Obrazy na stronie
PDF
ePub

ritualibus, sed etiam corporalibus donis sancta Ec- A exempla sanctorum, qui pro justitia mori maluerunt clesia honoranda est, ideoque recte facere eos qui sui juris aliquid ei donantes, vice Christi eam honorant. Quod confirmantes probamus, quia quod Ecclesiæ tribuitur, Christo utique donatur; quod autem Ecclesiæ est, in potestate præsulum debere consistere, sanctorum Patrum dictis probantes, pastores ei non ab aliqna potestate terrena, sed electione communi clericorum et laicorum decerni docuimus. Quam electionem judicio episcoporum firmari oportere monstravimus, nihilque sanctam Ecclesiam regibus debere, nisi tantum tributum persolvere. Ubi etiam adnectentes de rebus Ecclesiæ non auferendis, probamus sacrilegos esse, qui, quod Ecclesiæ donatum est, ei auferre non timent. Ubi etiam et de investitura Ecclesiarum, a quibus fieri debeat, demonstrantes, utrum В non sui ordinis viro aliquis episcoporum Ecclesias subdere debeat luce clarius demonstrare curamus. Quod vero sanctus Adrianus vel alii sancti pontifices dicuntur huic rei assensum dedisse, si verum est, quomodo intelligendum sit docentes, hac occasione contra jus divinum fieri non debere monstravimus. Quæ omnia testimoniis Veteris et Novi Testamenti probantes etiam auctoritate canonum et sanciorum Patrum dictis firmare curavimus. Quibus verbis

quam flecti, adnectentes, paucis admonere curamus, ut præsentem pro amore Dei et ejus Ecclesiæ vitam despicientes, mori non timeamus, certi quia pro amore sanctæ Ecclesiæ qui moritur, pro Christo ulique, qui pro ea propriam animam posuit, mori probatur. Pro eo autem qui mortuus fuerit, in æternum vivet. Hæc autem omnia testimoniis, ut diximus, tam Veteris quam Vovi Testamenti, et sanctorum Patrum dictis probantes, uhi justum visum est, his sacratissimis verbis, quasi de medio petrarum dantes vocem, etiam nostri aliquid verbo duntaxat, non sensu addere studuimus. Ex quo autem doctore verba protulimus, ejus et nomen et librum deforis adnotavimus. Nostra vero, quæ nobis gratia divina collata sunt, ex ratione esse signavimus. Pro quibus omnibus non ab hominibus, sed a Christo Domino, qui pro calice aquæ frigidæ se mercedem donaturum promisit, in cœlesti regno misericordiam exspectantes, charitatem Spiritus sancti exoramus, ut labor noster in defensione et honore sanctæ matris Ecclesiæ catholica, in imitatione antiquorum Patrum sanctis præsentis temporis præsulibus, et omnibus orthodoxis inanis non sit, sed corroborante nos gratia Spiritus sancli mala respuamus,quæ vero bona sunt, firmissime retineamus. Amen.

[blocks in formation]

XXXIV. Quod res ecclesiasticæ ad laicos dispo- A LXIX. Quare sanctus Adrianus investiri Ecclesias

nendæ non respiciant.

XXXV. De eadem re.

XXXVI. Admonitio, ut hæ sententiæ bene intelligantur.

XXXVII. Synodale decretum sancti Symmachi papæ de laicis, qui per se Ecclesiam ordinare deside

rant.

XXXVIII. De eo quia ab electione pontificum non segregantur principes, sed a dominatione.

XXXIX. Quæ sit canonica episcoporum electio.
XL. De eadem re.

XLI. Non licere imperatoribus episcopos in Ecclesiam introducere.

XLII. Quod non debeant officia ecclesiastica pecuniis obtineri.

XLIII. De eo quia gratia Dei etiam terrena nobis donat.

XLIV. De possessione ecclesiæ.

XLV. De oblationibus parochiarum.

B

permittere imperatoribus potuit.

LXX. De investitura, quid significet et quam grace scelus sit sanctuarium Dei investiri velle.

LXXI. Quia investitura ecclesiarum fieri non debeat.

LXXII. Romano pontifici summo studio procarandum est ut sanctorum instituta serventur. LXXIII. De eo quia de terrenis, quæ ecclesia possidet, non debet juri imperatorum a dici.

LXXIV. De eo quia pastores non tantum animarum, sed etiam corporum curam agere debeant. LXXV. Nullum episcoporum debere aliquam ecclesiam laicis subdere.

LXXVI. Exempla, quibus probatur sanctam bcclesiam Romanam majores Dei ecclesias scmper ordinasse.

LXXVII. De excommunicatione et zizaniis. LXXVIII. Quia Dominus ipse excommunicationem præcepit, et quid intersit inter excommunicare et

XLVI. Quod portiones de redditibus ecclesiæ fieri radicare. debeant.

XLVII. Quod non debeat unquam ecclesiæ tolli quod semel ei donatum est.

XLVIII. De rebus terrenis Christo donandis.

XLIX. De his qui ea quæ sunt ecclesiæ donata auferunt.

L. Ut omnes ecclesiæ, cum omnibus quæ possident, in episcopi potestate sint.

LI. Ea quæ sunt clericorum, ad eas ecclesias pertinere in quibus titulantur.

LII. De eo quia omnia quæ Deo offeruntur, tiones appellantur.

LIII. Quantum mali sit res ecclesiæ tollere.
LIV. Ecclesiasticas res dona Dei esse.

obla

LV. Quare antiqui Patres nominatim non contradixerint investituras Ecclesiarum a laicis fieri.

LVI. Ut laici ecclesias nullo modo investire audeant.

LVII. Quia grave scelus est laicos baculo vel annulo ecclesias investire.

LVIII. Contra eos qui dicunt ideo nos hoc docere, ut regni honor minuatur.

LIX. Ut nostri temporis veri imperatores sequi dignentur exemplum magni Constantini imp.

C

IX. Exemplum magnæ humilitatis Constantini imp.

D

LXI. Exemplum veræ humilitatis Valentiniani imp. et de electione S. Ambrosii.

LXII. De eo quia S. Ambrosius Theodosium imp. excommunicavit.

LXIII. De Marciano imp.

LXIV. Exemplum obedientiæ Caroli imp.

LXV. Ubi Carolus imperator, unde ab Apostolico admonitus fuerat, emendare promittit.

LXVI. De eadem re.

LXVII. De eadem re.

LXVIII. Admonitio imperatorum, ut sequantur præcedentium imperatorum exempla.

LXXIX. De excommunicatione, qua intentione fieri debeat.

LXXX. Non posse episcopum vices suas in ecclesiasticis rebus laicis tribuere.

LXXXI. Contra adolatores, qui contra auctoritatem dare contendunt.

canones

LXXXII. Utrum alicui pro honore terreno ecclesiam ordinare concedendum sit.

LXXXIII. Contra eos qui ideo putant juste imperatores ecclesias investire, quia nonnulli antiquorum, qui investiti sunt, sancti fuerunt.

LXXXIV. Vera et certa comprobatio, quia, sicut Simoniacus est ille qui per avaritiam pecuniarum ordinatur, ita et ille qui per avaritiam sublimatur, Simoniacus certissime comprobetur.

LXXXV. Quanta gloria et honore digni sint sacerdotes.

LXXXVI. Vera comprobatio, quia Simoniacus est qui cfficia ecclesiastica a laicis accipit.

LXXXVII. Quia grave sacrilegium sit auferre Ecclesiæ quæ ei donata sunt.

LXXXVIII. Quod episcopi vices apostolorum in Ecclesia habeant.

LXXXIX. De temporali virtute sanctæ matris Ecclesiæ.

XC. De officiis ecclesiasticis non vendendis. XCI. De honore quem sacerdotibus imperatores exhibere debent

XCII. De eo quia regnum terrenum de honore sanctæ Ecclesiæ crevit.

XCIII. Contra eos, qui dicunt: Tanta donantur Ecclesiæ, ut regno vix pauca remanean!,

[blocks in formation]

XCVII. Quia gratia, nisi gratis accipiatur, gratia A

non est.

XCVIII. De eo, quia Simoniaci pejores sunt quam Ariani.

XCIX. De eo quia regnum terrenum sanctæ Ecclesix servire debet.

C. Qua in re potestatem in Ecclesia terreni Principes habere debeant.

CI. De Gregorio VII papa.

CII. Quam pure et sancte ecclesiastica officia tractari debeant.

CIII. Quomodo Adrianus papa anathematizavit principes electioni præsulum se immiscentes.

CIV. Quare permissum sit imperatoribus ecclesias investire?

CV. Qualiter electio pastoris canonice facienda sit? CVI. Non debere eligi archiepiscopum sine jussu vel scientia vicariorum domini papæ.

CVII. Quod ex jactantia cordis desiderium primalus nascatur.

CVIII. Quod clerus et plebs sacerdotem sibi eligere debeant.

CIX. Quod non sint veri episcopi qui per ambitionem ordinantur.

CX. De eo quia humiles ad sacrum ordinem provehendi sunt.

CXI. Ut personarum acceptio in sacris honoribus dandis non fiat.

CXII. Quam grave sit aliqua fraudulentia sacrum ordinem temerare.

CXIII. Quia difficile bono exilu consummantur quæ male inchoata sunt.

CXIV. Ad hæc [f. Quod hæc] sacra verba demon

strent.

CXV. Quam grave sit, prærogativam sacerdotii ambitione quærere, et qua pænitentia illi subveniatur.

CXVI. De principibus sanctæ Ecclesiæ catholicæ.

CXVII. De eo quia consuetudo, quæ temporibus S. Gregorii Romanæ Ecclesiæ inerat, non præjudicat canonicæ rationi.

CXVIII. Exemplum de Vita S. Martini, ubi ostenditur quantam reverentiam terreni principes etiam in terrenis rebus sacerdotibus habere debent. CXIX. Quanta mala de potestate laicorum in Ecclesia nata sint.

CXX. Exhortatio, ut in bono quod inceptum est 'perseveretur, malum vero omnimodis emendetur, et de statere in ore piscis invento.

CXXI. De eo quod populus ad voluntatem Dei implendam cogendus est.

⚫est.

CXXII. De eo quia prava sententia emendanda

CXXIII. Quia cum magno studio perversis resistere debemus, et Deum magis timere quam homi

nem.

CXXIV. De eadem re.

CXXV. Item de eadem re.

B

C

D

CXXVI. De eadem re. CXXVII. De eadem re.

CXXVIII. De eadem re.

CXXIX. Quia nihil pretiosius nobis debet esse quam veritas.

CXXX. Alios ab errore revocandos.

CXXXI. De eadem re.

CXXXII. Quia pro amore Dei perversorum odia contra nos excitare debemus.

CXXXIII. Quia bonum sit emendare quod male protulimus.

CXXXIV. Quid agendum sit, quando ita concludimur ut sine peccato evadere non possimus. CXXXV. De eadem re.

CXXXVI. Non esse faciendum malum quod juramento promisimus.

CXXXVII. De eo quia pro nostro honore maculam sacro ordini non debemus inferre.

CXXXVIII. Quid agendum sit, quando turbatur Ecclesia.

CXXXIX. De eo quia in prava sententia perseve rare non debemus.

CXL. Quia non solum nobis, sed etiam imperatori præstamus, si ei ad malum non consentimus.

CXLI. De eo quia Ecclesia Dei, id est hæreditas Christi, imperatori tradı non debet.

CXLII. Contra eos qui dicunt contra imperatorem nos facere, quia prædicamus ecclesiasticas res sine ejus investitura pastores possidere debere.

CXLII. Item confirmatio ejusdem sententiæ. CXLIV. Contra eos qui dicunt in potestate Romani pontificis esse ecclesias Dei imperatoribus tradere.

CXLV. Sic ostenditur falsum esse quod quidam dicunt: Omnia terrena imperatoris sunt.

CXLVI. De eo quia sacerdotes seditionem populi excitare non debent; si pro justitia quam prædicant excitala fuerit, non eis esse ascribendum.

CXLVII. Exaggeratio hujus sententiæ, et quam grave sit ecclesiam tradere.

CXLVIII. De eo quia tam graves tentationes non uni homini, sed universæ Ecclesiæ fiant, et quia in divinis nullum jus imperator habeat.

CXLIX. Quam firmus in his sacris sententiis B. Ambrosius fuerit.

CL. Exhortatio, ut sic serviatur imperatori,ut Deus non offendatur.

CLI. De eo quia non tantum vasa aliaris sacra sunt, sed etiam omnia quæ Deo offeruntur.

CLII. De eadem re.

CLIII. Vera comprobatio, quia sicut minima, ita et majora quæ Deo offeruntur, Ecclesiæ jure competant.

CLIV. Contra eos qui dicunt: Terrena ecclesiæ imperatoris sunt, et nisi pastores de manu ejus accipiant, ea habere non debent.

CLV. Quia episcopi vel abbates per suos fideles de magnis possessionibus, quas possident, servire imperatoribus debent.

[blocks in formation]

CAPUT PRIMUM. Dominum nostrum Jesum Cristum B tius convocationem, notissimum est. Unde B. Auspecialius beato Petro sanctam Ecelesiam commendasse.

Cunctis fidelibus liquet ovilis Dominici curam beato Petro apostolo ab ipso Domino commendatam. Nam cum resurrexisset a mortuis,et suis discipulis veritatem suæ resurrectionis, non solum videndo, sed etiam convescendo ostenderet, inter alia ait B. Petro: Simon Joannis, diligis me plus his ? Quo respondente: Tu scis, Domine, quia amo te, ait ei Dominus : Pasce oves meas. Hoc semel, hoc bis, hoc etiam tertio ei indicens,scilicet ut amore, quo eum se diligere fatebatur,in pascendis ovibus ejus ostenderet. Cui etiam vadens ad passionem dixerat: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Cui etiam antea dixerat: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi). In quibus verbis, ut omnibus sanctis doctoribus verissime visum est, specialis quædam prærogativa in sancta Ecclesia custodienda beato Petro injungitur. Et quamvis omnes apostoli pastores sint, præsertim qui ab ipso Domino audierunt: Vos estis lux mundi (Matth. v) ; et iterum : Ego elegi vos de mundo, ut eatis,et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. xv); et iterum: Euntes, docete omnes gentes (Matth. xxvin); et rursum die resurrectionis eis apparens ait: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. xx); Tamen propter unitalis vinculum acrius com mendandum,specialius B. Petro Ecclesiæ cura committitur.

[blocks in formation]
[ocr errors]

D

gustinus (in Psal. cxxvi) ait: Dominus Jesus Chri stus ædificat domum suam. Domus autem Dei est populus Dei, id est Ecclesia Dei. Quid est domus Dei? Templum Dei. El quid dicit Apostolus: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1 Cor. 111). ► Omnes autem fideles, quæ est domus Dei, non solum qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt, el jam dormierunt, et qui post nos futuri sunt,adhuc qui nosci debent in rebus humanis usque in finem congregati in unum, fideles innumerabiles, sed Deo numerati, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus, « qui sunt ejus (11 Tim. 11); » grana illa, quæ modo gemunt inter paleam, quæ mussam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata Matth. 111). Omnis ego numerus fidelium sanctorum ex hominibus commutandorum, ut fiunt æquales angelis Dei, adjunctis et ipsis angelis, qui modo non pere. grinantur, sed exspectant nos, quando a peregrinatione redeamus, omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam civitatem. Ipsa est Jerusalem, id est, Ecclesia sancta Dei.

CAP. III.

[ocr errors]

Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. Sanctæ Ecclesiæ Dominus per prophetam promittit dicens: Et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus (Ose. 11). Unde etiam et B. Apostolus loquens Ecclesiæ ait: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. x1). Et Psalmista ait: Uxor tua sicut vinea fertilis (Psal. cxxvn). Quod exponens sanctus Augustinus (in hunc Psal. cxxxvII) dicit: Uxor tua Christo dicitur: ergo uxor ejus Ecclesia est. Non sine

causa ipsa conjux de latere facta est, viro dormiente, ▲ domus rite tibi dedicata noscitur, in qua populus saEva (Gen. 11), quia facta est moriente Christo Ecclesia. Et illa de latere viri cum costa detracta est, et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est (Joan. xx), et sacramenta, unde Ecclesia formaretur, profu.cerunt.

CAP. IV. Quod Christus caput Ecclesiæ, et sancta Ecclesia corpus Christi sit.

B Paulus apostolus, loquens de Domino ait. Deus Pater omnia subjecit sub pedibus Christi, et ipsum dedit caput super omni Ecclesia, quæ est corpus ipsius, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur (I Cor, xv). Qui iterum de Christo ait: Omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiæ (Col. 1). Unde etiam ipse Dominus per prophetam dicit: Induit me Dominus vestimento sulutis, et B indumento lætitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Isa. LX1).

CAP. V.

[ocr errors]

Quod honor sanctæ Ecclesiæ honor
Christi sit.

Apparet liquido quia,cum Christus caput Ecclesim sit, et sancta Ecclesia corpus Redemptoris sui, his sacris testimoniis comprobetur, qui eam honorat, honorat et Christum, et qui eam spernit, spernit et Christum. Non solum hæc in divinis rebus, ubi est fons veræ charitatis, ratione veritatis ostenditur, sed etiam humano modo istum considerare possumus. Quia quisquis sponsam alicujus honori vel despectui habet, hoc sibi sponsus verissime fieri clamal. Sed tamen huic apertæ rationi testimonium divinum suffragari demonstremus. Ait enim ipse Dominus sanctis suis: Qui vos honorat, me honorat, et qui vos spernit,-me spernit (Luc. x).

[blocks in formation]

Sanctam Ecclesiam spiritualem esse et spiritualibus donis ditari manifestum est. Inde est quod gratia septiformis Spiritus semper illustratur, ut spirituales Deo filios quotidie generat. Sed tamen et corporalibus rebus honorifice eam venerari, sancti Patres studiose sanxisse, sacratissima eorum institutio aperte testatur. Nam ut honor Dei exinde amplius cresceret non solum tantum in corde nos Deum venerari, sed etiam in ejus honore templa nos fabricare docuerunt, ubi populus conveniens Domini præcepta audiret,et Deum invisibilibus mysteriis coleret, ubi Deum jugiter laudaremus, ubi ejus. corpus et sanguis per ministerium sacerdotum ineffabilis Spiritus sanctificatione quotodie sumeretur, ubi sacrum chrisma conficeretur, ubi per adoptionem in baptismo filii Dei efficeremur. Qui locus etiam ecclesia nuncupari institutus est, ideo videli cet, quia fidelem populum ibi in honore Dei congregari sancitum est. Attestatur huic rei beatissimus et præclarus doctor Ambrosius, Mediolanensis Ecclesiæ archiepiscopus, in hymno quem in dedicatione ecclesia fecit, taliter Domino dicens: Hæc

C

D

cratum corpus assumit, bibit et beatum sanguinis huustum. Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas, perimuntque noxas; chrismate vero ut creetur genus Christicolarum. Hic locus nempe vocitatur aula regis inmensi, niveaque cœli porta, quæ vitæ patriam petentes accepit omnes. Unde factum est ut multi fidelium se suasque res Deo tradere volentes, Ecclesiæ, videlicet sponse Christi, hoc vice Dei cum magna cordis humilitate donarent. Alii etiam in jure proprio ecclesias et monasteria facientes servis Dei, Deo ibi servientibus,omnia sua fideliter tradiderunt, ila se veraciter implere credentes, quod Dominus ait: Vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Luc. xvIII). Cui rei omnes piissimi imperatores, Constantinus videlicet primus Romanorum imperator Christo credens, Theodosius etiam. et Justinianus cum multis aliis Christianis imperatoribus robur et firmitatem imperialem conferentes, firmare et stabilire ad honorem Christi curarunt.

CAP. VII. De possessione Ecclesiæ. Quod semel Ecclesiæ datum est, in perpetuum Christi est, nec aliquo modo alienari a possessione Ecclesiæ potest, in tantum, ut etiam idem ipse fabricator ecclesiæ, postquam cam Deo voverit et consecrari fecerit, in ea deinceps nullum jus habere possit. Non enim per eum ordinari, non investiri ulterius potest. Testantur hæc non solum Novi sed etiam Veteris Instrumenti sacratissimæ scripturæ. Quæ igitur Ecclesiæ dantur, ideo ut omnibus notum est. ei donantur, ut pauperes Christi inde alantur, utque servientes Deo in sacrario habeant unde pascantur, ut scilicet contemplat.oni divinæ et ejus assiduæ laudationi sine sæculi hujus sollicitudine devotissime semper intenti, adhærere Deo jugiter possint. Illis utique, qui Ecclesiæ suæ sumptus præbent, id est, sanctis pauperibus in boc seculo ministrant, Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula (Luc. XVI). Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi nec ærugo, nec tinea demolitur (Matth. vi). Quantum autem mali sit, quod semel Deo datur,iterum aliquo ingenio velle auferre,idem ipse demonstrat dicens : Nemo miltens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. 1x). Unde etiam et in Actibus apostolorum Anania et Saphira, qui, quod Deo voverant, occulte auferre conati sunt, increpatione B. Petri apostoli morti traditi sunt (Act. v). Ubi etiam cum gravi timore pensandum est qua pœna multari habent qui non solum sua Deo non tribuunt, verum etiam oblata ab aliis auferre non timent; si mortis sententiam meruerunt, qui non aliena sed sua, quæ jam Deo voverant, contra ejus sacrum institutum auferre conabantur.

CAP. VIII. De eadem re.

-

Quia igitur Novi Testamenti sententiam protulimus, proferamus et Veteris. De hac enim re ita sanctus Moyses legislator sententiam protulit, in

« PoprzedniaDalej »