Obrazy na stronie
PDF
ePub

nentes præcipimus, ut injunctam tibi obedientiam A omni occasione remota suscipias; deinde suscepta obedientia, domino Viennensi archiepiscopo et sanctæ Ecclesiæ Romana legato te præstare non negligas, ut, pontificalis ordinationis accepta benedictione, digne in Ecclesia Christi militare valeas.

VI.

Cononis sedis apostolicæ legati epistola ad Theogerum Metensem episcopum electum. (Anno 1118.)

[D. BOUQUET, ibid., p. 212.]

CONO Dei gratia Prænestinus episcopus et apostolicæ sedis legatus, dilecto fratri THEOGERO Metensi electo, spiritum obedientiæ cum spiritu fortitudinis.

[blocks in formation]

[MARTENE, Ampl. collectio, 1, 66, ex ms. S. Germani a Pratis.]

CONO Prænestinus Dei gratia episcopus et apostolicæ sedis vicarius, venerabili fratri FRIDERICO Coloniensi archiepiscopo animæ suæ dimidio gaudium et lætitiam in Spiritu sancto.

Denuntiamus vobis in nomine Domini ut non cito moveamini a vestro sensu tam dictis pseudofratrum nostrorum, quam aliorum. dicentium non pertinere ad vos excommunicare regem, quia B nec rex nobis commissus, nec de parochia nostra esse videtur; quibus ex ore domni papæ efficaciter respondemus, quia, etsi nobis parochiali jure commissus non fuerit, auctoritate tamen Spiritus sancti et sanctorum Patrum pro tanto scelere merito excommunicare debuimus,attendentes quod B. Ambrosius Theodosium imperatorem Romanum non sibi commissum, licet non papa, non patriarcha, non Ecclesiæ Romanæ legatus, excom · municavit pro scelere quod non in parochia sua, sed Thessalonice commiserat. Quidam falsi fratres mandaverunt nobis quod pax esset inter vos et regem, sed domnus papa nec nos credere voluimus quousque vos videremus. IX.

Cum Filius Dei obediens fuerit Deo Patri, tu e contra obedientiam subterfugiendo membrum illius te esse negasti. Vide igitur, reverendissime frater, ne inobediendo idololatra efficiaris, et ignibus deputeris æternis. Vides enim Ecclesiam Deilaborare, et concertare contemnis; sed magis requiescere elegisti ut in æternum laborares. Apostolica igitur te auctoritate commonemus, et commonendo præ. cipimus ut electionem Metensis Ecclesiæ humiliter suscipias,atque usque ad Dominicam Misericordia Domini legato Romano Viennensi archiepiscopo te præsentes. Quod nisi feceris, te ab omni divino officio sequestramus. Fratribus vero tuis per summam obedientiam præcipimus ut consentiant: quod nisi fecerint, eidem sententiæ eos subjicimus. Nos C enim per misericordiam regimen cœnobii S. Georgii tibi concedimus, donec opportuno tempore eidem Ecclesiæ dignum pastorem possis eligere. Sancta Divinitas, reverendissime frater, te doceat obedire.

VII.

Cononis Prænestini episcopi epistola ad episcopum Lingonensem pro Arnaldo abbate S. Petri Vivi. (Anno 1119.)

[Spicileg. D. Lucæ d'ACHERI, t. II, p. 768.] CONO Prænestinus episcopus et Romanæ Ecclesiæ legatus JOSCERANNO Lingonensium episcopo salutem.

Querimoniam venerabilis Arnaldi abbatis monasterii S. Petri Vivi audivimus de abbate Molismensi, et abbate monasterii Sancti Joannis de Prato, quorum unus ecclesiam unam ei aufert, alter villam cum appendiciis suis. Vos autem jam bis diem pleciti ei constituistis, sed neque vos nque abbates ad ullam illarum venire noluistis.Et quia injuriam hujus rei penes vos esse sentimus, mandamus, et mandando obsecramus, ut ei inde plenariam justitiam faciatis. Quod si facere no lueritis, querimoniam ejus ante dominum papar, quia de legatione nostra est, me sciatis perlaturum, el causam ejus quantumcumque potero prosecuturum.

scopum.

-

Epistola Cononis A. S. L. Ad H. Nivernensem epiDe inauguratione Calisti P. II agit. Deinde comitem atque ejus satellites ob sacrilegia in Vizeliacensem ecclesiam commissa excommunicatos declarat.

CoNo Dei gratia Prænestinus episcopus, apostolicæ sedis legatus, H.Nivernensi episcopo venerabili et dilecto fratri, salutem et fraternam in Christo dilectionem.

Quæ postquam a nobis discessistis, apud nos gesta sunt, dilectioni vestræ innotescere volumus. Die ipsa qua ab invicem discessimus cum electo nostro duce misericordia Dei ad partes Lugdunensium properavimus. Antequam autem Lugdunum perveniremus,domnus Lugdunen, archiepiscopus electioni nostræ assensit, et Lugduni subscriD psit. Ibi facta processione solemni, dominum papam Calixtum et nos honorifice suscepit. Nam et Engolismensis episcopus antequam a nobis discederet, subscripserat, et domino papæ humiliter se subdiderat. Inde venimus Viennam, ubi in Dominica Quinquagesimæ dominus papa coronatus est. Cum autem ab illo digressi Vizeliacum venissemus.comperimus rumorem eum verum,quem fama vulgante tristes acceperamus Tristes, inquam, tum pro ecclesia Vizel, in cujus læsione læsa est Romana mater Ecclesia (specialis enim ejus filia est) tum pro ipso Nivern. comite, quem satis dileximus, cujus clientela portas Vizelia, claustri

nisi cito res Dei, admoniti a pontifice agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate ferianlur. Iniquum esse enim censemus, ut potius custodes chartarum, quam defensores rerum creditarum, ut præceptum est, judicemur. »>

fregit et dirupit, SS. Lazari et Martha sororis A factum audivimus, quast hæreditarias reliquerint, ejus, et SS. Andeoli atque Pontiani martyrum corpora, crucem quoque in qua de ligno Domini habetur, jectis lapidibus exornaverunt, monachos verberaverunt, et lapidibus percusserunt, et quemdam ex ipsis ceperunt, et injectis manibus sub habitu monachi debonestaverunt. Pro quibus omnibus vos monemus,et apostolica auctoritate præ cipimus, ut ipsum comitem ex parte nostra conveniatis,et ad emendationem tanti sacrilegii eum venire moneatis. Quod si dixerit non se interfuisse huic flagitio; de consensu eum arguite,quia scilicet cum eadem die Vizeliacum ipse venisset, et omnes sacrilegos qui flagitium commiserant ibi invenisset, neque spontaneus neque monitus ab abbate sub testimonio multorum, de suis hominibus B ponatur, nobisque bannus noster in triplo persol

Quod si comes ipse privilegia Ecclesiæ Vizel, contemnit, audiat Anacletum papam a B. Petro tertium : « Privilegia ecclesiarum et sacerdotum S. apostoli jussu Salvatoris ejus decreverunt manere temporibus. » Et in legibus sæculi cautum habetur: «Si Ecclesiæ venerabilis privilegia cujusquam fuerint temeritate violata, vel assimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, juxta legum sanctionem, Ecclesia cui factum est com

vatur. » Item in alio loco: « Nullius autem sacra res et religiosæ et sanctæ : quod enim divini juris est,nullius in bonis est. » Item adversus eos qui portas fregerunt,ait Justinianus : « Sanctæ quoque res, veluti muri et portæ, quodammodo divini juris sunt, et ideo nullius in bonis sunt. Ideo autem muros sanctos dicimus, quia pœna capitis constituta sit in eos, qui aliquid in muros deliquerint. » Nolumus autem, frater charissime, exag. gerare quod gestum est,ne cogamur judicare quod dignum est, sed volumus ut annunties eidem comiti, ut de perpetratis sacrilegiis nobis in manu nostra satisfactionem ab hominibus suis, quorum nomina subscribentur, fieri faciat usque ad mediantem Quadragesimam, et in futuro ab inquieC tatione Ecclesiæ desistat: quia nisi obedierit, nos sequentes sanctorum suprascriptorum sententias, anathematis gladio tam ipsum,quam terram ejus,licet inviti, post transactum quem præfiximus terminum,feriemus. Hæc sunt nomina illorum qui in sacrilegio illo manus commisisse visi sunt: Rainaldus Præpositus de Moncellie, et trater ejus Nicolaus, Guillelmus mariscalcus, Paganus buticularius, Petrus panetarius, Odo Camarlancus, Petiz de Moncellis; Theobaudus cocus, Guillel, præpositus de Cerciaco, Groslebos, Renaldus nepos Mainfredi de Porta, Beraldus de Moncellis, duo filii Aimberti de Moncellis, Joannes Deli, Tardet de Moncellis, Seguinus de Moncellis, Guichardus frater Galterii Baticularii, Burgensis de Moncellis, qui cognomine ita vocatur, Gaudricus de Climiciaco cum septem sociis, et multi alii quos donec nominatim nominemus suis conscientiis puniendos reliquimus, si non digne satisfactionem fecerint.

justitiam vel honorem, vel satisfactionem Ecclesiæ
Vizel, facere voluit. Quamobrem timeat sententiam
Lucii papæ sanctissimi, quæ talis est ad episcopos
Gallos et Hispanos inter alia in primo decretali
suo: « Res ecclesiarum vestrarum, et oblationes
fidelium quas significastis a quibusdam irruentibus
vexari, vobisque et Ecclesiis vestris auferri, in-
dubitanter maximum est peccatum, testante Scri-
ptura quæ ait: Qui abstulerit patri vel matri ali-
quid, et dicit hoc non esse peccatum, homicidæ
particeps est. Pater ergo noster sine dubio Deus
est, qui nos creavit ; et mater nostra Ecclesia,
quæ nos in baptismo spiritualiter generavit. Hæc
fieri prophetæ,hæc apostoli,hæc successores eorum,
et omnium Catholicorum Patrum vetant decreta,
et tales præsumptiones sacrilegia esse dijudicantur:
quorum nos sequentes exempla, omnes tales præ-
sumptores, et Ecclesiæ raptores, atque suarum
facultatum alienatores una vobiscum) a liminibus
sanctæ Matris Ecclesiæ anathematizatos apostolica
auctoritate pellimus, et damnamus,atque sacrilegos
esse judicamus, et non solum eos, sed omnes
consentientes eis, quia non solum qui faciunt, rei
judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt.
Par cnim pœna et agentes et consentientes com-
prehendit. Item Symmachus papa adversus per-
vasores Ecclesiarum: « Generaliter quicunque res
ecclesiasticas confiscare, aut competere, aut per-
vadere periculosa aut sæva infestatione præsumpse-
rit, nisi se citissime per Ecclesiæ de qua agitur
satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate fe- D
riatur. Similiter et hi qui Ecclesiæ jus vel largitione
principum vel quorumdam potentum, aut quadam
invasione, aut tyrannica potestate retinuerint, et
filiis vel hæredibus suis, ut a quibusdam jam

ANNO DOMINI MCXXIV

ERNULFUS

ROFFENSIS EPISCOPUS

NOTITIA HISTORICA LITTERARIA.

(WARTHON, Anglia sacra. t. II, Præf., p. xxx.)

Ernulfus, Roffensis episcopus, qui sedem ab anno 1114 ad 1124 tenuit, librum compilavit de Ecclesiæ Roffensis fundatione, dotatione, chartis, placitis aliisque rebus ad eam spectantibus. Codicem in Archivo Ecclesiæ Roffensis asservatum decanus et capitulum Roffense benignitate summa mihi transmiserunt. Plurimis nostræ gentis antiquariis Textus Roffensis titulo innotuit. In fronte libri hanc inscriptionem manus antiquissima apposuit Textus de ecclesia Boffensi per Ernulfum episcopum. Continet autem plura monumenta tam Latine quam Saxonice scripta, videlicet: Leges Ethelberti, Alfredi, Guthrunni, Edwardi, Edmundi et Ethelredi regum, Saxonice; Exorcismum Ordalii, Leges Canuti regis, Constitutiones Willelmi I regis, Excerpta ex decretis pontificum, Institutiones llenrici I regis, auno 1101 lataз, successionem pontificum et imperatorum Romanorum, pontificum Jerosolymitanorum et quatuor sedium patriarchalium, Nomina archiepiscoporum et episcoporum Angliæ a S. Augustino per singulas sedes distributa, Latine Judicia civitatis Lundoniæ, Genealogiam Edwardi regis ab Adamo, Genealogias omnium Angliæ heptarcharum ab Adamo, Saxonice; privilegia, chartas, crdinationes, etc. Ecclesiæ Roffensis Latine et Saxonice. Nulla habentur in codice, Ernulfi ætate inferiora ; si demas 15 nomina in Catalogo archiepiscoporum Cant., et 15 nomina in Catalogo episcoporum Roff., quæ ab aliena manu diversis sæculis accesserunt, ut ex litteris et atramento constat. Quædam enim manus episcoporum sex Ernulfum sequentium nomina adjecit; cui alia manus recentior episcoporum novem succedentium nomina apposuit. His addenda sunt pauca quædam de rebus tempore Joannis et Ascelini episcoporum gestis, post folium 203 congesta. Cætera omnia manu Ernulfo coæva scripta sunt. Leviora forsitan hæc videri possent, ni quis ea quæ ad Historiam Roffensem ex eo codice adnotantur inspexerit. Ista enim nos præfari debuisse tunc facile liquebit. Cæterum aliis ingenii monumentis Ernulfus inclaruit. In his exstat epistola ad Walkelinum Wintoniensem episcopum De incertis conjugiis præclara; quam R. P. Lucas Dacherius in Spicilegio suo evulgavit tom. III, p. 410 (ed. in. fol. t. III, pag. 464). Habetur eadem Ernulfo inscripta in codice vetustissimo bibliothecæ Lambethanæ, vix unico apice a Dacheriana diversa. Turpissime vero hallucinatus est Baleus (cent. II. c. 70), qui opera quædam Arnulphi Lexoviensis episcopi et Arnoldi Bouævallis abbatis Arnulpho Roffensi episcopo inscripsit, eumdemque permiscuit cum Arnulpho presbytero, quem Romanorum clericorum insidiis llonorii II papæ tempore Platina refert (Vita Honor. Il) fuisse sublatum, dumin Romanæ curiæ vitia acrius inveberetur. Reipsa enim Arnulphus ille concionator toto colo diversus erat a Roffensi nostro, qui ante incœptum Honorii pontificatum obiit. Veritas autem Baleo parum curæ erat, dummodo Romanæ Ecclesiæ inimicorum numerum augere posset. Cæterum nos insigniora Ecclesiæ Roffensis monumenta ex Ernulfi farragine delectu habito exscripsimus, et nunc primum evulgavimus.

ERNULFI EPISCOPI ROFFENSIS

COLLECTANEA

DE REBUS ECCLESIÆ ROFFENSIS

A PRIMA SEDIS FUNDATIONE AD SUA TEMPORA

Ex Textu Roffensi, quem composuit Ernulfus.

(Henricus WARTHON, Anglia sacra, tom. II, pag. 329 Londini 1691, folio parvo.)

Nomina episcoporum Roffensium.

1. Justus (1). Obiit iv Idus Novembris. II. Roma- A IV. Ithamar (4) V. Diamianus (5). VI. Putta (6). nus (2). III, Paulinus (3). Obiit vi Idus Octobris. VII. Guichelmus (7), VIII. Gybmundus (8). IX.To

(1) Justus, natione Romanus, aS. Gregorio papa in Britanniam missus est anno 601, ut S. Augustino Cantuariensi in propaganda fide subsidium terret; quod et sedulo nec infeliciter fecit. Diffusa latius per regiones circumvicinas fide, Augustinus episcopos in civitatibus vicinis constituere consultum duxit, et Mellituin Londonia, Justum Rovecestriæ episcopos ordinavit anno 601. Ecclesias cathedrales in utraque urbe Ethelbertus rex Cantuariorum Augustini precibus, in illa S. Paulo, inista S. Andreæ sacras construxerat et possessionibus opimis dotaverat. Post Ethelberti obitum, qui anno 616, 24 Febr. contigit, solum vertere ab Eadbaldo, qui successit, rege Ethnico coactus, Galliam cum Mellito secessit. Eadbaldo brevi post ad fidem converso revocatus, sedi Roffensi ad annum usque 624 præfuit, quando Cantuariam post Melliti obitum trans- B latus est. BEDA, Hist. Eccl. 1. 1, c. 29; 1. 1. c. 3. 5, 6, 7, 8.

(2)Justus ad archiepiscopatum Cant. translatus, Romanum prose Rovecestriæ episcopum ordinavit; eumdemque ad Honorium papam, qui, pontificatum iniit 626 28 Sept legavit ante finem anni 627, quo ipse morti succubuit. Romanus, legatione suscepta mare trajiciens, naufragio interiit. BEDA, 1. 11, c. 8, 20.

(3) Paulinus, missus a Gregorio papa in Britan. niam una cum Justo anno601 archiepiscopus Eboracensis ordinatus est anno 625. Eboraco, fug tus a Cedwalla Britonum rege anno 633, Cantuariam rediit; et episcopatus Roffensis, qui sexennio vacaverat, curam sibi ab Eadbaldo rege et Honorio archiepiscopo commissam suscepit, et ad obitum tenuit. Obiit anno 644, 18 Octobr., sepultus in Ecclesia Roffensi, postquam sedi præfuisset annos 11 (sic enim Bedæ locum corrigendum puto) menses II, dies 21. BEDA 1, 1.c. 29; 1.11, c. 20; 1, m, c. 14.

(4) Primus Anglorum Ithamar dignitatem episcopalem obtinuit, Paulino in sede Roffensi subrogatus ab Honorio archiepiscopo anno 644. Ortu is Cantuariensis fuit, nulli tamen antecessorum moribus et doctrina, Beda judice,inferior. Introitum ejusin annum 647 referunt Annales MSS., sub Asserii Menevensis nomine circumlati. Male, puto. Beda enim illum Paulino e vestigio substitutum fuisse innuit. Anno 655, Deusdedit archiepiscopum Cant. cousecravit; eodemque archiepiscopatum tenente, idque brevi post, ut videtur, fato cessit.BEDA 1.ni, c. 14, 20.

(5) Damianus de genere Australium Saxonum, successit, a Deusdedit archiepiscopo consecratus, Post ipsius obitum sedes Rolfensis auctore Beda diu vacavit. Obisse videtur paulo ante Deusdedit, qui mortuus est 664. 4 Julii. Celda enim archiepiScopus Ebor.ordinandus Cantuariam veniens,comperta Deusdedit archiepiscopi morte.sine consecratione habita recessit; et Wighardus presbyter, successor Deusdedit archiepiscopo designatus,missus est Romam consecrandus. Sin vero Damianus Deusdedit archiepiscopo superfuisset, uterque ab illo consecrationis munus suscepisset. Nec tamen diu ante Deusdedit obuisse potuit. Aliter enim archiepiscopus ante obitum suum successorem illi subrogasset. BEDA 1. BI, C. 20; l. iv, c. 1, 2.

(6) Theodorus archiepiscopus, Cantua:iam veniens medio anno 669, Puttam.virum ecclesiasticis disciplinis instructum et more Romano modulandi maxime peritum, Ecclesiæ Roffensi episcopum ordinavit. Interfuit is synodo Herefordensi a Theodoro coactæ anno 673. Anno 676 Cantia ab Ethleredo Merciorum rege misere vastata et civitate Roffa communem cladem passa, episcopus tunc absens, cui in rebus sæculi industria defuit, nunquam redire certus, ad Sexulfum Merciorum episcopum secessit ;acceptaque ab isto ecclesiola quadam et agello medico, ibidem consenuit, regiones vicinas Romanis ecclesiastici cantus legibus instituens ;neque ut derelictum episcopatum resumeret, ullis argumentis adduci potuit. Synodo tan en Hethfeldensi anno 680 interfuit. BEDA. I. IV, c,2 5, 12; Conc. Angl. tom. 1, p. 680.

(7) Rectius Quichelmus; sic enim Bedæ dicitur. Consecratus is loco Putta a Theodoro archiepiscopo anno circiter C76;post non multum temporis rerum Cinopia cosctus episcopatum deseruit. Beda. 1, iv,

c. 12.

(8) Quichelmo recedente, Theodorus Gebmundum substituit. Dicitur is interfuisse concilio Berghamstedensi anno 697, indictione 1, et privilegio Witredi regis subscripsisse anno 700. BEDA. 1. iv, c. 12; Concil. Angl. tom. I, p. 194, 199. Obitum ipsius in anno 692 Godwinus retulit. Qua auctoritate id fecerit, mihi est incompertum. Illum tamen ante medium annum 693, quo Brectwaldus archiepiscopus a Godwino Galliarum metropolitano consecratus est, obiisse conjicio. Archiepiscopi enim consecratus ad episcopos Roffenses tunc temporis spectasse videtur. Quod concilio Berghamstedensi

bias (9). X. Aldunlfus (10). XI. Dunno (11). XII. A XVII. Badenothus (17). XVIII. Cuthuulfus (18). Eardulfus (12). XIII. Diora (13). XIV. Weormundus (14). XV. Beornmodus (15) XVI. Tad nothus (16). anno 697 adfuisse dicatur. Indictionis numerus errorem indicat; chartasque et privilegia, si quæ alia adsint argumenta, parum moramur, conjecturam confirmant Annales Roffenses. Illum anno 693 obiisse in Annalibus Saxon. Petriburg. demum comperi.

(9) Defuncto Gebmundo, Tobias, vir Græcæ pariter ac Latinæ linguarum cognitione et eruditione multiplici instructus, Theodori archiepiscopi et Adriani abbatis discipulus, loco illius a Brectwaldo archiepiscopo Cant. ordinatus est. Obiit anno 726, sepultus in porticu S. Pauli apostoli, quam intra ecclesiam Roffensem sibi ipsi in locum sepulcri fecerat. Ista de illo Beda, 1. v, c. 9, 24. Consecratus videtur anno 693; quod et Florilegus innuit. Anno etenim sequenti concilio Becanceldensi in- B terfuit. Concil Angl. tom. I, p. 180. Pessime calculos subduxit pseudo-Asserius in Annalibus Mss. qui introitum illius in annum 715 rejecit.

(10) Aldwlf a Berchtwaldo archiepiscopo loco Tobie ordinatus, anno 731 superfuit. Atque ista tantummodo de illo refert Beda 1. v, c. 24. Consecratum anno 727 tradunt Annales Saxonici M-8.; Domitian, A. 8, anno 731. Tatwinum archiepisco. pum Cantuariensem consecravit. Anno 732 obtinuit ab Ethelbaldo rege Merciorum vectigal annuum unius navis sibi et successoribus suis concedi, charta data mense Septembri anno regni Ethelbaldi regis XVII. Idem dono accepit ab Eadberlito rege Cantuariorum terram decem aratrorum in loco qui dicitur Andscohesham; et donationem a Nothelmo archiepiscopo anno 738 confirmari obtinuit. Tex!us Roff. f. 121, 119, 120. Obiisse dicitur a Florentio anno 741; a Simeone Dunelm. autem, Chronico Mailros et pseudo-Asserio anno 739.

(11) Dunno. Anglice Dun, successit Aldulfo anno 740, juxta Malrosensem, consecratus anno 741, juxta Chronologiam Saxonicam. Interfuit synodo Cloveshoviensi 747. Concil. Angl. tom. I, p. 242.

(12) Quonam anno Eardulfus Dunnoni successerit incertum est. Prima de illo in Textu Roffensi fit mentio anno 761, quo sesquijugerum terræ in civitate Rolla ad augmentum Ecclesiæ à Sigiredo Cantiæ rege obtinuit indictione xv. Anno sequenti Eardwlfus Cantuariorum rex illi pascua x11 gregum porcorum donavit. Anno 764, Offa Merciorum rex terram xx aratrorum in Eslingahain; anno 765, Eegberthus rex Cantiæ terram quamdam intra castelli monia eidem dedit. Textus Roffen. f. 122, 123 124,126. Magis adhuc at rem faciunt Annales Roffenses; qui Woldham illi ab Ethelbirto rege anno 750 donatam memorant.

C

(13) Diora, aliis Dyorannus, successit ante annum 778, quo Ecgberht rex Cantiæ donavit illi atque D Ecclesiæ Roffensi terram in Bromley et mariscum de Scaga; et donum eidem confirmavit anno 779. Idem dedit ipsi terram infra moenia urbis anno 781 et terram decen aratrorum in Hallinges. Textus Roff. f. 129, 130, 131, 128.

(14) Weremundus, Anglice Worre, successit. Illi terram sex aratrorum in Trottesclib Offa rex Merciorum anno 788 donavit; terram etiam unius, aratri in Broomgeheg in synodo Celcuthensi anno 789. Ethelbertus Cantuariorum rex xx jugera anno 790. Textus Rofl. f. 432, 133, 435. Postrema tamen donatio addita Cealnothi archiepiscopi subscriptione merito suspecta redditur. In concilio equidem Calcuthensi anno 789 habito charte Offæ regis datæ Ecclesia Wigorniensi subscripsisse reperitur in vetustissimo exemplari inter Archiva Ecclesiæ Wigorn., ipsi concilio ætate parum inferiori. Interfuit concilio Becanceldensi 798, seu potius Cloveshoviensi 803 (unicum enim fuit concilium, idque Cloveshovia habitum), eodemque anno obiisse videtur.

XIX. Suitbulfus (19). XX Burhicus (20), XXI.
Ceolmundus (21) XXII. Cynefertus (22). XXIII.
Florentius quidem obitum ejus et Chronologia Saxo-
nica successoris introitum in annum 802 referunt.
Verum aut concilium anno 802 habitum esse, aut
Weremundus anno 803 obiisse dicendus est. Concil.
Angl. tom. 1, p. 318, 325.

(15) Beornmodus Weremendum excepit, anno 802 consecratus juxta Chronologiam Sax. et Florentiam, seu potius c03; siquidem concilium Cloveshoviæ isto anno coactum perhibeatur. Exstat in Registro Ecclesiæ Cant. Professio ejus facta Ethelardo archiepiscopo Cant. a quo consecratus erat. Obiit autem Ethelardus 803 mense Mato. Ili et Ecclesiæ suæ Roffensi Kenulfus rex dedit tria aratra ad meridianam urbis partem anno 804, indict. x1; Egbertus rex terras plures anno 838, inuict. 1; Ethelwius rex terram in Holanbeorges 811. indict. IV. Textus Roff. f. 137, 138, 139. Interfuisse synodo Celenthensi 816 legitur in Concil. Angl. tom. I, p. 328. Mitto plures ejus subscriptiones: quæ circa hæc tempora factæ in regum Chartis in monastico Angl., et alibi reperiuntur. Quod vero Florilegus et Annales Roffenses illum anno 804, defunctum Puthrico locuin cessisse referunt, error est manifestus. Puthricus enim ille, rectius Burthricus dicendus, ante finem extremum sæculi episcopatum non obtinuit ; et Tadnothum Beornmodo successisse Indiculus vetustus episcoporum Roff. ad calcem Chronologiæ Saxonicæ confirmat.

(16) De Tadnotho nil aliud dicendum habeo, quam ex Textu Roffensi f. 122, constare, illum temporibus Ceolnothi archiepiscopi et Berhtwis: Merciorum regis, viz. inter annos 811, et 852, sedi Roffensi præfuisse.

(17) De Badenotho nil præter nomen ab Ernulfo asservatum superest. A Beornmodo enim ad Burhricum Willelmus Malmsburiensis et Florentius in Indiculis suis episcoporum Roff. omnes prætermiserunt. Badenotho Godwinum quemdam Godwinus, lib. De præsulibus, p. 567. temere subjecit, non alia ratione ductus, nisi quod Godwinus episcopus Roffensis Charta Witlafii regis Merciorum datæ cœnobio Croilandensi anno 833, et alteri Bertulli regis 851, apud Ingulphum p. 487, 490 subscripsisse reperiatur, quasi vero aliquid monachorum chartis pro lubitu Confictis contra aliorum monumentorum fidem tribuendum sit.

(18) Cuthwlfo episcopo Etheredus rex plures terras anno 858 douasse dicitur in Textu Roffensi f. 141.

(9) Swithulfo episcopo Ethelulfum regem anno 880, indiet. xu, terram in Gucolanstan contulisse narrat Textus Roffensis f. 112. Idem, anno 897 custos occidentalis Cantii adversus Danorum irruptiones ab Alfredo rege const tutus, brevi post tempore peste exstinctus obiit. Floril, el Chronol. Sax.

(20) Burhricus, aliis Burthricus, et Burgrice, et Puthricus dictus successit ; cui Elmundus dedit tria aratra in Mallinges, donum confirmante Odone archiepiscopo, apud Textum Roff. f. 143. Edmundus regnare cœpit 941, desiit 946. Eidem manerium de Freckingham ab Alfredo rege, qui anno 901 obiit, donatum esse Libellus monachorum Roff. prodit. Anno 938, subscripsit chartæ Athelstan regis datæ cœnobio Malmsburiensi apud Willelmum in Vita Aldelmi, p. 32. Inania sunt quæ de successione ejus anno 804 Florilegus et Annales Roff. et de subscriptione chartæ Berthulti regis datæ cœnobio Wigorn, anno 811. Monasticon tcm. 1, p. 122, et de ordine inter Chineferthum et Alfstanum medio Godwinus habent.

(21) Nil alibi de eo traditur. Successit Burhrico post annum 941.

(22) Solum nomen superest. Obiit ante annum 955.

« PoprzedniaDalej »