Obrazy na stronie
PDF
ePub

elegerint, a Romano pontifice, vel cui ipse commi- A rabili fratri BERNARDO Auscitano archiepiiscopo,saserit, consecrandum. Chrisma, oleum sanctum, lutem et apostolicam benedictionem.

B

consecrationes altarium, sive ecclesiarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, si quidem gratiam atque communionem sedis postolicæ habuerint, et si ea gratis ac sine pravitate voluerint exhibere; alioquin liceat vobis catholicos quos malueritis adire antistites, ab eis consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicæ sedis fulti auctoritate quæ postulantur indulgeant.Nec pro adjacentium parochiarum interdictis fratres vestri, qui per vestras ecclesias commorantur, a divinis officiis suspendantur, vel a mortuorum suorum exsequiis prohibeantur, sed ipsi tantum cum eorum clientibus,clausis ecclesiarum januis,divinæ servitutis officia peragant,et sepulturæ debita exsolvant. Illorum quoque sepulturam liberam esse censemus, qui apud loca vestra sepeliri deliberaverint, nec devotioni et extremæ voluntati: nisi forte excommunicati sint, ullus obsistat. Sane de presbyteris qui per parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, prædecessoris nostri sanctæ memoræ Urbani secundi papæ sententiam confirmamus, ut videlicet abbates in parochialibus ecclesiis quas tenent, episcoporum consilio presbyteros collocent; episcopi autem parochiam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur. Ad indicium autem C perceptæ a Romana Ecclesia libertatis quinque aureos quotannis Lateranensi palatio persolvatis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, etc.

Ego Gelasius catholicæ Ecclesiæ episcopus. Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUo. Datum apud Magalonain per manum Grysogoni, S. Rom. Ecclesiæ diaconi cardinalis, i Kalend. Decemb.,ind. xi, Dominica Incarnat. anno 1119, pontific.autem domini Gelasii secundi papæ anno primo. XXIV.

Ad Bernardum Auscitanum archiepiscopum. (Anno 1118, Dec. 8.)

[D. Bouquet, Recueil, XIV, 322.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, vene(9) Tornac, in diœcesi Alesiensi, ubi anno 1118 diversatus est Gelasius, Cluniacum pergens.

(10) His acceptis idem Petrus ordinatus episcopus Cæsaraugustanus, suis additis litteris, ejusmodi indulgentiarum diploma peru niversum Christianum orbem promulgandum studuit, ista scribens:

Universis mundi Ecclesiæ fidelibus, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, presbyteris, omnibus catholicæ fidei culoribus, PETRUS licet indignus Cæsaraugustanus episcopus, salutem et benedictionem.

Divina favente clementia, vestrisque precibus, et fortium virorum audacia, Cæsaraugustanam urbem Christianis manibus subjuyari, ac beatæ et gloriosæ virginis Mariæ ecclesiam, quæ diu, proh dolor ↓

De cœmeterio S. Orientii, præsentibus nobis, multi sæpe clamores in Romanorum pontificum audientia sæpe facti sunt. Cæterum, omnino ipsis placuit ut cometerium illud, sicut antiquitus constitutum, ita et in posterum servaretur. Præcipimus ergo ne fratres monasterii S. Orientii super hoc negotio inquietes; sed cœmeterium, sicut permansit hactenus,ita et deinceps quietum integrumque permaneat,neque novum aliud contra veterem consuetudinem construatur.

Datum Tornaci, vi Idus Decembris (9).
XXV.

Ad exercitum Christianorum civitatem Cæsaraugu-
stanam obsidentem. Omnibus ad eum aliquid
conferentibus indulgentiam largitur.

[ocr errors]

(Anno 1118, Dec. 10.)

[MANSI, Concil., XXI, 1169.]

GELASIUS episcopus, servus servorum Dei,exercitui Christianorum civitatem Cæsaraugustanam obsidenti,et omnibus catholicæ fidei cultoribus,salutem et apostolicam benedictionem.

Litteras devotionis vestræ inspeximus: competi tioni, quam pro Cæsaraugustano electo ad sedem apostolicam duxistis [direxistis], favorem libenter accomodavimus. Eumdem ergo electum, nostris tanquam beati Petri manibus, largiente Domino, consecratum remittentes ad vos, benedictionem. vobis apostolicæ visitationis impendimus, æquam omnipotentis Dei misericordiam implorantes,ut per sanctorum preces et merita opus suum ad honorem suum et Ecclesiæ suæ dilationem vos faciat operari. Et quoniam et vos ipsos, et vestra extremis objicere periculis decrevistis: si quis vestrum accepta de peccatis suis pœnitentia in expeditione hac mortuus fuerit, nos eum sanctorum meritis, et totius Ecclesiæ catholicæ precibus, a suorum vinculis peccatorum absolvimus. Cæterum, qui pro eodem Domini servitio vel laborant, vel laboraverint, et qui præfatæ urbis ecclesiæ a Saracenis et Moabitis dirutæ, unde reficiatur, et clericis ibi Deo famulantibus, unde pascantur, aliquid donant vel donaverint, secundum laborum suorum et beneficiorum suorum ecclesiæ impensorum quantitatem,ad epis. coporum arbitrium, in quorum parochiis degunt, pœnitentiarum suarum remissionem et indulgenD tiam consequantur.

Data Alesti, quarto Idus Decembris (10).

subjacuit Sarracenorum ditioni, liberari, satis audivistis: quam beato et antiquo nomine sanctitatis ac dignitatis pollere novistis.Adhuc tamen prioris captivitatis mærore confectam, omnibus pene egere sapiatis: tum quia non habent unde dirutæ ecclesiæ præfatæ parietes et ornamenta restitui valeant: tum quia clerici ibidem divino famulatui die nocteque vacantes, unde vivant non obtinent. Vestram itaque deprecamur clementiam, quod si corporali præsentia illam visitare nequitis, saliem eleemosynarum vestrarum oblatione clementer visitetis, illud Psalmographi recolentes : « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die malaliberabit eum Dominus (Psal. XL.) :» illis vero qui præfatæ ecclesiæ necessariorum solatio desti

[blocks in formation]

[MANSI, Concil., XXI, 171.]

GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PONTIO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ignem semper in altari ardere, legale præceptum est. Quem sacerdos, qui patri jure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret, enutriret. Hoc jam diu in cordibus nostris sacerdos verus, æterni Patris Filius, conservavit : quia et priusquam tein abbatis officium, et me in pontificatus ministerium provexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, et charitatem in nobis mutuam custodivit, et post susceptas ordinationes amplificavit. Un le nos in his quæ pro Cluniacensis monasterii salute et quiete postulas, dulcedini tuæ abnuere indignum duximus. Ipsa etiam ejusdem loci veneranda religio, et prædecessorum tuorum vita venerabilis, nos ad hæc efficienda compellunt. Pro tua igitur et fratrum tuorum petitione, universa quæ prædecessor tuus felicis memoriæ Hugo abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat, ut nullum inde canonicum judicium recusaret, tibi et Cluniacensi monasterio in posterum quiete atque pacifice ha benda et possidenda statuimus. Illam etiam a vobis calumniam apostolicæ sed's patrocinio removemus, qua episcopi pro controversiis quæ inter vos et ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parochiarum vestrarum et altercation un expertes interdictis suis vehementer affligunt. Sane et abbatias quas prædecessores nostri apostolicae sedis pontifices, prædecessoribus tuis deliberatione provida per sua privilegia commiserunt, nos quoque strenuitati tuæ ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, et dilectione sedis apostolicæ permansuris,

B

A ordinandas committimus,ut per industriam vestram,
religionis status in eis auxiliante Domino conser-
vetur. Videlicet in episcopatu Lemovicensi, abba-
tiam Sancti Martialis; in Engolismensi, abbatiam
S. Eparchi; in Sanctonensi, abbatiam S. Joannis
de Angeriaco; in civitate Pictaviensi, abbatiam, quæ
dicitur Monasterium Novum;in episcopatu Tolosano,
abbatiam Lesatensem; in Caturcensi, abbatiam
Moysiacensem, et Figiacensem; in Nemausensi,
abbatiam Sancti Ægidii; in pago Arvernensi, abba-
tiam Mausiacensem, Tiernensem et Metanensem;
in episcopatu Augustodunensi, abbatiam Vizeliacen-
sem; in civitate Antissiodorensi, abbatiam Sancti
Germani; in episcopatu Cameracensi, abbatiam
Unicurtis; in Rothomagensi, abbatiam quæ dicitur
Pontesia; in Tarvannensi, abbatiam S. Bertini et
S. Wsmari; in Italia, abbatiam S. Benedicti supra
Padum. Ea vero quæ temporibus nostris per ve-
stram,vel fratrum vestrorum sollicitudinem legitime
acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus
et illibata permaneant. Præterea super illum dal-
maticæ sive sandaliorum usum, quem personæ tuæ
prædecessor noster sanctæ memoriæ Paschalis papa
nostra potissimum intercessione concessit, hoc tibi
singulariter amplioris dilectionis speculum indulge-
mus, ut quoties missas solemnes vel in populo cele-
braveris, usu eorumdem insignium potiaris. Ad
hæc, quidquid libertatis, quidquid tuitionis,a præ-
decessoribus nostris concessum est, nos quoque
vobis vestrisque successoribus præsentis decreti
pagina roboramus. Siquis igitur decreti hujus tenore
C
cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit,
apostolicæ indignationis ultione plectatur, nisi præ-
sumptionem suam digna satisfactione correxerit.

tutæ, atque suæ paupertatis gemitibus condoluerint,
et unum denarium, vel quot valeant, ad ejus restau-
rationem miserint, nos eis, divina clementia, ac do-
mini Gelasii papæ auctoritate freti (exemplar littera-
rum crucis, quas in nostra ecclesia signatas habemus, in
suprascripta pagina scriptum invenietis), atque do-
mini Bernardi archipræsults Toletani, et sanctæ D
Romanæ Ecclesiæ legati, ac omnium episcoporum
Hispaniæ.... pænitentiæ remittimus. Allii equidem
juxta beneficiorum suorum quantitatem, et operum
suorum meritum, delictorum suorum consequantur
remissionem. Qui hunc nostrum urchiliaconum
nomine Morrandum, et socios suos præsentium litte-
rarum latores benigne susceperint, vel eis consulue-
rint, a Domino vitam consequantur æternam.
Valete.

Ita Petrus episcopus Cæsaraugustanus, qui, ut audisti, una cum his et litteras apostolicas misit, hasque omne subscriptione munitas, tum Bernardi archiepiscopi Toletani, tum aliorum Hispaniæ episcoporum in hunc modum:

Ego Bernardus Toletanæ ecclesiæ archipræsul hane

Ego Gelasius Ecclesiæ catholicæ episcopus subscripsi.

Datum Avenioni per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis, xvII Kal. Januar., indict. xII, Dom. Incarnationis an. 1117, pontificatus autem domini Gelasii II papæ anno 1.

absolutionem facio et confirmo.

Ego Suboscitanus episcopus hanc absolutionem facio et confirmo.

Ego Sanctus Calagurritanus episcopus hanc abso· lutionem facio et confirmo.

Ego Guido Lascurrensis episcopus hanc absolutionem fucio et confirmo.

Subscriptus quoque bis reperitur apostolicæ sedis legatus, qui tunc morabatur in Hispania, hoc itidem modo:

Ego Boso sacræ Romanæ Ecclesiæ cardinalis hanc absolutionem facio ac confirmo.

Hactenus venerandæ antiquitatis monumenta, Hieronymi Blanca industria in lucem prodita in Commentariis rerum Aragonensium ex Cæsaraugustano tabulario, quibus indulgentiarum promulgandarum pristinus mos reseratur, pariterque antiquus cultus religiosissimæ ecclesiæ beatissimæ Virginis de Pilari nuncupatæ, que hactenus non solum Hispanorum populorum, sed externorum etiam visitatione frequentatur, universo Christiano orbi illustri fama notissima. SEV. BIN.

XXVII. Bulla pro monasterio Launensi, in diœcesi Narbonensi. (Anno 1118, Dec. 20.) [BALUZ., Capitul. II, 1557.]

GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNALDO, Caunensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Omni petenti nos tribuere evangelicis præceptis

A jiciatur, quandiu in eo regularis disciplinæ vigor, Domino præsente, perstiterit, salva Narbonensis archiepiscopi canonica reverentia. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, vel de sua vel de aliena, si oportuerit, congregatione providerint eligendum. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularis ve persona, hane nostræ constitutionis paginam sciens, contra temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita,si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hunc fructum bone actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

instruimur.Idcirco venerabilium fratrum nostrorum
Narbonensis et Arelatensis archiepiscoporum peti-
tionibus, Caunense monasterium, cui Deo auctore
præsides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad
exemplar prædecessoris nostri sanctæ memoriæ Ur-
bani pape sub apostolicæ sedis tutelam excipimus.
Quod videlicet monasterium a bonæ memoriæ Ca- B
rolo imperatore per Milonem comitem ædificatum et
tam ab ipso quam a filio ejus Lodoico ac nepote
Carolo æque imperatoribus ad honorem sanctorum
apostolorum Petri et Pauli per regalia scripta muni-
tum est. Præsentis igitur decreti auctoritate statui-
mus ut ejusdem loci libertas, sicul a supradictis im-
peratoribus collata est, firma in perpetuum conser-
vetur. Id est, ut nullus judex publicus, nullus curia
minister, ipsius Ecclesiæ colonos citra abbatis et
fratrum voluntatem distringere, nec ex rebus mona-
sterii census aut vectigalia quælibet præsumant
exigere. Quidquid autem vel in Narbonensi vel in
Minerbersi seu Carcasensi aut Redensi aut Albiensi
pago Caunense monasterium possidet, ab omnium
hominum molestia vel inquietudine liberum maneat.
In pago siquidem Narbonensi ab ipsis prædictorum
imperatorum temporibus ecclesiam Sancti Pauli, et
salinas in loco qui dicitur a Cagacanes, et insula
quæ dicitur Dumanas. In Minerbensi villam quæ
dicitur Libras cum ecclesia sua, villam Bajani cum
ecclesia sua, Vitesiam cum ecclesia sua, parlem
ville Trenciani, partem Villare, partem villæ
Abrensis, partem villæ de Campolongo, villam de
Cros cum ecclesia sua. In montana Spinacia cum
villis suis, partem villæ Raberti. In Carcasensi, vil-
lam sive ecclesiam Sancti Fructuosi, ecclesiam San-
cli Laurentii,villam Baniolas cum ecclesia sua, vil-
lam Palazol cum ecclesia sua, Orris cum ecclesia
sua, partem villæ Glujani. In Redensi villam Rece-
miro cum ecclesia sua. In Albiensi ecclesiam San-

cti Amancii. Item in Carcasensi partem ville de
Fonte cooperta. Ad hæc adjicientes decernimus ut
quæcunque hodie idem monasterium juste possidet,
sive in futurum concessione pontificum, liberalitate
principum, vel oblatione fidelium juste atque cano-
nice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus
etillibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum
liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus
possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere,
vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia in-
tegra conserventur eorum pro quorum sustentatione
el gubernatione concessa sunt usibus omnimodis
profutura. Nec idem monasterium alii violenter sub-

C

D

Ego Gelasius, Ecclesiæ catholicæ episcopus subscripsi.

Signum manus meæ: DEUS IN LOCO SANCTO suo.

Data Aurasicæ per manum Grysogoni, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, xin Kal. Jan., in dictione x11, Dominica Incarnationis anno 1119, pontificatus autem domni Gelasii secundi papæ anno primo.

XXVIII.

Privigelium pro monasterio S. Andreæ Avenionensis.
(Anno 1118, Dec. 20.
[Histoire de Languedoc, t. II, Preuves, pag. 407, ex
archivis abbatiæ S. Andrea Avenion.]

GELASIUS episcopus, servus servorum Dei dilecto filio PETRO abbati monasterii Sancti Andreæ, quod in cacumine montis Andaonis super fluvium Rhodani situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quæ recte statuta sunt stabilire. Quod cum ecclesiis cæteris debeamus, tuæ potius ecclesiæ, quam dum in Galliarum partibus essemus nostris manibus consecrari dispositio divina concessit, benigniori debemus familiaritate impen. dere. Ea propter universa quæ aut ordinatoris ac prædecessoris nostri sanctæ memoriæ Urbani papæ, aut aliorum Romanorum pontificum Gregorii, Victoris, Joannis auctoritate monasterio vestro concessa et confirmata sunt,nos quoque præsentis privilegii pagina concedimus et confirmamus, etc. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptæ libertatis,tres libras ceræ de ipso Beati Andreæ monasterio, duas vero de præfata ecclesia Beati Petri de Todonæ, quam de

[blocks in formation]

Laurentius Veronensis, diaconus Pisanus, tempore Petri II, archiepiscopi ab anno 1103 ad 1120 Pisani, scripsit carmine heroico De bello Balearico, sive rerum in Majorica Pisanorum ac de eorum triumpho Pisis an. 1115, habita libros septem,

Cum fuit a Christo tecto velamine carnis

Centenus quintus decimus millesimus annus

Edidit Ughellus Italiæ sacræ nov. edit., tom. X, pag. 127.

LAURENTI VERONENSIS

DIACONI PISANI

DE BELLO BALEARICO

SIVE

RERUM IN MAJORICA PISANORUM AC DE EORUM TRIUMPHO PISIS НАВІТО ANNO

SALUTIS 1115

LIBRI SEPTEM.

(Edidit UGHELLI Italiæ sacræ t. X, p. 127, ad fidem membranacei codicis Viviani de Vivianis,
Insulani episcopi.)

INCIPIT LIBER PRIMUS.

Arma, rates, populum, vindictam cœlitus actam A Exstitit, et Gallis, terrasque agitatus in omnes. Scribimus, ac duros terræ pelagique labores, Geryonea viros sese per rura terentes, Maurorum stragem, spoliata, subactaque regna His igitur coeptis digneris, Christe, favere. Terruit Пesperiam Latias revolutus in urbes, Ruraque ubique frequens Gothis satis agnitus ille

In populos etenim Majorica læva fideles
Bella cruenta gerens lethalia sumpserat arma.
Cujus pertulerat rabies, violentaque classis
Ausonias, Siculas, et Græcorum regiones.
Hæc postquam castella, rates, villasque cremarat,
Cumque aris titulos templis violarat adustis,

Suadebat captis Christi mandata negare,
Et præcepta sui complecti vana resullæ (sic),
Talia credentes nimium reverenter amavit,
Contradicentes variis cruciatibus addens,

Hos compes,manicæque graves carcerque domabant.
Hos inamata fames, densi, nimiique labores.
Et ceu testantur, quos aiunt vera referre,
Millia captorum plusquam ter dena fuerunt,
Quos sævus, Balea vinxit, tenuitque tyrannus,
Præter ad ignotas quos per commercia crates
Transtulit, aut atrox obitus de carne resolvit.
Fama mali tanti per plures cognita terras
Commovet extemplo sitientes prædia Pisas.
Concitat ira senes, qui Punica vincere regna,
Subdere quique suo gentem potuere tributo.
Hic memorant dum facta bona, et dum bella Panormi
Africa ceu capta est, et subdita facta tributis,
Victaque per varios quam plurima prælia casus,
Accendunt animos juvenum, quibus horrida facta
Et labor, et sudor, duri quoque gloria Martis,
Dieitiis, et deliciis potiora fuerunt.

Moxque pius præsul Petrus virtute coruscus
Civibus hæc memorando suis, crucis inclyta signa
Sumpsit, et alterna motæ pietate catervæ
Sic ad signa crucis capienda fuere frequentes,
Utpote festinant solemni tempore Paschæ,
Cum Christi gustant corpus sanctumque cruorem.
Inde duo, et denos de culmine nobilitatis
Constituere viros, quibus est permissa potestas
Consulis atque ducis, regerent ut graviter omnes,
Purus et istorum disponens singula sensus
Congrua militiæ, ratibus quoque conficiendis
Quæque juvare queant homines classemque pararent
Et ne prætereant horum te nomina, lector,
Intentis animis apices scrutare sequentes.
Ex his Gerardus Gerardi filius auctus,
Sensibus orator laudabilis, atque facetus,
Natus et Ugonis, patrui de nomine dictus
Gerardus, patrui jam claro dignus honore,
Sicherioque satus, titulis decoratus eisdem,
Petrus, et Azo, simul numero dictantur in isto.
His Illebrandum Rolando junge creatum
Viribus, et factis, et nobilitate micantem,
Hinc Herithone satum, genitoris nomen habentem,
Nec non Henricum, genus a Guiritone trahentem,
Lothariumque simul, juvenemque senemque Dodo-
[nem.

Hos decorat Stephano genitus Rodulphus, et ima
Filius Uberti Lambertus clarus in urbe,
Atque Robertinus Francardi splendida proles.
Horum consilio clari cum præsule digno
Legati Romam vadunt, quos papa colendus
Nomine Paschalis multo suscepit honore,
Pontifici tribuendo crucem, Romanaque signa,
Militiæ ducibus, quæ præsens Azo recepit;
Qui postquam monuit pietatis dogma catervas,
Et quantum Scriptura pati pro fratribus optet,
Hortatus cunctos sanctis insistere cœptis,
Pro tanto facto peccamina cuncta relaxat,

A Hancque potestatem Pisano contulit altam
Pontifici redit hic propriam properanter ad urbem.
Protinus a populo digna statione receptus,
Astantes turbas monitis papalibus implet.

[merged small][ocr errors][merged small]

Et ceu durescit nactum moderamina ferrum
Mulciberi, coctam dum temperat unda bipennem,
Pontificis pariter Pisani voce sacrata,
Fervent Alpheæ fortes ad bella phalanges.
Inde brevi valde numero labente dierum
Tertia vox Genuam placidos moderata rogatus
Præsulis invitat, spondet solatia pugnæ,
Sed longas nimiasque moras, annalia donec
Tempora prætereant, fraudis sub tegmine poscit.
Pisani didicere patres fraudemque dolumque ;
Et tandem patuere doli: retinacula solvens
Navita, Pisanam sua vela retorsit ad urbem.

Tunc demum Pisæ tanto ingonuere dolore,
Ut nec magna quidem sentire tonitrua posses.
Quidquid tunc habuit nemorosi Corsica ligni,
Aut picis, innumeros ratium defertur ad usus,
Lunensesque suo privantur robore silvæ.
Arboribus cæsis remanet Curvaria rara,
Antennas, quæ vel a ferant, quod gestet easdem,
Arboreum robur celsa tribuere Mucellæ.
Cæditur omne nemus, cosum descendit ad undas.
Hoc variæ fiunt diverso robore naves,
Gatti, Drumanes, Garabi, celeresque galeæ,
Barca, currabii, lintres, grandesque sagenæ,
Et plures aliæ variantes nomina naves.

His portantur equi; sunt quædam victibus aptæ,
Ingentes aliæ possunt portare catervas;
Servitiis norunt, possuntque subesse minores :

Hæc nunquam metuunt vicinas tangere terras,
Adducunt latices, homines ad littora vectant.
Ima galearum juvenum sunt apta lacertis :
Harum quamque solent centum propellere remi,
Ordine qua bino plana nituntur in unda,
Et freta findentes fugiunt sic atque sequuntur,
Ut celeres, capreas, et aves superare volantes
Veloci valeant undosa per æquora cursu.
Ligni materies non solum congrua classi.
Hinc etenim turres, pontes scalæque geruntur,
Cum quibus excelsos invadant agmina muros.
Ilinc quoque quæ magnas mittant in monia moles,
Exagitent, rumpantque domos, tormenta parantur.
Hinc ballista minax, aries, testudo petuntur,
Sicque per innumeros lignum distenditur usus.
Nec cessant fabri, ferrum consumitur Ilvæ.
Indes rates quod jungat habent, hinc arma refulgent,
Thoraces, rigidi gladii, celeresque sagittæ,
Quod quia diversis rebus facit, officiisque
artifices vario distinguitur actu.

Mille per

Nec vacat officium, depingunt arma calores,
Resplendent galeæ, clypei, sellæque rolucent,
Impositumque super cum gemmis prænitet aurum.
Interea veniunt quidam de gente remota,
Romaque cum Luca mittit solatia pugnæ.
Auxilium bello Genuensis sola negavit
Patria, quamque potest Pisanos impedit actus.

« PoprzedniaDalej »