Obrazy na stronie
PDF
ePub

nulla se virtute rationis,nulla probationis affinitate A cum homines voverint, nulla conditione rumpenda aspiciant,Sicut enim plurimum refert inter pudicos

et impudicos,ita cum an ad hos, an ad illos sermo dirigitur,vel an de istis,an de illis ratio conficiatur, parva distantia est.

sunt que sine ulla conditione voverunt. Sufficit ad enervandam vestræ argumentationis oppositionem ostendisse quosdam non posse reconciliari.Non ergo omnes mulieres, a viris separatæ, apostolica licentia eisdem sunt reconciliandæ. Cum ergo quibusdam permissum sit reconciliari, quibusdam illicitum esse pervideatur, enthymema propositu.n non immerito fragile judicatur et infirmum. Illæ quippe valent reconciliari quibus Dominica lex id non contradicit. Porro illa non sunt reconciliandæ, quæ per reconciliationem et concordiam viri sui, offendunt in odium Dei sui.Unde apparet quia neque ex ista Apostoli sententia ulteriore vestram partem tueri valetis, neque nostram infirmare. Quod non ignorat quisquis veritatem rerum agnoscere, sensum Scripturæ discutere, verborum proprietatem discernere, ac quidque quo debeat referre non ignorat

Ecce, ut proposueramus, manifesta ratio docet, sacræ paginæ sacras auctoritates, quas asciscitis ad probationem,nil valere, nil facere in eam quam probandam statueratis propositionem. Sicut autem nullum parti vestræ, ut ostensum est, subsidium præstant, ita nec nostræ adversantur, nec a nostra aliquatenus impugnantur. Non enim ea causa inventa sunt statuta posteriorum ut pereant,ut infirmentur antecedentium præcepta doctorum. Verum eo sine libidinosis ac neglectoribus imposita noscuntur, quo verba Dei cautela majore illibata custodiantur. Dum enim Dominici mandati prævaricatores, conjugalis pudicitiæ contemptores, conjugum parenC telæ violatores, prædicta severitate puniri jubentur, nonne peccatores ejusmodi circa mandatorum observantiam solliciti redduntur, tanto cautiores effecti, quanto præceptorum asperitate conterriti ? Quibus rebus dubium non est morem ecclesiasticum, sive concilia Patrum, non modo evangelicæ sive apostolicæ institutioni non opponi, verum quasi quodam venerabili obsequio famulari. Qua in re etiam perspicua probabilitate conjectari potest quæ ad tantam data sunt hominum salutem, placita esse illi qui venit hominibus ministrare salutem.

Est tamen quiddam quod a sanctitate vestra ex Apostolo sumptum, non parum confidentiæ videtur vobis subministrare. Apostolus dicit: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu (1 Cor. vii, 5). Ubi consensum auditis,pari judicio nullos conjuges a conjugali debito præter consensum removendos esse intelligitis. Sed animadvertat sanctitas vestra quia Apostolus eo loco non eis loquebatur conjugibus qui debita defraudassent, qui indebita subripuissent. Quo genere ibi exstitisse feruntur, de quibus et a vobis quæstio fuit proposita, et a nobis B diutina est disputatione ventilata. Verum eis scribebat qui vicariam sibi fidem servarant,qui quatenus,qualive concordia ea fides servanda esse!, discretius intelligere indigebant. Qua causa ad tales loquens,de pudicitiæ conjugalis custodia pie commonens,jura conjugii prudenter ipsos edocebat,et cum infirmis infirmus.compatiens fragilibus,ne in adulteria prorumperent, reddere debitum consulebat. Unde constat apostolicam illam admonitionem nihil ad illam dubitationem attinere,quæ de casto et incesta conjugibus nos designabat ambigere. Porro quod dicitur,conjuges reconciliari licere,hoc solum est quod ad rem pertinere, et ad quæstionem magis videtur accedere. Hoc enim solum de casto et incesta conjuge dictum, casto incestum insinuat esse reconciliandum. Hoc est, illud præcipuum in cujus virtute pars vestra superior, nostra inferior, vestra superans, nostra superata putatur. Dicit enim Apostolus, mulierem viro posse reconciliari. Proponitis ergo,si secundum Apostolum licet reconciliari, quis est qui contra Apostolum prohibeat reconciliari? Acute quidem dictum,sed acutius intuendum,subtilius discutiendum. Neque enim et in hac parte deerit misericordia Dei, quæ et ignorantium cæcitatem queat illustrare, et quæstiunculæ asperitates velit explanare. Apostolus memorans legem a Domino latam Præcipio, inquit,non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (1 Cor. vii, 2). Hoc quidem aut illud necesse est fieri. Sed non hoc tantum, aut illud tantum fieri necesse est. Non D enim necesse est manere innuptam, neque necesse est reconciliari. Quæ vero separata manet,innuptam esse necesse est. Ita enim faciendum esse Dominus jubet.Reconciliari vero non est Dominijussum,sed Apostoli permissum, sive consilium. Idcirco licet reconciliari, et licet non reconciliari. Nec tamen omnibus licet reconciliari. Quæ enim ex consensu continentiam vovent, post volum jam non debent omnino denegatum exspectare conjugium. Unde beatus Augustinus:«< (36) Quæ rectissime voventur,

(36) August. De adulter. conjug. lib. 1, c. 24.

His ita digestis;nunc ipsa opportuna commoditas loci videtur admonere diu dilatam, quam vestra celsitudo postularat de quæstione sententiam,proximo loco prodere debere.Sicut sæpe dictum est, præcepit Deminus ne dimittat vir uxorem,causa fornicationis:quam fornicationem beatus Augustinus in eo libro quem de sermone Domini in monte declarato composuit,dicit generalem esse, asseverans videlicet fornicationein esse omnem illam prævaricationem,quæ animam male utentem corpore suo, alienam facit a Creatore suo.Non igitur solo concubitu intelligendum est fornicari, verum furto, sacrilegio homicidio, idololatria,aliisque capitalibus peccatis privantibus hominem ab æterna vita. Et juxta ejusdem doctoris explanationem,non licet virum rece

dere tantummodo causa fornicationis uxoris suæ, sed A Sicut enim expedit illi relinquere illum ut salvet

animam suam,ita expedit isti non reconciliari ne perdat animam suam. Porro Veteri Testamento continetur: Qui concubuerit eum noverca sua, vel qui dormierit cum nuru sua, morte moriatur (Levit. xx, 11, 12). Quæ præcepta non magis prædecessores Salvatoris venientes in mundum accipere, quam et successores accipere meruere. Refert enim magnus Augustinus præcepta agenda vitæ quæ data sunt antiquis, non impariter collata esse et nobis, in quos finis sæculorum venit. Non quod in Novo Testamento hujusmodi peccatores corporali sint morte puniendi, postquam morte unius universus orbis a morte est redemptus,et singularis hostia pro peccatis omnium est oblata: sed ad mortem ostenditur B eis esse hoc peccatum, quibus pœnitentiæ satisfactione non fueritindultum. Ideo enim illo in tempore tali morte plectebantur, quia nullis adhuc hostiis a tali peccato redimebantur. Quia ergo hoc genere concubitus ejus operis auctores ad æternam mortem creduntur pervenire,dum quæ ore Dei ad Moysem facie ad faciem colloquentis minaciter prohibita sunt, non verentur temerare, dum immobilitatem mandatorum severitate tonitruorum, ignium, nubium, fulminum, terribiliter testatam, renuunt custodire, cubare filium cum ea cum qua pater cubuit, aut patrem offendere in eam quam filius habuit, horrendum nefas esse dicitur, et intra summa scelera esse deputatur.

et etiam causa fornicationis suæ, hoc est, vel quia ipsa fornicatur,vel ne ipse fornicetur. Cujuslibet enim utriusque modi causa rece lens, fornicationis causa recedere docetur. Si ergo pudicus cum impudica uxore quovi genere fornicationis delusa, ea sanctitate cohabitare valeat, ut animæ suæ periculum pro ejus consortio non incurrat,nec se incursurum metuat,sperans etiam se illius offensionibus esse consul. turum,hic salubre consilium sibi invenit,si ab ea facile discedere nolit,et offensam ejus dimittens, meliorem sibi viam ostendere ac docere velit. Ad quod pertinere intelligitur illud Apostoli consilium dicentis: Si quis frater infidelem habet uxorem,et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam (I Cor. VII, 12). Quod non esse dictum gratia imponendæ necessitatis,sed misericordia consulente amborum saluti, paucis interpositis aperuit, dicens: Unde scis, vir, si mulierem salvam facies? (Ibid.,16) Qui vero ita se facilem cernit ad lapsum, proclivem ad periculum, ut a prava mulieris pessima voluntate in partem aliam nequeat declinare, hic urgente periculo eam prudenti consilio dimittit, sine qua Deo placitam potest facere vitam suam, cum qua inter ejus sordes nullo pretio potest redimere animam suam,sicut Apostolus dicit: Voluntarie peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato (Hebr. x, 26). Ut si qua mulier tanto furti desiderio teneatur sive maleficiorum, seu immunditiæ corporalis, ut non modo a viro non corrigatur,sed potius vir ab ea quadam violentia, gratia seu molesta, ad ea vel ad eorum consensum cogatur satius est talem relinquere, quam cum tali æquo judicio perire. Cujus sententiæ bene consonat Eliberitanum concilium (cap.70) dicens: « Si conscio marito uxor fuerit mochata, placuit, nec in fine dandam esse ei communionem.Si vero eam reliquerit, post decem annos accipiat communionem ; si eam cum sciret adulteram aliquanto tempore in domo sua retinuit.» Hoc quippe canone datur intelligi quanto peccato sit involutus, quantoque judicio. a Deo sit damnandus, qui peccato uxoris voluit consentire, quique etiam peccantem noluit excludere, maluit retinere. Quam sapienter sapiens Salomon suam uxorem omnino exterminasset, quam per eam se a Deo exterminari permisisset, idola coluisset. Præstantius fuerat Deo eternaliter adhærere,quam D talibus amplexibus mulieris ad horam dissolute inhærere.

Quod si quispiam Ecclesiæ pastor certissime sciret aliquos in suo regimine conjuges aliqua in hunc modum spurcitia coutentes, nonne rectissime eorum miseriam corripere, arguere, increpare, ad ultimum etiam, si res id exigeret, separare deberet? Cum ergo non sit dubium mundum conjugem ne immundus fiat immundum dimittere debere,nemo dnbitavit justum virum incestæ nequaquam reconciliandum esse, quando certum habetur capitale peccatum per ipsum sibi reconciliationem imminere.

C

Amplius: Qui adhæret, inquit Apostolus, meretrici, unum corpus efficitur (I Cor. vi, 16). Quia ergo filius, de quo prælocuti sumus, novercæ admistione effectus est unum corpus, cujus filius illi est illa filia facta est. Si ergo pater apposuerit amplius cubare cum ea, cubabit simul cum uxore et filia. Quod quantum nefas sit, me tacente omnibus innotescit. Quod tamen et ex antiquis sancti David gestis dilucide valet assignari. Quem cum Absalon regno privasset idem consulto ingressus est ad patris concubinas, testante Scriptura: Tetenderunt Absalon tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Iɛrael (II Reg. XVI, 21). Quo mortuo, et rege in domum regiam consensu communi restituto, exhorruit rex ad eas denuo introire, non ignorans sibi illicitum esse post tantum facinus ulterius ad easdem secedere. Unde scriptum est: Cumque venisset rex in domum suam Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas suas, quas dereliquerat ad custodiendam domum: et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens, et non est ingressus ad eas, sed erant inclusæ usque ad diem mortis suæ, in viduitate permamentes (111 Reg. xx, 3). Præterea tam decretis quam conciliis legitur esse definitum quatenus usque ad septimum gradum cognationis nemini cubare liceat. cum ea,cum qua cubuit aliquis cognationis suæ,ut qui hoc violare præsumpserit,dignus æstimetur aut legibus corripi, aut perpetuo anathemate feriri. Quod et nos sentimus, universi acclamanus, nemi

1471

ERNULFUS EPISCOPI ROFFENSIS EPIST. DE INCESTIS NUPTIIS.

1472

nem dissentire novimus.Id si quis aliter fieri per A adulteras patrato] adulterio redire ad viri thorum suaderet aut cogeret, profecto insolubilia statuta solveret,præfatas auctoritates damnaret. Post quorum edictum,est etiam in eadem pestem coercendam etiam sequenti tempore conjugibus indictum nunquam ad operam conjugalem redeat quicunque simile fecerit incestum. Nec id tantummodo indictum est incestis conjugibus, sed, ut dictum est, carnalem filium spiritualiter regenerantibus. Hæc indictio, ut legitur in libro Pœnitentiali, solo disciplinæ vigore quibusdam est imposita, iis vero, de quibus prælocuti sumus,a fornicationis timore est apposita, ut tanto cautiores esse debeant,quanto eos et fornicationis timor repellit, et obedientiæ severitas compescit.

B

Si quis itaque contemptor, inobediens, præsumptor hæc transgressus fuerit mandata Dei,ille rectissime intelligitur a Deo fornicari, id est animam suam alienare, pro unius quidem solius una sola prævaricatione merito damnandus, pro omnium vero contemptu maxime a Deo repellendus, ac modis omnibus exterminandus. Si ergo tanta præcepta a Christianis veneranter observata, pro servanda Christiana societate studiose imperata, per reconciliationem casti et incestæ evacuantur,quisjudicet talem tali sub tali peccato licere reconciliari, præsertim cum anima quæ pœnitere debuerat, ipsa concordia deterius incipiat periclitari, et post corporalem fornicationem, mente, quod pejus est, fornicari? Quæ ratio, quod consilium sive permis sum adducit hominem ad eam reconcilationem, quæ eum introducit ad mortiferam fornicationem? C Quis suadeat quemquam eo pacto oportere cuipian reconciliari, quo videt eum non posse a Deo non separari? Quis pontificum, quis sanum sapiens moneat eum ad eam concordiam redire, quam recte exigentibus culpis ab alio factam anathemate crudeli debuerat ferire? Hieronymus (37) in epistola ad Amandum presbyterum seiscitantem utrum mulier, relicto viro adultero et Sodomita, el alio per vim accepto possit absque pœnitentia communicare Ecclesiæ, vivente adhuc eo quem prius reliquerat,data de quæstione sententia, ait: (38) Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quæ Veteris Testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum virum, et reconciliari priori voluerit, non potest. Scriptum est in Deuteronomio: Si acceperit homo D uxorem, et habuerit eam,et non invenerit gratiam in conspectu ejus propter aliquam fœditatem, scribet libellum repudii, et dabit er, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque olerit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit eam de domo sua, aut certe mortuus fuerit,non poterit prior maritus recipere eam uxorem, quoniam polluta et abominabilis facta est coram Dorino (Deut. XXIV. 1) Si ergo non licet hujusmodi

(37) Hieronym., tom. III, epist. 148, sub med. (38) Ibid, paulo ante fin.

(39) August,, lib. 1, cap. 21, sub med.

quo jure, qua lege licebit eam reconciliari,que tam grande fecit incestum. Reconciliata incestum duplicabil, præceptum violabit.Quod præceptum est,non fieri non licet,quod permissum est, non fieri licet. Licet enim quemquam sine peccato et reconciliari, et non reconciliari si non offenditur in præceptom Dei. Ubi vero occurrit præceptum, cessabit permissum.Majus est enim præceptum quam permissum. Præceptum usquequaque sanctum est. Permissum vero aliquando peccato non caret. Præceptum est uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere inuptam (I Cor. vi, 10). Permissum est ; Unusquisque habeat suam uxorem propter fornicationem: hoc autem secundum indulgentiam dico, non secundum imperium (ibid. 11, 6). Ubi indulgentia fuit, locus erat peceati, Quia ergo majus est præceptum,minus permissum: ubi adest præceptum, quiescat permissum.

De præceptis Dei et apostolicis permissis magnus ac reverenter nominandus Augustinus in libro De adulterinis conjugiis ita disputat (39) Teneatur primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere omnino non sit illicitum,fiat quod expedit, vel quod magis expedit.Illa igitur quæ Dominus ita dicit ut Dominus,id est non monentis consilio, sed dominantis imperio facere non licet, et ideo nec expedit. » Et post pauca (40) « Hæc constituta Domini sine ulla retractatione servanda snnt. Habet enim hæc justitia, quæ coram illo est,sive approbent,sive improbent homines et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute quæ in Christo est, non esse servanda. » Et item aliquibus interpositis (41): « Nihil expedit quod illicitum est,et nihil quod prohibet Dominus licitum est. Quæ autem nullo Domini constringente præcepto, in potestate dimissa sunt,in his audiatur Apostolus in Spiritu sancto monens et consulens,ut vel meliora capiantur, vel ea quæ non expediunt, caveantur. Ibi audiatur dicens : « Præceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25).» Hæc modulum meum cognoscens non ex meo sensu,non ex propriæ intelligentiæ virtute approbo. verum ex sacrarum doctrina ac magisterio Scripturarum conjicio, arbitrans nihil in Christiana religione temere fore definiendum; nihil,si fieri potest, sine divini examine eloquii terminandum, nonnihil tamen, quantum fieri potest,et ratio postulat, rationabilis disputationis a nobis adhibendum.Si vero quis aliter sapit, et quod sapit indeficienti animo efferre atque præferre maluerit, non præjudicio sententiæ electiori: tantummodo, si eam testimonium Scripturæ adjuvat et Dominici auctoritas mandati non obumbrat. Hanc sancti viri censuram observantes, et, ut sæpe dictum est, terrore disci

(40) Ibid., cap. 22, init.

(41) Ibid. in fine, cap. 24,et init., c. 25.

plinæ sceleris immanitatem, cohibere disponentes, A
conjuges quibus fallente diabolo offensio tanta conti-
gerat, decrevere non esse reconciliandos, callentes
tutius esse, rationabili causa mutare permissum
consulentis servi, quam irreverenter offendere in
venerandum ac reverendum præceptum omnipotentis
Dei. Quorum tamen vinculum conjugale nulio pacto
dirumpi licet, quod dicente Apostolo, non nisi morte
alterius solvi potest. Semper enim et ille dicetur vir
uxoris, et illa uxor viri. Hoc tantummodo audiant,
ut a debito absoluti debitum non exigant, non
reddant, de cætero uterque contineat, castus in
incesti vita, incestus in sua vita. Propter idem forni-
cationis genus jussi sunt conjuges simili modo una
continere i videlicet qui una proprios de aqua
baptismatis filios accepere. Dictum est enim illos
a Deo et contra Deum fornicari, qui, contempla
obedientia, transgrediuntur mandata Dei. Mandatum
Dei est: Ne cubaverit compater cum spirituali
commatre. Unde in decretis Gregorii minoris scri-
ptum reperitur (42): Si quis spiritualem commatrem
in conjugium duxerit, anathema sit. » Inde Ecclesia
obtinuit consuetudo ut qui cum tali cubare non
abhorruerit, ut nefandi sceleris auctor a liminibus
Ecclesiæ arceri, et cunctorum assensu Christiana
communione jubeatur privari. Si ergo pater et ma-
ter filii quem carnaliter genuerunt, spirituales pro-
litendo pro eo exstiterunt genitores, mandato Dei, ex
catholica consuetudine, ex decreto Patrum, non
licet eos redire ad proprium torum. Si enim recon.
ciliati fuerunt, inducentur in prædictæ perniciem C

fornicationis.

a

(42) Gregor., Concil. Roman. IV, c. 4.

Ad exaggerandam probationem contra positio. nem, adjicitis etiam dominum gloriosa memoriæ Lanfrancum archipræsulem, de divortio casti et incestæ quod dicitis sensisse, quod sentitis cclebrasse. Celebriter enim memoratur simile negotium inter matrem et filiam pro filiæ marito invicem contendentes, coram code:n præsule nonnullis confidentibus episcopis exstitisse, matriquem sibi usurparat maritum filiæ episcoporum judicio ablatum fuisse, filiæ redditum fuisse. Et quidem, venerande Pater, idem venerandus antistes fecit quod debuit, sed non perfecit quod decuit. Quia enim questa erat filia de rapina matris, de fraude viri, dictante justitia, merito et raptrix rapina privanda erat, et quod suum erat, videlicet fraudulentus ei, quæ fraudem passa fuerat, restituendum erat. Quæ dum jure debito B reparavit, fecit quod debuit. Quia vero quantitatem patrati facinoris per pœnitentiam non indicavit, nec qualitatem futuræ cautelæ per doctrinam insinuavit, non perfecit quod decuit. Decuerat enim cum propter excellentem peritiam, ne posteritati dubietatem relinqueret, ea terminasse, sed, querela terminata, maluit ea interminata relinquere, ne jura episcopi, cujus id intererat, videretur usurpare. Noverit gloriosa beatitudo vestra nos de hac sententia cum domno archiepiscopo nonnunquam sermonem habuisse, et pro amanda ejus humilitate, pro veneranda patientia, de eadem quia familiares ei assistebamus familiariter cum eo contulisse, et quod nobis objicitis quia sic eo tempore intelligebamus ei objecisse, quod vobis respondemus eum nobis respondisse.

ANNO DOMINI MCXXIV....

ARNALDUS

S. PETRI VIVI SENONENSIS ABBAS

NOTITIA.

(Gall. Christ. nov., tom. XII, pag. 138)

Arnaldus, al. Ernaldus, cujus electionem sic narrat Clarius testis oculatus : « Richerius archipræsul antequam moreretur vi Kal. Januarii 1096, mandavit fratribus monasterii S. Petri ut co vivente eligerent et providerent sibi abbatem, quod et fecerunt, eligentes omnium minimum Arnaldum: monachum,eique præsentaverunt. Cui ipse multis præsentibus quis esset intimavit, scilicet ex humili parentela et sanguine ortus quemque sic volebat vivere ut dignus esset regere commissos de quibus ipse anus volebat esse.» Hugonem comitem Trecensem et Constantiam ejus uxorem sibi demeruit anno 1403. Eodem circiter anno cum Daimberto archiepiscopo dissidium habuit(1) qui præter decessorum suorum morem monasterii ecclesias subjecit interdicto. qua de re non solum ad summum pontificem, sed et ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum querelas detulit, qui rem ad concilium Trecis secunda post octavas Pen(1) Baluz. Miscell., tom. VI, p. 429, et seq.

tecostes feria habendum rejecit. Anno enim 1103 Romam profectus est Arnaldus, ibique a Paschali II privilegium amplissimum est consecutus Iv id. Nov., pontificatus v. Insequenti in concilio Trecensi privilegii Sancti Petri confirmationem a Patribus obtinuit, et Gausbertum decanum cellæ Mauriacensis Casæ Dei monachum præceptis suis inobedientem et rebellen deponi fecit, et Petrum de S. Balderio e suis in ejus locum substituit. Hæc autem malorum tessera fuit: nam inde redux abbas a Robertinis militibus instinctu Petri Armari qui iniquas cellæ Mauriacensi consuetudines imponebat comprehensus retrususque in carcerem in castro pagi Lemovicini Ventaduro, demum a Petro Claramontensi episc. liberatus est. Adstitit an. 1108 electioni Willelmi abbatis S. Remigii. Eodem anno præceptum obtinuit a Ludovico VI. rege, ut prius concesserant Ludovici avus Henricus et Philippus pater. Anno 1109 Arnaldus decani Mauriacensis crudeli accepto facinore in Arverniam iterum concessit. Ibi in reum quæstionem moturus, acerbam patitur repulsam, facinorosis clam favente Arvernensi episcopo. Legatus apostolicus et Bituricensis archiepiscopus frustra invocati virum flectere nequiverunt, ut potius armis abbatem ejusque socios obsti nati Arverni strictisque ensibus insequerentur. Denique nullum aliud frenandis illis præter regis auctoritatem succurrit remedium. Regia itaque potentia fretus rebelles in ordinem coegit anno 1110. Biennio post exorto bello Arnaldus munivit burgum S. Petri vallo et sepe aliisque propugnaculis ad defensionem opportunis. Annis insequentibus longam et importunam cum abbatibus Molismensi et Reomensi litem quantumvis senio morbis et ærumnis confectus habuit de monasterii sui prædils quibusdam quæ illi præter jus et æquum sibi vindicaverant. Villam tamen Pauliacum Widoni abbati Molismensi tradidit anno 1120. Eodem cum ad concilium Bellovacense pergeret, morbo oppressus Naudi resedit, Clariumque monachum nomine suo ad Cononem legatum transmisit. Dum ibi demoraretur, ab Alexandro Stephani comitis sacellano sacras excepit reliquias quas ab Arnulfo Balduini regis scriniario habuerat. Anno 1123 libros officiis divinis ac sacræ lectioni deputatos describit et in optimum statum ordinari præcepit. Tandem exactis in regimine annis XXVIII et mensibus quatuor, abbatiam dimisit an. 1424.

ANALDI ABBATIS

EPISTOLÆ

[ocr errors]

A DUS monasterii Sancti Petri Vivi Abbas salutem in Ad Joscerannum Lingonensem episcopum. De Domino. lile inter abbates S. Petri Vivi, Molismensem et S. Joannis Reomensis.

(Chron. S. Petri Vivi ap. Acherium, Spicileg. t. II, p. 482.)

Domino suo JoSCERANNO venerabili Lingonensium episcopo, frater ARNALDUS abbas monasterii Sancti Petri Vivi, sic crucem Domini portare ut ejus remigio valeat transfretare.

Manifestum est dignitati vestræ domnum archiepiscopum suas litteras in præterita synodo vobis misisse, et de injuriis a domno abbate Molismensi, et Rainardo de Monte Barro monasterio nostro illatis, justitiam vestram acclamasse. Vos autem diem placiti dumSenonas veniretis distulistis, ubi cum vobis præsentarer, tantum de Rainardo apud Retiacum diem posuistis. Quamvis autem debilitati corporis succumberem, tamen quasi in lectica me eo devehi feci, sed judice et responsore ibi non inventis pro male tractato me habui. Proinde ad vos denuo recurrimus ut nos justitia cassari non permittatis. Præterea de Retiacensi ecclesia quam Rainardum adhuc de nobis tenere, nec amisisse sperabamus, vestram misericordiam et hujus sanctæ synodi acclamamus, ut quid rectitudinis in ea monstrare poterimus in jus nobis dirigatis. Valete.

[blocks in formation]

Si bene et vos et vestra valeatis, inde gaudemus. Cum enim præcipuum sit Domini mandatum, ut invicem diligamus, tamen vos et vestros inter amicos et confratres præcipuos accepimus. Verumtamer cum in synodo Lingonensi noviter habita, cui absens fuistis, clamores renovaremus, quos in anteriori synodo habuimus inter cætera de Retiacensi ecclesia quam Rainardus de nobis teneba!, justitiam domini episcopi invocavimus, a quo vos eam occupasse accepimus. Ex consulto itaque ejus, et Cassidentium vos super hac re convenimus, et ut benigne et charitative nostra dimittatis, vos admonemus. Si enim, quod absit! post firmatam inter nos et vos societatem ex industria occupastis B nostra, hoc est, unde in nimiam admirationem vertimur. Et quia monachis vestri Trecis satis contumeliose nostris monachis dixerunt nos in synodo sine ratiocinatione mutua de persona vestra querimoniam fecisse, id penitus abnegamus, et ut veridicos nos comprobetis, exemplar litterarum quas Lingonas misimus et vobis mittimus. Valete et nobis super hoc convenienter litteris respondete.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »