Obrazy na stronie
PDF
ePub

nostra tempora eadem Ecclesia obtinuit, nos quo- A nationis Dominica, pontificatus autem domni Pas

que ob beati Deodati reverentiam, et multorum salutem, etiam in posterum proprio obtinere concedimus. Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ concessionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actioais percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ B pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et bibliothecarii, v Idus Aprilis, indict. 11, Incarn, Dominicæ an. 1109, poutificatus autem domni Paschalis II pape anno decimo.

[blocks in formation]

C

Eapropter desideriis tuis, reverendissime frater, benignius assentimur, et Ecclesiam Gratianopoli. tanam,cui Deo auctore præsides, decreti præsentis auctoritate munimus.Statuimus enim et auctoritate apostolica interdicimus, ne quis successorum vestrorum occasione aliqua præsumat donare, vendere, vel alienare terras, possessiones, ecclesias, decimas, seu census ecclesiarum, et cætera quæ vel per D antecessores tuos vel per tuam industriam acquisita fraternitas tua possidet; vel in posterum tu successoresque tui largiente Domino Ecclesiæ acquisituri estis. Si quis autem vel vendita, vel donata susceperit, donec illa restituat, excommunicationi subjiciatur. Illud etiam pariter interdicimus ne post tuum vel tuorum successorum obitum, quis quam palam furtim ve audeat bona ipsa subtrahere, donec pastor per Dei gratiam substituatur Ecclesiæ. Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIV Kalend. Maii, indictione III, anno 1109 Incar

chalis papæ x.

Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi, etc.

CCLXXVIII.

Bulla pro Sancto Martino Ambianensi.
(Anno 1109, Mai 11).

[Gall. Christ., X, Instrum. 302].

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectio filio ARNULPHO præposito ecolesiæ S. Martini, quæ sita est in porta Ambianensi, et ejus fratribus regularem vitam professis, tam præsentibus quam futuris, in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum.Quia igitur vos,o filii, per divinam gratiam aspirati, secundum dispositionem fratris nostri Godefridi civitatis vestræ episcopi mores vestros sub regularis vitæ disciplina coercere, et communiter secundum sanctorum Patrum instituta omnipotenti Deo deservire proposuistis, et nos secundum ejusdem episcopi preces devotioni vestræ impertimur assensum. Vitæ namque canonicæ ordinem, quem professi estis, præsentis privilegii auctoritate firmamus, et tam vobis quam successoribus vestris in eadem religione permansuris omnia perpetuo possidenda sancimus, que inpræsentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: videlicet omnes decimas omnium novalium et segetum episcopalium urbi Ambianensi adjacentium. sicut a prædecessoribus episcopis Ecclesiæ vestræ concessum est,exceptis decimis terrarum in quibus mater ecclesia vel aliæ civitatis ecclesiæ decimas sumunt, lanæ quoque omnium pecorum episcopalium decimas; altare Sancti Petri ultra pontem, et omnia ad id pertinentia; ecclesiam quoque SS. Lupi, Walarici et Desiderii; altare de Estombli et terram dotis ejus; altare de Warlus et Selincurte, quæ ab omni episcopi et ministroruin ejus redditu et servitio libera sunt; atria quoque corum et hospites, familiamque Sancti Apri; altaria quoque de Donfront et de Hargiscurte cum appenditiis eorum, necnon et præbendam cujusque canonici... uno anno pest obitum suum, ut quotidianam missam toto anno pro anima ejus persolvatis; cambam,hospites, terras arabiles, et omnia bona abbatiæ Sancti Martini, et omnia quæ in Amelly et Pisoy ecclesia vestra antiquitus possidebat, et in molendino Sancti Mauritii singulis annis modicum hibernati, et viginti quatuor sextarios hordei. Præterea quæcunque in posterum juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nemini facultas sit ecclesiam ipsam tenere perturbare,aut quæcunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus auferre. Libertas vobis eadem maneat quæ et canonicis matris ecclesiæ, ita ut ecclesia vestra ditioni decani et canonicorum matris ecclesiæ pro supradicti episcopi dispositione permaneat: nullus autem apud

congrue satisfecerit, severitatis ecclesiasticæ ultione et sancti Spiritus gladio puniatur.

Datum Laterani per manum Joannis diaconi bibliothecarii, secundo Idus Maii, indictione tertia (70), Incarnationis Dominicæ anno 1109.

CCLXXX.

vos deinceps canonicus ordinetur, nisi qui se cano- A contraire præsumpserit, secundo commonitus, nisi nice victurum professus fuerit. Si qua igitur in posterum ecclesiasticæ sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam scions, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiæ justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Scriptum permanum Rainerii notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum Romæ in porticu Beati Petri per manum Joannis,sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et bibliothecarii, quinto Idus Maii, indictione se cunda, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo nono, pontificatus autem domini Paschalis secundi papæ anno decimo.

CCLXXIX.

Privilegium pro Majori Monasterio.

(Anno 1109, Maii 14).

[DUPAZ, Hist. généalog, de plusieurs maisons illustres de Bretagne, Paris, 1619, fol. II, 118]. PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilec. tis filiis GUILLELMO Majoris Monasterii abbati,et cœteris fratribus, salutem et apostolicam benedictio

nem.

Et litterarum et nuntiorum vestrorum suggestione cognovimus, quoniam et frater noster Benedictus Aletensis episcopus cellam quamdam de insula Aaron in honore sancti Maclovii consecratam cum appenditiis suis vestro primum monasterio tradidit, ecclesiam postmodum in Dinanensi castro sitam, sub ejusdem sancti Maclovii nomine consecratam, monasterio vestro plena collatione concessit, eo quod supradictæ cellæ tanquam membrum capiti pertineret. Gauffridus etiam dominus Dinanensis, et filii ejus, et aliquæ aliæ potestates sæculares quoquomodo tenebant de rebus exterioribus, ad eamdem cellam vel ecclesiam pertinentibus,vestro monasterio reddiderunt. Nos itaque juxta petitionem ve

stram, eidem concessioni nostræ assertionis robur accommodamus, et supradictam cellam de insula Aaron, et præfatam castri Dinanensis ecclesiam cum prædiis omnibus sive possessionibus ad eam pertinentibus semper in possessione, dispositione et jure vestri Majoris Monasterii pertinere decernimus,statuentes et omnibus modis interdicentes, ne cuiquam deinceps liceat cellam illam cum omnibus pertinentiis suis a monasterii vestri unitate sejungere. Si quis autem huius decreti tenoris temere

(70) Notæ chronologicæ sunt corruptæ. JAFFÉ.

Ad Pontium abbatem Cluniacensem. Confirmat ei et successoribus ejus omnia ab antecessoribus suis pontificibus monasterio Cluniacensi concessa, collata et confirmata.

(Anno 1109, Jun. 2.)

[Bullar. Cluniac. 36].

PASCHALIS episcopus,servus servorum Dei,dilecto filio PONTIO Cœnobii Cluniacensis abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

B In provectionis tuæ primordiis, fili charissime, deliberasti sedis apostolicæ dulcedinem experiri, utrum eadem erga te permaneal, quæ circa prædecessorem tuum Hugonem egregiæ religionis et sapientiæ virum usque in finem permansisse conspicitur. Postulasti enim ut quæ a prædecessoribus nostris eidem abbati, vel ejus antecessoribus concessa sunt,libi quoque concedere debeamus. Magna quidem postulatio est, et sedis apostolicæ consuetudini minus accommoda: non enim aut absentibus, aut minus perspicuis personis solent ista concedi. Et licet nobis ex parte jam notus sit, non tamen adhuc in te adeo fulgidum specimen prudentiæ aut religionis enituit. Cæterum supradicti prædecessoris tui prærogativa præcellens,et melior spes quam de indole tua per Dei gratiam gerimus, fratrum etiam qui in te patrem elegerunt, virorum utique religiosorum ac sapientum postulationi tuæ conjuncta precalio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt, ut rationabili petitioni tuæ etiam absentis, nihil ad præsens negare deliberemus. Confidimus enim et te largiente Domino prænomitati abbati studiis institutum et eosdem fratres in ejus disciplina laudabili perpetuo permansuros; ut,sicut in præterito tempore, ita etiam in futurum sanctæ religionis exempla de Cluniacensi cœnobio diffundantur. Hac igitur spe, hac per Dei gratiam confidentia freti, tibi,charissime fili, tuisque legitimis successoribus, et per vos Cluniacensi cœnobio conferimus, concedimus, confirmamus quæcunque ab antecessoribus nostris collata, concessa et confir

C

D

mata, vel per privilegia sedis apostolicæ vel per alia authentica munimina dignoscuntur. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cun

ctis autem eidem cœnobio justa servantibus sit pax A nasterium ad honorem Dei sanctique Benedicti

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Dominum excelsum habentes præ oculis, qui in amicis suis laudatur et benedicitur,et considerantes propterea strenuæ probatæque vitæ merita, quibus vir sanctus Petrus,quondam Anagniæ episcopus, de regula monachorum assumptus, in pastorali officio pure, simpliciter, sclerti vigilantia et exemplo, Deo deservivit admirantes etiam miraculorum insignia, quibus sanctum suum ante et post obitum divina C gratia decoravit, prout per Brunonem Signiensen episcopum fideliter adnotatur, et usque ad nostra tempora decorare non desinit, auctoritate præsentium vobis licere volumus et mandamus quatenus tertio Nonas Augusti diem natalem ejusdem confessoris et præsulis memorandi sanctorum catalogo congrue celebrem recolatis, quatenus in presenti gratiam, et in futuro, opitulante divina clementia, piis ejus intercessionibus mereamur gloriam sempiternam.

Data Signiæ, secundo Nonas Junii, pontificatus nostri anno decimo.

CCLXXXII.

Ad Petrum presbyterum.
(Anno 1109, Sept. 29).

[LAMI, Deliciæ eruditorum, 1737, p. 204]. PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO presbytero, salutem et apostolicam benedictionem.

Devotionis tuæ petitiones benigne admittimus, ideoque in burgo Senæ,opportuno tamen loco monasterium ædificandi cum consensu ejusdem civitatis episcopi licentiam concedimus. Statuimus enim ut, si Dei gratia constructum fuerit, sub Passinianensis et Vallumbrosanæ congregationis custodia et regula quietum semper et liberum sit mansurum. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat ipsum mo

aliorumque sanctorum ædificatum temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia quæ vel a te, vel ab aliis fidelibus de proprio jure oblata fuerint, illibata atque integra conserventur.Quicunque vero ipsum monasterium, et in eo Domino servientes fovere, suisque rebus honorare curaverit, omnipotentis Dei, et apostolorum ejus gratiam consequatur. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus SS. Datum apud Castellionem per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis,111 Kalend. Octobris, indict. 11, Incarn. Dominicæ anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ anno x.

CCLXXXIII.

Ad Pontium Cluniacensem abbatem.
Cluniacensis monasterii confirmat.

(Anno 1100, Oct. 16).
[MANSI, Concil., XX, 1041].

Privilegia

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO monasterii Cluniacensis abbati, ejusque successoribus regulariter substitiendis in perpetuum.

Et religio Cluniacensis cœnobii, cui Deo auctore præsides, el prædecessoris tui sanctæ memoriæ Hugonis abbatis dulcissima reverenda que dilectio, cogunt nos, fili in Christo charissime Ponti abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter abbatias vel prioratus qui sub prænotati abbatis Hugonis dispositione manserunt,sub tua quoque vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. (Enumerantur. Tum pergit:) In locis autem quæ sine proprio abbate, diebus domni ac venerabilis Hugonis abbatis fuisse videntur, nunquam aliquis abbatem ordinare præsumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi cœnobio firmum haberi sancimus, ut vestri monasterii monachi qui ad sacros sunt ordines promovendi,a quibus malueritis catholicis episcopis promoveantur. Chrisma vero, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis monasterio consecrari, vel a quibus volueritis episcopis. Si qua igitur in futu Drum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc., ut in aliis nonnullis epistolis.

Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.

Datum apud Castellium per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, xu Kal. Novemb., indict. 11, Incarnationis Dominicæ anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis II x1.

CCLXXXIV.

Privilegium ad Pontium abbatem Cluniacensem, ad quem mittit pallium candidum, ut ex eo sibi paret

dalmaticas in usu ecclesiæ Cluniacensis, concedens A quæ per manus advocatorum eidem cœnobio et serei quod utatur insigniis pontificalibus in octo præcipuis festivitatibus monasterii sui.

(Anno 1109, Oct. 17).

[Bullar. Cluniac. p. 36]. PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO Cluniacensi abbati, s lutem et apostolicam benedictionem.

Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium exstitisse nequaquam ambigimus,cum te in abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt. Stude ergo per Dei gratiam, fili in Christo charissime, quantum in te est, bonum eorum desiderium adimplere; ut et ipse in religione proficias, et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore custodias. De benignitate autem sedis apostolicæ, B et beati Petri gratia candidum tibi pallium mittimus, de quo dalmaticas in usum debeas vestræ ecclesiæ præparare. Nos siquidem dalmaticæ,compagarum, chirothecarum,et mitræ usum in festivitatibus octo monasterii tui præcipuis, sicut antecessori tuo felicis memoriæ Hugoni abbati a prædecessore nostro concessus est, ita tibi speciali dilectione concedimus. Vide ergo ut, sicut ejus locum tenes, sicut dignitatem assecutus es,ita etiam religionem teneas et industriam prosequaris ; quatenus per Dei gratiam, et monasterii salus inconcussa permaneat, et tam in te quam in illis divini nominis gratia exaltetur. Datum apud Castellium, xvi Kalend. Novembris. (Bullata in plumbo pensili, cum simplici filo retorto).

CCLXXXV.

Privilegium pro monasterio Siegburgensi.

(Anno 1109, Nov. 28).

[LACOMBLET, Urkundenbuch fir die Geschichte des Niederrheins. Dusseldorf, 1840, 4o, t. I, p. 175]. PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CUNONI abbati venerabilis monasterii quod in monte Sigeberch situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

vis Christi ibidem degentibus, in victum vestitumque concessit. Id est Acchera, item Acchera; Strala, Nistera, Beringerishuseim, Geistingen, Bleisa superior, Lara, Menedon, Atemere, Antrefe, Gulusa, Legia; vineæ in Wintere, Bethendorf, Mulendorf. In Rigemogon quædam rura cum vineis ; ecclesiam in Berchein cum decimatione, ecclesiam in Bleisa inferiori cum dotuli manso; ecclesiam in Haafo cum decimis, Sulse, Trutthesdorf, Menimdorf, Torendorf, Mulendorf, Irmenderoth, Chorincheid, Inere, Uneheim, Flatenen, Perne, Grecenich, Hofstedenen, Luvesberch, Flainers fets, Quintin achen, Præterea villam Hircennowen quam Henricus IX rex eidem cœnobio tradidit.

Et quæcunque bona ipsi monasterio ab aliis fidelibus de suo jure oblata sunt, aut in futurum offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, vobis vestrisque successoribus regulariter degentibus quieta et integra permanere sancimus. Sane advocatis quibus pro tempore monasterii advocatia commissa fuerit interdicimus ne alium sub se advocatum constituant, neque de rebus ad stipendia conferendis, neque de his quæ pro justitiis persolvuntur amplius. exigant, quam supradicti Annonis archiepiscopi deliberatione provisum est. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, C usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit,potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat,atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant,et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio.Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicæ portum confugiens,ejus tuitionem devotione debita requisivit. Nos supplicationi tuæ clementer annuimus,et Beati Michaelis monasterium, cui Deo auctore præsides,sedis apostolicæ auctoritate muni. D mus. Confirmamus siquidem vobis vestrisque successoribus possessiones et prædia seu cætera bona universa quæ ab Annone felicis memoriæ Coloniensi archiepiscopo ejusdem monasterii fundatore concessa sunt, videlicet ecclesiam in Bleisa cum dotali manso et decimatione, et ecclesiam in Danafo cum decimis et cæteris appenditiis quas a canonicis Bunnensibus, data in eorum et ecclesiæ usus custodia Bunnæ, per concambium accepit, villam etiam quæ dicitur Mendenen, quam a præposito vel canonicis majoris Ecclesiæ data per concambium in Bathalicha decimatione suscepit. Cætera etiam loca

Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, v Kal. Decembris, indictione 1, Incarnationis Dominicæ anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ anno XI.

[ocr errors]

CCLXXXVI.

Theodorico duci et Riquino electo Tullensi mandat ut monasterii Calmosiacensis adversarios sæculari et ecclesiastica censura ab oppressione monachorum repellant.

(Anno 1109. Vide Scheri librum De primordiis monasterii Calmosiacensis ap. MARTENE, Thesaur. Anecd. t. III, 1191).

CCLXXXVII

Ad Henricum abbatem S. Vedasti

(Anno 1109.)

[BALUZ, Miscell. edit. Luc. II, 150.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati Sancti Vedasti, salutem et apostolicam benedictionem.

Rumor quem de te nuper audivimus lætitiam nobis non modicam attulit. Audivimus enim quod assumptis de Cluniacensi congregatione fratribus. monasterii tui mores corrigere et religioni studere jam cœperis: quod nimium religiosos viros qui te noverunt lætificant. Monemus itaque et rogamus ut in eo quod cœpisti constanter insistas et religionis studium ad finem bonum perducere sollicitius elabores.

CCLXXXVIII.

Ad Beardum Constantiensem episcopum. De communicantibus cum excommunicatis, et quomodo recipiantur hæretici.

(Anno 1101-1110, Febr. 6.)

[MANSI, Concil., XX, 1083.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BEARDO Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quæstionum quas ad nos misisti latebras tuam credimus præsentiam non latere. Cæterum quia super his per apostolicam sedem postulas certius informari quod doctrinæ sanitas habeat, respondemus. Excommunicatis enim communicare in his quæ a sacris sunt inhibita canonibus nullo modo sit licitum. Et voluntate quidem communicantes, sive sint monachi, sive sint alii, ejusdem reatus flagitio involvuntur. Qui vero aut ignari aut inviti necessitate communicant, licet in oculis hominum contagio polluantur, non tamen propter hoc reos in conspectu æterni judicis arbitramur. Porro excommunicatorum cadavera de sanctorum basilicis projiciantur, quia eorum putores ad superna conscendunt, sicut quartus Dialogorum beati Gregorii liber indicat, et sanctorum ipsorum revelatione didicimus; ideoque dum ea illic continentur, cessandum a divinis officiis arbitramur. De confecto ab hæreticis chrismate vel oleo ratio suggerit ut pro divinæ invocationis reverentia inter Ecclesiam debeat concremari. Ab ipsis hæreticis venientes la omnino recipiantur, sicut antiquitus recipiendos vel receptos fuisse sanctorum prædecessorum nostrorum Leonis et Gregorii nonumenta declarant.

Datum Laterani vii Idus Februarii.
CCLXXXIX.

Privilegium de mercato et de cœna quæ dabatur in duabus festivitatibus S. Remigii, item de immunitate istius Ecclesiæ.

(Anno 1110, Jan. 3.)

[VARIN, Archives administ, de la ville de Reims, tom. IV, p. 255.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dileeto in Christo filio AZENARIO abbati venerabilis moPATROL. CLXIII.

A nasterii Sancti Remiigii quod secus urbem Remensem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuam rei memoriam.

B

C

D

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, et cætera quæ ad verbum legere est in bulla anni 1107, supra col. 216; loca in quibus nonnihil variat indicant notæ bullæ priori subjectæ.

CCXC.

Privilegium pro monasterio S. Mariæ Florentina. (Anno 1110, Jan. 9.)

[LAMI, Eccles. Florent., Monum., II, 1182.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BENEDICTO abbati monasterii Sancti Miniatis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulantis vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicæ portum confugiens ei tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuæ clementer annuimus, et beati Miniatis martyris monasterium, cui Dei auctore præsides, apostolicæ sedis auctoritate munimus. In quo nimirum monasterio ipsius sancti martyris Miniatis et aliorum multorum martyrum corpora requiescunt. Confirmamus itaque vobis et eidem monasterio montem Regis, in quo prædicti martyris ecclesia posita est, cum omni pertinentia ejusden curtis et campum Martii; et Bisarnum a flumine Arno usque ad viam publicam; ecclesiam sanctæ Mariæ Albuini sitam in Alberita cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri sitam in Camullia cum hospitali et omnibus pertinentiis suis. Et curtem de Sicignano, quam dedit eidem monasterio Ugo filius Gerardi et uxor ejus Mandolla, et quod ei donatum fuit a Gerardo filio Aldeprandi. Ceteras quoque ecclesias, castra, villas et alias possessiones, quas Ildebrandus, Lambertus, Attho et Gerardus, episcopi Florentiæ imperatores, reges, principesque catholici vel alii fideles de suo jure ipsi monasterio contuleruat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Florentini episcopi canonica reverentia. Si qua ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eain venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate cureat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic

« PoprzedniaDalej »