Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non esse faciendum malum quod juramento promisimus.

[ocr errors]

Malum quod facturum se aliquis sacramento de. voverat, omnino non faciat ; quia stulta vota irangenda sunt. Pœniteat autem, quia nomen Domini in vanum sumpsit, jurans se facturum quod nec sine sacramento, nec cum sacramento facere debet. CAP. CXXXIV. De eo, quia pro nostro honore maculam sacro ordini non debemus inferre. Summi itaque pontifices, pro honore Dei et sanctæ matris Ecclesiæ viriliter decertantes,exemplum sancti Patris Ambrosii imitari dignemur dicentis (epist. 20): Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium; non tanti est unius vita, quanta est dignitas sacerdotum. Hæc autem est vere dignitas sacerdotum,ut, quod Dei est, a solo Deo se accipere gratulentur.

latorem eligit, illum videlicet, quem et Apostolus, A CAP. CXXXIII.
scribens ad Corinthios (I Cor. xv) assumit judicem.
Et post pauca: Speculator Ecclesiæ vel episcopus,
vel presbyter, qui a populo electus, et Scripturarum
lectione cognoscens, et prævidens, quæ ventura sunt,
annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde
magnopere formidandum est, ne ad hoc officium acce.
damus indigni, et assumpti a populo negligentiæ nos
demus atque desidiæ, et, quod his prius est, deliciis,
ventrique et olio servientes, honorem nos accepisse
pulemus, non ministerium; siquidem Filius hominis
non venit ministrari, sed ministrare (Mauh. xx); et
pedes discipulorum lavit (Joan. x1), ut ostenderet
omnes sordes et vivia a magistro in discipulis debere
dilui atque purgari. Nec statim respondeamus : Quid
prodest docere, si nolit auditor facere,quod docueris?
Unusquisque enim ex suo animo atque officio jutica -
tur, tu, si locutus fueris, ille si audire contempserit.
De magistris negligentibus Salomon loquitur: « Sa-
pientia absconsa, el thesaurus occultus, quæ utilitas
utriusque?» (Eccli. xx). Tale quid significatur, et in
eum,qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiæ:
expedit ut alligetur ad colum ejus mola asinaria,
ut abjiciatur in profundum (Marc. 1x), quam in spe-
cula constitutus plurimis noceat
CAP. CXXVII.

[ocr errors]

Quia nihil pretiosius debet nobis esse quam veritas. (FABIAN. papæ.) Certissimum namque est qucd neque amicitia, neque propinquitas generis, neque regni sublimitas, homini debet esse pretiosior virtute; quia nihil pretiosius est Deo, qui veritas est.

[blocks in formation]

CAP. CXXIX. De eadem re. (CASSIOD.) In præsenti itaque re non solum nobis, sed etiam illis, qui præsumptione sacrilega, quæ Christi sunt, auferre moliuntur, taliter prospiciendum est, ut malum quod faciunt, non valentes perficere, a malis operibus cessent.

CAP. CXXX. - De eadem re. Item sanctus Augustinus ait: Magnæ sapi pientiæ est revocare hominem quod male locutus est. CAP. CXXXI. Quil agendum sit, quando ita concludimur, ut sine peccato evadere non possi

mus.

[blocks in formation]

B

CAP. CXXXV. Quid agendum sit, quando turbatur
Ecclesia.

In causa fidei sacerdotum debet esse collatio, sicut factum est sub Constantino Augusto piæ memoriæ,qui nullas leges ante præmisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus.

CAP. CXXXVI. De eo, quia in prava sententia perseverare non debemus.

Ostendens S. Ambrosius, in prava sententia, si contigerit, non debere perseverari, sed statim ad bonum reverti, subdit de sanctis Patribus, dicens: Episcopi Arimino venientes, sincer im prius susceperant fidem. Sed Constantio imperatore agente, dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id C egerunt,ut circumscriptionibus illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revoca_ vere sententiam. Et certe major numerus Arimini Niceni concilii fidem probavit, Ariana decreta dumnavit. Ita et in hoc tempore agendum est. In hoc enim, quod vel ad horam surrepsit, perseverandum non est, sed magis bonum,quod coeptum fuerat,firmius est retinendum.

D

CAP. CXXXVII. Quia non solum nobis, sed etiam imperatori præstamus, si ei ad malum non consentiamus.

Item beatus Ambrosius, cum vasa Ecclesiæ tradere compelleretur, ait (Serm. contr. Auxent.): Me, si de me aliquid compelleretur, et posceretur, aut si fundus, aut domus,aut aurum,aut argentum, id quod mei juris esset, libenter offerrem. Templo Dei nihil possum decerpere, nec tradere. Illud custodiendum, non tradendum acceperam. Deinde consulere me etiam imperatoris saluti, quia nec mihi expedi et tradere, nec illi accipere. Accipiat autem vocem liberi sacerdotis: si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria. Hæc plena humilitatis sunt, ut arbitror, plena affectus ejus, quem imperatori debet sacerdos. Bloc itaque in loco considerandum et toto corde ruminandum est, quantum mali sit totam Ecclesiam imperatoribus tradere, cum iste vir sanctus etiam vasa Ecclesiæ cum tanta constantia denegaverit.Totam vero Ecclesiam tradit,qui pastores non nisi per manum laicam ei habere concedit.

-

--

CAP. CXXXVIII. De eo, quia Ecclesia Dei, id A CAP. CXXXIX. - Contra eos qui dicunt contra imest hæreditas Christi, imperatori trudi non de- peratorem nos facere, quia præai amus ecclesia. bet. sticas res sine ejus investitura pastores possidere debere.

B

Sanctam Ecclesiam, id est Christi hæreditatem, non debere alicui hominum tradi, confirmans S. Ambrosius ait (Serm. contr. Auxent.): Meministis, quia lectum sit hodie Nabuthe sanctum virum, possessorem vineæ suæ, interpellatum petilione regia, ul vineam suam duret, ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse (III Reg. xx1): Absit ut ego patrum meorum tradam hæreditatem ! regein contristatum esse,quod sibi esset alienum jus negatione justa negatum, sed et muliebri consilio deceptum; Nabu he viles suas vel proprio cruore defendit. O sacerdotes Christi! O veri pastores sanctæ Ecclesiæ, quibus Deus fideles suos regendos præcepit! Attendite quid Christi sacerdos, magnus Ambrosius subjunxit irquiens (ibil.) :Si ille vineam suam non tradidit, nos trademus Christi Ecclesiam ? Quid igitur responsum est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me, ut tradum Christi hæreditatem! Si ille patrum hæreditatem non tradidit, ego tradum Christi hæreditatem? Sed et hoc addidi: Asit, ut tradum hæreditatem parum, hoc est, hæreditatem Dionysii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, hæreditatem Eustorii confessoris, hæreditatem Merocli, atque omnium retro filelium episcoporum! Respondi ego, quod sacerdotis est; quod imperatoris est, faciat imperator. Prius est ut animam mihi auferat, quam fidem. Nunc ista consideremus, charissimi patres, et sequentes exemplum C sancti Patris Ambrosii, absit, ut tradamus hæreditatem Christi, absit, ut tradamus hæreditatem beatissimi Petri apostoli, cui Christus dicere dignatus est: Tibi dabo claves regni cælorum! (Matth. xvi.) Qui hanc hæreditatem, jubente Salvatore, omnibus suis successoribus in perpetuum tradidit, ipse B. Petrus, et omnes sacratissimi præsules, Patres nostri,Spiritum sanctum episcopis tradentes,bacu. lum et annulum eis dederunt, ut per corporale signum, spiritale utique demonstrarent. Nunc autem absit ut laici et sæculares,vanæ gloriæ servientes et avaritiæ, quod spiritale est, nostra permissione tradere audeant.Quid enim eis superest, nisi ut manus imponant? Quod si hoc non solum opere, sed et verbo ipso nefas es-e creditur,quanto magis a tanta nequitia cessandum est? Valde enim timendum est quod idem B.Ambrosius subsequitur et dicit (ibid.): Christus templum suum ingreditur,et flgellum prendit, et ejicit de templo nummularios. Non patitur namque in suo templo esse eos qui vendant cathedras, non patitur in suo templo pecunie esse verna culos. Quid sacræ cathedra, nisi honores? Quid sunt columbæ, nisi simplices mentes fidelium, vel animæ fidem candidam et puram sequenies? Ego ergo inducam in templum quem Christus excludit? Jubet enim exire, qui dignitates vendit, et honores; jubet enim exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium.

D

Cum nos pure et simpliciter electionem præsulum debere fieri prædicemus, electum vero investitum per manus sacerdotum et consecratum Cæsari reddere imperemus, quæ Cæsaris sunt, sicut ipse Dominus fecit, quemadmodum etiam B. Ambrosius et S. Joannes Chrysostomus egerunt, quorum alter ad Gallias,alter vero ad Thracias legationem pacis peregerunt, sicuti et multos sanctorum egisse manifestum est; quidam perverse loquentes asserunt nos supra ipsum imperatorem erigi velle. Quibus nos Ambrosii verbis obviare debemus, qui de persecutoribus suis loquitur, dicens (Serm. contr. Aucent.): Dicebant: Plus vult Ambrosius posse quum imperator, ut imperatori vel unam basilicam non tradat. Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Judæi, qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum Aare Cesari, an non? (Luc. xx.) Semperne de Cxsare famulis Dei invidia commovebitur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas,ut imperiale nomen obtendat. Et isti non possunt dicere, quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium. Et tamen videte, quanto pejores sunt Ariani Judæis. Illi quærebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti imperatori volunt dare jus Ecclesie. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem, ita et nos quæ nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus.

CAP. CXL. Item confirmatio ejusdem sen

tentiæ.

Hic videndum,hic memoriæ catholicorum arctius recondendum, quod S. Ambrosius de Simoniacis, qui totam Ecclesiam tradere volunt, diceret, qui hæc contra Arianos pro una tantum basilica locutus est? Quo in loco subjungens S. Pater Ambrosius ail (Serm. contr. Auxent.):« Considerans Jesus dolum Judæorum, dixit ad eos: Quil me tentaris? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Responden tes dixerunt: Cæsari. Et ait illis Jesus: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari,et quæ sunt Dei, Deo (Luc.xx). Tributum Cæsaris est; non negamus: Agri Ecclesiæ solvunt tributum. CAP. CXLI.

Contra eos qui dicunt in potestate Romani pontificis esse Ecclesias Dei imperatoribus

tradere.

[blocks in formation]

clesia possidet, imperatoris sunt: quia omnia terrena A CAP. CXLVI. Quam firmus in his sacris sententiis

ejus sunt, ait: Convenior ipse a comitibus, tribunis, ut per me basilicæ fieret mutua traditio, dicentibus, imperatorem suo uli, eo quod in potestate ejus essent omnia, ideo ei omnia tradi debere; respondi: Si me peleret quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum, jus hujusmodi meum, quanquaт отnia, quæ mea sunt, sint pauperum, verum ea, quæ divina sunt, imperatoriæ potestati non sunt subjecta. Si patrimonium pelat, invadite; si corpus; occurram; vullisin vincula rapere? vultis in mortem? Voluntati est mihi. Pro altaribus gratius immolabor. CAP. CXLIII. De eo, quia sacerdotes seditionem populi excitare non debent; si vero pro justitia, quam prædicant, excitata fuerit, non eis ascriben

uum.

Et post pauca (Epist. 20): Cum populus una cum regiis comitibus perturbaretur, exigebatur a me, ul compescerem populum. Referebam, in meo jure esse, ut non excitarem, in Dei munu, ut mitigaret. Itemque populus nutu Dei mitigatus ait: Rogamus, Auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus. Hoc Christianos decet, ut et tranquillitas pacis opletur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo.

CAP. CXLIV. Exaggeratio hujus sententiæ, et quam grave sit Ecclesiam trudere.

Et item (Epist. 20): Tentatus est Job nuntiis coacervatis malorum; tentatus est etiam per mulierem, quæ ait: « Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job 11). » Viletis quanta subito moveantur? Gothi, arma, Gentiles. Advertitis quid jubeatur, cum mandatur tradere basilicam? Hoc est: Dic aliquod verbum in Deum et morere. Nec solum dic adversus Deum, sed etiam fuc adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei. Urgemur igitur præceptis regalibus, sed confirmamur Scripturæ sermonibus: respondit Job uxɔri, dicens: « Tanquam una ex insipientibus locta es (ibid.). »

[blocks in formation]

B

C

Et item post pauca ostendens quia Ecclesia graves tentationes sustinere deberet, ait (Epist. 20): Quæ ratio igitur est adversus hunc vermiculum graviores tentationes, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur? Manditur denique : Trade basilicam. D Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi, imperator, accipere expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimasti uuferendam? Allegatur imperatori licere omnia; ipsius esse universa. Respondeo: Noli le gravare, imperator, ut putes te in ea, quæ divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Noli extollere, sed si vis diulius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: « Quæ Dei, Deo, quæ Cæsaris, Cæsari (Matth. xx11). » Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesia. Publicorum tibi mænum jus concessum est, non sa

crorum.

PATROL. CLXIII.

beatus Ambrosius fuerit.

Quæ omnia, quæ fidei, et devotionis firmitate beatus Ambrosius protulerit, subdens demonstrat (Epist. 20): Pro quibus omnibus ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Imperator exasperatus, comitibus rogantibus, ut deponeret indignationem, ad Ecclesiam procederet, ail: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradelis. Quam vocem omnes cohorruerunt. Sed Gallicanus præpositus cubiculi mandare mihi ausus est: Tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris. Ego enim patiar quod episcopi, tu facis quod spadonis. Alque utinam Dominus avertat eos ab Ecclesia! in me omnia tela converiant, meo sanguine suam sitim expleant! luic rei attestatur historia Tripartita, dicens de B. Ambrosio quia, dum de ecclesia jube. retur exire, ait: Eyo sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa contradere videar, aut blasphemantibus Deum. Hic si placet, occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. Hic vero Valentinianus imperator, qui, agente matre Justina Augusta,ariana, beatum Ambrosium persecutus est, filius fuit illius Valentiniani, sub quo B. Ambrosius episcopatum suscepit.

CAP. CXLVII.

Exhortatio, ut sic serviatur imperatori, ut Deus non offendatur.

Beatus etiam Pater Augustinus in libris De verbis Domini exponens quomodo intelligenda sint verba sancti Apostoli, quibus nos potestatibus sublimioribus subditos esse præcepit: ait : « Qui resistit, inquit Apostolus, potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. x111). » Sed quid, si illud jubeat quod non debet fieri? Hic sane contemne potestatem, limendo potestatem. Si aliquid jusserit procurator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire; nec hinc minor irascí debel, si major prælatus est. Rursum, si aliud ipse proconsul jubeat, et aliud imperator; nunquid dubitatur, illo contemplo, illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte. Sed non in idolio. In idolio prohibet. Recte. Quis prohibet? Major potestas. Da reniam; tu carcerem, ille gehennam minatur. Inde est quod sancti martyres contempserunt potestates terrenas, ut vero Domino deservirent. Hac expositione omnes sententias sanctarum Scripturarum, nobis potestatibus terrenis obedire præcipientibus [Sic cod. leg. præcipientes], intelligere convenit. Quod autem de idolio S. Augustinus ait, hoc de hæresi et de omni iniquitate intelligendum est.

CAP. CXLVIII. De eo, quia non tantum vasa altaris sacra sunt, sed etiam omnia, quæ offeruntur.

Sacra esse universa quæ Ecclesia possidet, non tantum videlicet ea quæ usu communi omnes sacrata dicimus, in vasis scilicet et basilicis, vel aliis quibusque sacratis rebus, sed etiam terrenis, vi

22

B

[ocr errors]

CAP. CL. Vera comprobatio, quia sicut minima, ita et majora, quæ Deo offeruntur, Ecclesiæ jure competunt.

Sunt vero nonnulli qui dicant: Ecclesia quidem, et circuitus ejus Deo consecratus, vere hominum nulli pertinet,nisi Deo et ejus sacerdotibus, ea vero, quæ Ecclesia possidet, nunc per orbem glori ficata, id est ducatus, marchias,comitatus, advocatias, monetas publicas, civitates et castra, villas et rura,et cætera hujusmodi ita ad imperatorem pertinent, ut nisi pastoribus Ecclesiæ semper, cum sibi succedunt, iterum dentur, nequaquam ea habere debeant. Et inde est, quod ei jus in Ecclesia deberi in tantum contendunt, ut eam etiam investire debere dicant. Sed hi, si pacifice ea, quæ supra protulimus, dignentur advertere, liquido cognoscent, quia non solum parva, quæ prius Ecclesia possederat, ejus sunt,sed et magna,quæ nunc possidet, illius sunt. Parvæ enim possessiones, quas ante Constantinum imperatorem possedit,ideo ejus sunt, quia Deo,oblatæ sunt,et magnæ possessiones, quas post Constantinum possidet, ideo ejus sunt, quia Deo oblatæ sunt. Sponsus enim ejus, Dominus Christus, qui prius eam erudivit peuuria,nunc ditare dignatus est gloria. Imperatori autem,pietatem et justitiam servanti, non solum jus Ecclesiæ temerare, sicut ex verbis S. Ambrosii docuimus, non licet, sed ne quidem alicujus privati.Quod quidem in jure privati observant, absit ut in jure Dei temerare imperator audeat !

neis, hominibus, bestiis, pecuniis et omnibus om- A rum visionibus sancta esse, quæ Deo offeruntur, verissime comprobantur. nino rebus quæ Domino voventur; superius multis exemplis docuimus. Ubi attendendum quia omnia ista, quantum ad se, sancta non sunt,sed quantum ad illius supereminentem sanctitatem,cui offeruntur, et illorum, qui offerunt, devotionem. Et hoc ita esse intelligendum, S. Augustinus super Joannem loquens, apertissime declarat, de Juda inquiens: Ecce fur est Judas, et ne contemnas, fur sacrilegus,non qualiscunque fur loculorum, sed jur Dominicornm loculorum, et sacrorum. Sic crimina discernuutur in foro qualiscunque furti et peculatus. Peculatus est enim furtum de republica, et non sic judicatur furtum rei privatæ, quomodo publicæ. Quanto vehementius judicandus est sacrilegus fur? Non undecunque tollere, hoc est, el de Ecclesia tollere. Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judæ perdito comparulur. Perscrutanda sunt verba sancti doctoris, qui eum furem sacrilegum nominavit, qui pecuniam Dominicam furatur. Non autem Judas de Ecclesia corporali, quæ nondum erat, sed de loculis furabatur. Pecunia vero illa non erat sancta, neque loculi sancti. Quare itaque sacrilegus fur, nisi quia pecunia illa, quamvis per se sancta non fuerit, sancta tamen erat, quia sancti Christi Domini nostri et ejus apostolorum erai? Ita et præsentis temporis Ecclesia, omnia, que possidet, per se quidem sancta non sunt, sed quia Christi et ejus Ecclesiæ sunt, sancta sunt. Qui ergo ea furatur, vel vi rapit, sacrilegus fur, sive sacrilegus. raptor judicandus est. Ergo nec imperator in ecclesiasticis rebus jus habere debet, quia videlicet sancta, et Deo dicata sunt. Et inde est quod B. Ambrosius ait (Epist 20): Ad imperatorem palatia, ad sacerdotem Ecclesia pertinet. Hoc autem pueriliter intelligere non debemus, sed nomine Ecclesiæ omnia, quæ Ecclesiæ sunt, designari scire debemus. Huic autem sensui et sanctissimus Pater Benedictus concordans, cum describeret monachorum Regulam, ait de cellerario monasterii. Omnia vasa monasterii, cunctamque substantiam quasi alluris vasa sacrata conspiciat. ·

CAP. CXLIX. De eadem re, Sanctus etiam Pater Gregorius sancta esse quæ Deo offeruntur, etiam ante quam sacrificentur, in suis Dialogis ostendit, inquiens: Cum quidam presbyter in aquis calidis sese lavins, cujusdam hominis obsequio frueretur, quadam die detulit secum duus oblationum,coronas. Cumque more solito lavisset,et ejus obsequio in omnibus usus esset, obsequenli sibi viro panem pro benedictione obtulit, petens, ut benigne susciperet, quod charitatis gratia offerret. Cui ille moerens afflictu que respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est: ego hunc manducare non possum ; sed si vis mihi aliquid præstare, omnipotenti Deo pro me hunc panem offer, et tunc le exauditum cognosce, cum huc rediens, me non inveneris. In his itaque verbis notandum est, quia non solum vivorum testimoniis, sed etiam defuucto

C

D

CAP. CLI. Contra eos qui dicunt; Terrena Ecclesiæ imperatoris sunt, ei nisi pastores de manu ejus accipiant, ea habere non debent.

Ait enim imperatori B. Anibrosius (Epist. 20): Domum privati nullo potes jure temerare; domum Dei existimasti auferendam? Hic attendant, qui in tantum perversæ sententiæ manum dederunt,ut dicant, Ecclesiam quidem suo juri subdere non potest imperator, sed ea, quæ Ecclesiæ sunt,ita imperatoris sunt, ut pastor Ecclesiæ ea habere non possit, nisi ab imperatore accipiat. Quis enim eos ferret, si dicerent: Domum quidem privati temerare non potest imperator, sed tamen possessiones ejus ita imperaturis sunt, ut nisi ab imperatore eas accipiat. possidere hæc nequaquam prævaleat? Et si hoc tam absurdum in rebus humanis intelligitur, ut nullus etiam injustissimus judex hoc judicare ullo modo audeat, quanto magis hoc dicendum non est de rebus illius, qui fecit cœlum et terram? Ipse enim, quamvis omnia ipsius sint, tamen specialtier sua dicere dignatur ea,quæ sponsæ suæ,sanctæ scilicet Ecclesiæ donantur. Unde et discipulis suis ait: Qui vos honorat, me honorat (Luc. x). Honor autem sanctæ Ecclesiæ non solum in spiritalibus,sed etiam in corporalibus verissime intelligitur.

CAP. CLII. Quia episcopi,vel abbates per suos fide- A stianorum imperatorum imperialia præcepta, et etiam eos a sacris canonibus non deviare.Taliter enim de ordinatione episcoporum statuerunt di

les de magnis possessionibus, quas possident, servire imperatoribus debent.

Sane sciendum quia,sicut mutare, quod sui majores catholici imperatores fecerunt, Christianus imperator non debet,ita et si quid Ecclesiæ eo tempore donatum, ut sibi aliquid imperator exinde reservaverit,si contra canones sacros non fuerit, solvendun ei, nisi forte remiserit, per omnia est.Sicut enim,quæ jam Deo consecrata sunt, hominibus sæculi assignare non debemus, ita quæ illorum sunt, nisi ipsi donaverint, eis auferre non possumus. Episcopi autem et abbates, observantes præcepta canonum,sæcularibus negotiis se miscere non debent. De reditu autem illarum magnarum possessionum juxta constitutum sacrorum canonum quatuor portiones in episcopiis fieri debent; in abbatis vero communia omnia esse juxta regulam sanctorum apostolorum.

CAP. CLII. Contra eos qui dicunt, ideo impera

tores Ecclesiam investire, quia sacrati sunt. Sunt etiam qui dicant, imperatori,quia sacro oleo unctus est, bene competere, ut pastores Ecclesiæ donet. Quod quidem miramur, si aliqui sapientum dicunt.Non enim ad hoc ungitur, ut Ecclesiam bene disponat,sed ut regnum fideliter regat. Ecclesiam enim non debet ordinare, sed ei ut filius obedire. An non el Ozias rex,sicut omnes Judææ reges,oleo sancto unctus est? Cur igitur,si regibus unctis sacra competunt, cum incensum offerre vellet,lepra percussus est ?(II Par.xvii.) Nonne majus est, prærogativam episcopatus tribuere, quam incensum C offerre? Desinant ergo reges, vel imperatores, ab hac præsumptione, ne forte iratus Dominus lepra spiritali eos percutiat, et de Ecclesia sua exire eos compellat. Ament regulas catholicæ Ecclesiæ custodire, ut in æterna Ecclesia cum Christo possint regnare. Amen.

-

CAP. CLIV. Contra eos qui dicunt: Spiritalia
episcopis pertinent, sæcularia nequaquam.
Sed ne forte aliquis obsistat, et dicat: Sententiis
episcoporum spiritalia subjacere possunt, terrena
vero nequaquam; attendat religiosi imperatoris
'Theodosii præceptum de hac re dicentis:
CAP. CLV. Constitutio Theodosii imperatoris.

[ocr errors]

Omnes itaque causæ, quæ vel prætorio jure, vel civili tractantur negotio, episcoporum sententiis terminatæ perpetua stabilitate permaneant, nec liceat ulterius retractari negotium,quod episcoporum sententiis fuerit diffinitum.

CAP. CLVI.— Diversa præcepta legum eadem firmantium, quæ et sacri canones.

Quia vero protulimus multa canonum præcepta et sanctorum exempla, quibus probaremus pure et simpliciter pastores in Ecclesiam introducendos,et quod Ecclesia obtinet, jure perpetuo possidere debere, et non imperatori, vel alicui magnati licere investire,vel aliquo modo sibi subjugare Ecclesiam, vel ea, quæ possidet, aliquo ingenio alienare, vel alicui persona tribuere, proferamus nunc et Chri

centes.

CAP. CLVII.

Quid observandum sit in ordinatione episcopi.

Debet enim prius disceptari de vita episcopi, utrum bona sit, an reprehensibilis, et utrum bonis testimoniis muniatur, an non? Eo autem tempore, quo consecratur, consulat eum is, qui consecrat,si possit facere, atque custodire omnia, quæ divini præcipiunt canones, et siquidem denegaverit,se non posse custodire, non consecretur.Si autem pollicitus fuerit observaturum se, quantum homini possibile est,sancta canonum præcepta, tunc is,qui conB secrat, cum admonere, atque præficare ei debet, et religiosis episcopis connumerabitur. Nam canones Patrum vim legum habere oportet. Sin autem aliquis pecuniam dederit, coque modo consecratus episcopus fuerit, non solum ipse, sed etiam qui consecravit eum, inter episcopos non erit ; vel pecunia, vel res data consecrationis causa sacro Ecclesiæ sanctæ addicantur, sive episcopus,sive clericus sit,qui dedit. Is autem, qui accepit,non solum res amittat, sed etiam gradum atque honorem clericatus.Similiter autem et si laicus fuerit,qui pecuniam, vel res accepit, et ipsas amittat,et aliud tantum, quantum accepit, pœnæ nomine sanctæ Ecclesiæ præstare compellatur. Sed et si magistratum gerat,in magistratu esse desinat, et exsilio irrevocabili condemnetur.

D

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »