in Alsatia cœnobium divertit: ubi a regularibus canonicis honorificentissime receptus est. In hoc conventu forte aderat venerabilis senex Gerungas, qui eum adolescentem ad venerabilem Willelmum Hirsaugiensem abbatem pœnitentia specie direxerat. Inde, actis hospitibus

C

Interim Metensis ecclesia, lezitimo destituta pastore, in magno discrimine versabatur, cum seditiosi cives, etsi Gelasii papæ litteris commoniti, Theotgerum episcopum canonice electum et ordinatum, ad id tempus recipere detrectassent. Sed landem Brunon's Trevirensis archiepiscopi, qui hactenus ejus electioni, utpote se inconsulto faciæ, restiterat, litteris utcunque flexi clerus et populus, electum ut ad urbem veniat, iteralis nuntiis invitant. Ille vix tandem acquiescens, e suo monasterio, quo se receperat, Quadragesimæ tempore, ad iter se accingit, et Rheno transmisso, assuraplo secum Mauri- monasterii abbate ad urbem Medioma. tricum tendit. Accedenti occurrunt bbates, primicerius et quotquot erant sanioris consilii clerici et cives, et de ejus adventu gratulantur. Neque tamen in urbem venire, necdum conciliatis multorum animis, tulum esse ratus primicerius ad locum, cui Cappentia vocabulum est, divertendum censuit, ubi episcopus cum quibusdam abbatibus Dominicam Palmarum celebravit. Instante feria quinta, quam Cœnam Domini et diem Indulgentiæ appellamus, quo die chrisma confici episcopalis ordo poscebat ubi id fieri liceret, episcopus hærebat, cum in urbe id fieri tumultuantis populi seditio prohiberet. Tandem consilium fuit ut in Gorziensi cœnobio chrisma consecraretur. De ejus adventu certior factus abbas ad diei celebritatem omnia providit. Pridie advenienti episcopo ejus loci homines eum gladiis et fustibus obviam concurrunt tanquam ad latronem. Quin etiam nonnulli monachorum, qui vel ejus censuram reformidabant, vel a partibus pseudoepiscopi stabant, ad persequendum episcopum vulgus concitarunt. Vix itaque portam monasterii attigerat vir Dei, cum plebs e latebris furibunda erumpit, et sublatis ejus equis, illius etiam comites invadit: adeo ut primicerius ipse e manibus persequentium vix fuga elabi potuerit. Interea ingressus basilicam pius præesul, et quid foris ageretur ignorans, orationi instabat, cunctisque mortem minitan. tibus, vitæ auctorem invocabat. Tum vero a quodam monacho subdole admonitus vitæ suæ ut consuleret, quippe non esse in sua potestate plebis furentis prohibere insaniam; pontificalibus indutus ornamentis e templo egredi maturavit, turbæ furenti se ipsum objiciens, dominica voce ecquem quærerent sciscitatus.Cerneres universos, qui eum insectabantur,ita primo ejus conspectu perterritos, ut extrema

dementiæ se ipsi arguerent,qui in Christum Domini A ricæ detrimento mutilus Theolgeri vitæ codex, sine manus extendere ausi fuissent.

Turbis itaque utcunque mitigatis, statuit præsul ad urbem proficisci. lloc comperto, Acelinus abbas S. Clementis, eum ut ad se declinaret invitavit, et perhumaniter excepit.Id ubi civibus innotuit, multi furibundi et pieni insania in virum Dei evomunt mille convicia, nec eum tantum urbe propellere, sed etiam exstinguere minantur.Hic nihilominus assumplo secum Sancti Clementis abbate, sacerdolalibus, ut apud Gorziam, indutus vestibus, procedit obviam inimicis, qui vix manibus temperarunt.Interim urbis præfectus advenit et cujus gratia accedat sciscitatur. Ille ad hoc se venisse respohdit, ut creditum sibi populum pastorali sollicitudine visitaret cæterum non recte facturos Metenses, si ab B jure suo episcopum prohiberent. His verbis præfecto aliisque paululum mansuefactis, nudatis pedibus civitatem ingredi parat. At præfectus obtestatur ne se furenti multitudini committat, sed potius in quamdam episcopatus possessionem divertat, dum imperator et archiepiscopus hac de re statuissent. Cujus lle consilio acquiescens, ad S. Clementis monasterium rediit, ibique Coena Dominicæ diem celebravit. Illinc digressus ipso die Parasceves Theolgerus, ad Augustam Trevirorum contendit, allocuturus Brunonem archiepiscopum, qui tum Coloniæ versabatur, ad sacrain solemnitatem a Friderico archipræsule invitatus. Illuc mox properat vir Dei, cujus adventus Trevirensi gravis, Coloniensi gratus admodum fuit, cujus interventu vix post biduum, id est feria quinta (nam feria tertia Coloniam adveneral) ad Trevirensis colloquium admissus est. Ille porro intimavit, se ejus causam cum episcopis Tullensi et Virdunensi, simulque cam Metensibus ad festum S Jacobi tractaturum. Has vero inducias cum ipso composuerant Theolgeri æmuli Arnulfus custos Melensis ecclesiæ et coadjutor ejus primicerius, qui præterita hebdomada ab archiepiscopo chrisma acceperant. Has inducias, etsi ipsi admodum graves, servavit Theolgerus, quousque Coloniensis archiepiscopus, Brunone jam Treviros reverso, missis ad eum litteris, Theolgero etiam ignoranti missatum solemnia celebrandi facultatem impetravit. Ille autem in Coloniensis archiepiscopi contubernio multis diebus commora

C

quo nihil fere certi de beato illo præsule haberemus. Ejus compendium refertur a Trithemio in chronico Hirsaugiensi.

Post varios ilus ac reditus, variasque procellas, tandem in pace quievit Theotgerus episcopus, cui ecclesiam suam adire nunquam concessum est. Ejus obitum ad annum 1120 consignant Dodechinus et Chronographus Saxonicus ineditus, a quibus Dieggerus appellatur. Chronographi Saxonici hæc verba sunt: « Bonæ memoriæ Dieggerus, primum abbas S. Georgii, indeque per legatum apostolicum Metensi ecclesiæ ordinatus, post multas ab imperatoris fidelibus inlatas sibi injurias, requiovit in Domino, in eadem ecclesia, cui præerat, sepultus; vir adprime litteratus, et in sancta conversatione usque ad ultimam ætatem constantissimus. >> Dubitare tamen licet an sepultus sit in Metensi ecclesia, quam adire ipsi viventi non licuit per seditiosos cives, qui imperatori et pseudoepiscopo ab co intruso assentabantur. Trithemius qui acla ejus integra legisse videtur, in Chronico Hirs ugiensi scribit Theolgerum concilio Remensi anni superioris interfuisse, in quo ejus electio et ordinatio a summo pontifice, aliisque patribus confirmata sit; et soluto concilio, Calixtum papam eum secum duxisse Antissiodorum,ubi Pascha cum suis cardinalibus pontifex celebraverit, deindeque Cluniacum usque perduxisse; et post discessum pontificis Theotgerum ibidem per quatuor menses remausisse, tempus omne in contemplatione divinorum et oratione consumendo; et quarto demum mense febre correplum, Dominicis sacramentis acceptis 11 Kal.Maias ad Christum migrasse, el ia ecclesia S. Petri sepultum fuisse ad plagam septentrionalem juxta parietem templi, ad cujus sepulcrum multa deinceps miracula facta sunt. Nihil tamen de eo legitur in Bibliotheca Cluniacensi. Verum bæc aliaque videtur accepisse Trithemius ab auctore anonymo, qui ejus Vitam duobus libris scripsit jussu Erbonis abbatis ejus discipuli, quam initio et fine mutilam a Pape• brochio ex colice Villingensi accepis. Fallitur Trithemius cum Theolgeri obitum refert ad anuum præcedentem. Mirum est de eo nullam fieri mentionem in veteri Chronico Metensi, quod in ejus tempore desinit; nec in ejus appendice priori, quæ

tus, rogatu ejus plurimum populum in civitate sa- D incipit a Stephano episcopo, qui hoc anno canonice

cro chrismate linivit et quasdam ecclesias dedicavit. Verum beati Joannis Baptistæ Natalitio instante, Coloniensis antistes ad curiam in Insula Rheni constituam, scilicet apud Triburias, juxta edictum imperatoris profectus, venerabilem episcopum secum duxit, ubi Trevirensis cum eo in gratiam rediit. Hic desinit magno sane tanti viri famæ et rei histo

electus et a Calixto papa consecratus, amplius biennio a Cæsarianis urbis aditu exclusus est.Cæterum beatus Theotgerus vir fuit miræ patientiæ ac mansuetudinis, et prorsus ambitionis expers, ut patet ex iis quæ fecit ad refutandam Metensium electionem. Mentionem de eo jam egimus tom. V, col. 1001 in abbatibus S. Georgii in Nigra silva.

« PoprzedniaDalej »