Obrazy na stronie
PDF
ePub

Romana Ecclesia cardinalis, 11 Idus Januarii, indi- A subjaceat. Noveritis autem fratrem nostrum Rogeclione x, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centessimo secundo, pontificatus autem domni Puschalis II papx anno III.

CXIII.

Lamberto episcopo Atrebatensi mandat ut ante diem apostolorum Petri et Pauli (29 Jun.) una cum Joanne episcopo Tarvanensi judicet inter Landfridum S. Wilmari abbatem et Heribertum, a comite Boloniensi eadem abbatia privatum.

(Anno 1104, April. 25.)

[BALUZ. Miscell. edit. Luc. II, 146.) PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Frater iste præsentium portitor cum Tarvanensis capituli litteris venit ad nos, conquerens se jam du- B dum de monasterii sui abbatia per manum Bono. niensis comitis expulsum. Is autem frater qui eidem monasterio præesse dicitur, cum ad nos veniret, infirmitate sicut nobis relatum est, præpeditus, ad nos pervenire non potuit.Hanc igitur causam fraternitati tuæ vice nostra discutiendam committimus, ut, assumpto tecum fratre nostro Tarvanensi episcopo, utriusque abbatis allegationem diligentius pertractes et usqne in proximam apostolorum Petri et Pauli solemnitatem negotium hoc omnino canonice justitia dictante definias.

Data Laterani vi Kal, Maii.

CXIV.

Ad oppidanos S. Geminiani. Ne illorum oppidum, illiusque ager, a Volaterrensiz Ecclesiæ possessione C unquam alienetur.

(Anno 1104, Maii 24.)

[MANSI, Concil. XX, 1051.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clericis et laicis universis de castello S. Geminiani, sa lutem et apostolicam benedictionem.

Paci et stabilitati Ecclesiæ vestræ, et nos constitutione nostra,et vos observatione vestra providere debemus .Idcirco vobis omnibus præsentium litterarum constitutione mandamus, et successoribus vestris in perpetuum servandum præcipimus, ut oppidum vestrum, quod S. Geminiani dicitur, cum monte Stafili juxta posito,ct cum universo territorio suo, nullo unquam modo,nulla occasione, alienari a possessione et porprietate Volaterrensis Ecclesiæ patiamini sed sicut hodie est, sic semper in D proprio Volaterrensis Ecclesiæ jure permaneat. Sane nec episcopo, neque cuilibet ejusdem Ecclesiæ ministro, facultas, sit ipsum oppidum cum præfato monte in feudum personæ alicui dare, locare, ven dere, pignoratione vel commutatione contradere : neque marchioni, neque comiti,neque alicui potestati liceat idipsum oppidum, seu prænominatum montem capere,vel ab Ecclesiæ potestate subtrahere, vel quibuslibet occasionibus alienare; sed sicut superius dictum est, semper in proprio Ecclesiæ jure permaneat. Si quis vero aliteragere præsumpserit; et qui fecerit, et qui consenserit,excommunicationi

rium, Ecclesiæ Volaterrensis aotistitem, ita nobis in hujus constitutionis capitulo consensisse: ut cum fratribus, qui eum ad nos comitati sunt,fieri ipse petierit, et ipse subscripserit.

Rogerius Volaterrensis Ecclesie indignus episcopus fieri rogavi, et ipse subscripsi.

Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, 1x Kal. Jun., indict. 11, anno Incarnationis Dominicæ 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papæ v.

[blocks in formation]

(Anno 1104. Oct 5.)

[MANSI, Concil., XX, 1015.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis et episcopis, 'per Remensem, Senonensem ac Turonensem provincias, salutem et apostolicam benedictionem.

Significatum nobis est quorumdan vestrum litteris, quia filius noster Francorum rex feminam illam pro qua toties commonitus, imo excommunicatus fuit, juxta præceptum nostrum abjurare decreverit: ipsa etiam mulier regem abjurare parata sit. Super quarum conversione personarum non minimum exsultavimus:quia super uno peccatorum pœniteniam agente, gaudium esse angelis Dei ipso Domino testante didicimus. Quam nimirum causam fratri nostro Richardo Albanensi episcopo reminiscimini a nobis fuisse commissam. Si ergo idem frater, Franciæ jam fines egressus est, nos eamdem causam, aspirante Domino, una vobiscum peragendam venerabili fratri Lamberto Atrebatensi episcopo committimus. Convenientibus itaque vobis in unum, si communis filius Francorum rex, et illa ejus lateralis tactis sacrosanctis evangeliis omnem carnalis copulæ consuetudinem abjuraverint, mutuum quoque colloquium et contubernium,nisi sub testimonio personarum minime suspectarum, nunquam videlicet ad idem flagitium redituri, sicut quorumdam vestrum litteris significatum est: satisfactionem eorum vice nostra vobiscum Atrebatensis episcopus suscipiat, et a vinculo excominunicationis absolvat: quatenus largiente Domino, et filium Ecclesia, et regem sibi Francia reconciliatum episcopali ministerio gratuletur.

Data Laterani per manum Joannis, 1 Nonas Octobris.

CXVII. Monasterii S. Mariæ Bornhemensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat, petente Manasse episcopo Cameracensi.

(Anno 1104, Oct. 11.)

[MIRAUS, Opp. diplom., I, 519.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis cauonicis B. Mariæ Bornhem,salutem et apostolicam benedictionem.

Devotionis vestræ petitiones benigne audivimus, et monasterium Beatæ Mariæ apud Bornhem,in quo vitam regularem ducitis, juxta postulationem Manassis Cameracensis episcopi, apostolicæ sedis munimine confovendum suscepimus.

A montanis suæ diœcesis ædificasse cognoscitur : per præsentis igitur privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus ut quæcunque bona, quascunque possessiones, vel supradicti episcopi Gebhardi. vel successoris ejus æque felicis memoria Tyemonis, aut aliorum fidelium legitimis donationibus, aut jure quolibet ad ipsum hodie monasterium pertinent, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Statuimus enim ut quæcunque bona vel a Wenemaro Gandensi, ejusdem loci fundatore, vel a qui- B buscunque fidelibus, in eadem ecclesia oblata sunt, vel in posterum fuerint, quæcunque etiam venerabilis fratris nostri Manassis Cameracensis episcopi concessione concessa sunt, quieta el integra confir

mentnr.

Quidquid præterea munitionis et libertatis idem confrater noster Manasses loco vestro collegioque largitus est,nos decreti præsentis auctoritate firmamus prohibentes ne quis eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus bona diripere, vel modis qui. buslibet alienare præsumat, quatenus omnipotenti Deo liberioribus animis debitæ servitutis officia per ejusdem Dei gratiam persolvatis. Si quis autem præsentis decreti tenorem agnoscens, contrs id temere venire tentaverit, apostolorum principis Petri et nostræ animadversionis districtione multetur.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi,v Idus Oct.,indictione x, anno pontificatus domni Pachalis II papæ v1.

CXVIII.

Monasteri Gottwicensis privilegia confirmat. (Anno 1104, Oct. 24.)

[Dujus privilegii nonnisi mentio exstat apud Jaffe, Regesta Rom. pont.. p. 487, cum hac clausula : « Dedit Wattenbach. »]

CXVIII bis.

Monasterii S. Blasii Admontensis possessiones con

firmat.

(Anno 1103, Oct. 25.)

[PEZ, Thes. Anecd., III, 1, 659.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei,venerabili filio HEINRICO abbati venerabilis monasterii quod Admuntis dicitur, in Salzburgensi parochia constituti, ejusque successoribus regulariter pro movendis in perpetuum.

Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus præcipit cum panibus occurrere fugienti : idcirco te, fili charissime Heinrice, te et fratres tuos de sæculo ad omnipotentis Dei servitium conversos, et ad ejus faciem fugientes gratanter excipimus. Quod nimirum cœnobium reverende memoriæ Gebhardus Salzburgensis episcopus in bonore el nomine beati Blasii martyris in

Decernimus ergo ut nuili omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere,minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur,eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Salzburg. episcopi canonica reverentia, cui tamen non liceat omnino vexationem aliquam vel consuetudinem, quæ regularium quieti noceat, irrogare. Nec episcopo autem, nec abbati ipsi, nec personæ alicui facultas sit, cœnobii bona in feudum sive beneficium sive consensu meliorum fratrum personis aliquibus dare, vel modis aliis alienare.

Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Laicos sive clericos sæculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel præpositi contradictio vos inhiC beat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur,nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint.

D

Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit,secundo tertiove commonita, si nou satisfactions congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careal, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat,atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant,et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum Laterani per manum Joannis, sacræ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, vir Kal. Nov., ind. XII, Incarnationis Dominicæ anno 1105, pontificatus autem domini Paschalis II papæ anno vi.

CXIX

Ecclesiæ S. Frigdiani Lucensis possessiones juraque confirmat.

(Anno 1104, Oct. 28.)

BALUZ. Miscell. edit. Luc., IV, 583, ex ms. cod. S. Frigdiani Lucensis.] PASCHALIS episcopus servus servorum Dei,dilectis in Christo filiis Rothonis, præposito et ejus fratribus in B. Frigdiani ecclesia regularem vitam professis ejusque successoribus in eadem ecclesia regularem vitam professis ejusque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.

A paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,reamque se divino judicio de perpe trata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat,et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fit. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ action is percipiant,et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inve

B

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur vos, o filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati mores vestros sub regularis vitæ disciplina coercere et communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino servire proposuistis,votis vestris paterno congratu lamur affectu. Unde etiam petitioni vestræ benignitate debita impertimur assensum ; vitæ namque canonicæ ordinem quem professi estis privilegii auctoritate firmamus. Et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sive propositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat interdicimus; et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicæ protectione munimus. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris et omnia perpetuo possidenda sancimus,quæ in præsentiarum pro communis victus sustentatione vel episcoporum Lucanæ Ecclesiæ vel aliorum fide-C lium legitimis donationibus,aut jure alio rationabili possidere videmini ; et quæcunque in futurum con. cessione pontificum,liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci. Porro decimas ab omnibus ecclesiæ vestræ parochianis citra personarum omnium infestationes vobis vestrisque successoribus in eadem religione persistentibus accipere et in usus canonicos dispensare concedimus, ac decreti præsentis sanctione firmamus. Quibus enim spiritualia seminatis, æquum est ut eorum carnalia cum Apostolo metatis.Obeunte te nunc ejus loci præposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu,seu fratrum pars consilii sanioris secundum D Dei timorem, vel de suo vel de alieno si expedierit disciplinæ regularis collegio providerint eligendum, salva Lucani episcopi canonica reverentia,siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicæ sedis habuerit. Dicimus etiam ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare,aut ejus possessiones auferre vel ablata retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis

niant. Amen.

Scriptum permanum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum Laterani per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis v. Kal.Novembris,indict. xii,an. Dominicæ Incarnationis 1105 [1104], pontificatus autem domni Paschalis II PP. vi.

CXX.

Privilegium pro monasterio S. Orientii Auscitani. (Anno 1104, Oct. 29.)

[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 322.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OTGERIO priori et cæteris monachis S. Orientii, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc nos, disponente Domino, apostolicæ sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit,debeamus. Igitur pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abhatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis monasterii jure locus vester pertinet, vestris, filii in Christo charissimi, precibus annuentes, monasterio vestro protectionis præsidium non negamus..... Præterea prædecessorum nostrorum Leonis et Urbani II vestigiis insistentes, statuin) us ut antiqua cœmeterii vestri constitutio nulla æmulorum quorum libet infestatione turbetur; sed, sicut sanctissimi prædecessoris nostri Leonis IX auctoritate sancitum est, quiete in perpetuum perseveret. Proinde nec extra urbem, nec intra, Auxiensi archiepiscopo et ejus canonicis liceat novum cœmeterium instituere; sed tam archiepiscopi quam regulares aut irregulares clerici, sive laici de quibus consuetudo hactenus fuit, sepulturæ locum apud vos futuris temporibus sortiantur, etc.

Data Laterani per manum Joannis sancte Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, Iv Kal. Novembris, indict. XIII, anno Dominica Incarnat. 1105 [1104], pontificatus autem domni Paschalis papæ secundi anno vi.

CXXI.

Didaco episcopo Compostellano pallii usum tribuit. (Anno 1104. Oct 31.)

[FLOREZ, España sagrada, XX, 48.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri DIDACO Compostellano episcopo Sancti Jacobi Ec. clesiæ, salutem et apostolicam benedictionem.

sed tota in unum currat atque confluat. Finem respice, quen. mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ mex. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gloriæ suæ protectione circumdet, et ad finem qui non finitur pervenire concedat.

Datum Laterani per manum Joannis sanctæ R.E. diaconi cardinalis, 11 Kal. Novemb., indictione XIII, Nativitatis Dominicæ anno 1104.

CXXII.

Ad principes, milites ac cæteros laicos per Hispaniam el Gullitiam. De illicita copulatione.

(Anno 1101, Oct. 31.)

[FLOREZ, l. 90.]

Jacobi apostoli corpus in partes Hispaniarum al- A extende. Mens tua in sæculari varietate non defluat, Jatum occidentalis credit et veneratur Ecclesia, cujus nimirum honor juxta vaticinium David dicentis: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum, succedentibus temporibus etiam apud homines Deo dis. ponente succrevit. Nempe locus ipse ubi sacrosancta ipsa pignora requiescunt, prius villa burgensis,deinceps municipium fuit,quod Compostellæ nomine nuncupatum est. Mox per apostolicæ sedis dispositionem etiam episcopalis cathedra quæ in proximo Iriæ municipio fuerat, Compostellam trans. lata est. Ipsa etiam cum Bracarensi metropoli subjaceret, ea mox libertate donata est, ut speciale sedis apostolicæ membrum fieret. Nos quoque, tantam prædecessorum nostrorum gratiam intuen. B tes, filiorum nostrorum Alfonsi spectabilis regis, cujus opera ejusdem apostoli locus nostris temporibus admodum magnificatus est, et clericorum Compostellanorum precibus indulgendum duximus, ut pro tanti apostoli gratia Ecclesiam ipsam honore pallii decorarein us. Tibi igitur, charissime frater in Christo Didace, Compostellanæ civitatis episcope, pallii dignitatem ex apostolicæ sedis liberalitate concedimus, ut te et Ecclesiam tuam eidem apostolicæ sedi amplius semper debere cognoscas. Cujus profecto usum infra ecclesiam tantum ad missarum solemnia peragenda tibi licere cognoveris diebus inferius designatis, id est, Nativitate Domini, Epiphania, Annuntiatione Domini, Coena Domini, Do. minica Palmarum, Pascha, Ascensione, Pentescote, tribus festis B. Dei Genitricis semperque virginis Mariæ, festo S. Michaelis, S. Joannis Baptista na. tivitate,solemnitate B. Jacobi seu cæterorum apostolorum, Commemoratione omnium sanctorum, dedicationibus ecclesiarum, festie etiam sanctorum Laurentii et Vincentii martyrum, confessorum quoque Martini et Isidori. Cujus indumenti honor quoniam modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Quamobrem, charissime frater, quem pastoralis curæ constringit officium, dilige fratres: ipsi quoque adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu; pacem sequere cum omnibus, sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum. Piis vaces operibus, virtutibus pol leas, fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumerali actione conjunctum : ita procedas in conspectu Dei et totius Ecclesiæ quod hujusmodi gregi commisso præbeas exempla, ut videant opera tua bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Sit in lingua verus sermo, sit zeli fervor in animo. Creditum tibi agrum Dominicum exerce, dum licet, semina in timore, dum tempus est; bonum faciendo non deficias: tempore enim suo metes non deficiendo. Vigilanter itaque terrena negotia relinquendo, cœlestibus an hela. Quæ retro sunt obliviscens, in ea quæ ante sunt temetipsum enixius

P. episcopus, servus servorum Dei, principibus, militibus, ac cæteris laicis per Hispaniam et Gallitiam salutem et apostolicam benedictionem.

Grave valde et horrendum de vestris partibus flagitium nuntiatur: non solum enim juxta prophetam, sanguis sanguinem tangit, sed sub specic pœnitentiæ percipiendæ,quidam ultronei hujus nequitiæ leruntur auctores, quasi in flagitio permanentibus locus pœnitentiæ paleat; et quidam tamen renitentibus peccata plerumque confingunt. Cæterum sub spe pœnitentiæ Deum offendere, hoc est pœnitentiæ, sibi aditum denegare. Quicunque igitur filios vel filias suas incestis nuptiis copulant, eodem se reatu astrictos noverint quo et ii qui copulantur astricti sunt, nisi eos juxta facultatem suam diriC mere sepositis dolis mera voluntate curaverint. Hæc igitur ne de cætero fiant, modis omnibus interdicimus, et fratribus nostris episcopis penitus coercenda præcipimus.

D

Datum Laterani, 11 Kal. Novembris.
CXXIII.

Privilegium pro monasterio Usenhovensi.

(Anno 1104, Nov. 7.)

Monumenta Boica. Monachii, 1763, 4°, t. X, p. 439.] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio HERCHENBALDO Usenhovensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus præcepit cum panibus occurrere fugientibus. Idcirco vos, filii in Christo charissimi, de sæculo fugientes gratanter excipimus, et per sancti Spiritus gratiam sedis apostolicæ munimine confovemus. Vestræ siquidem congregationis apud Usenhoven locum perpetuo manere decernimus, et quæcunque prædia, quæcunque bona Berthuldus et Otto comiles, seu bonæ in Christo memoriæ Azcha cum duobus filiis suis Bernardo et Eccardo comitibus pro Buarum animarum salute, beato Petro, cujus nomine locus vester insignis est, et congregationi vestæ obtulisse noscuntur, quæcunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis

B

adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et A illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare,aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa suut, usibus omnimodis profutura. Chrisma,oleum sacrum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo, in cujus diœcesi, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicæ sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis, adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicæ sedis fultus auctoritate, quæ postulastis. indulgeat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris vel de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Porro sepulturam loci vestri omnino liberam esse sancimus,ut eorum, qui ibi sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Sane advocatum vobis supradictum Berthuldum comitem, vel post eum Ottonem concedimus filium quoque Ottonis, quem potissimum ele. geritis. Cæterum nec ipsis nec aliis advocatiam loci liceat quasi hæreditariam vindicare; alioquin quem utiliorem monasterio abbas fratresque providerint, apostolicæ sedis auctoritate promoveant. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quælibet sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione con. grua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitete careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacritissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemtoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri D Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, vi Idus Novembr., indict., XII. anno Domin. Incarn. 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papæ vi.

C

CXXIV.

Privilegia atque possessiones ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duaci confirmat.

(Anno 1104, Nov. 10,)

[MIREUS, Opp. diplom., II, 1361.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, HERI BERTO decano et ejus fratribus in ecclesia Duacensi S. Mariæ et S. Amati Domino servientibus in perpetuum.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non differenda petitio. Proinde nos legitima vestra desideria perpendentes,juxta confratris nostri Lamberti, venerabilis Atrebatensis episcopi, postulationem, precibus vestris paterna benignitate præbemus assensum ut Ecclesia vestra in Atrebatensi parochia sita, tuitione sedis apostolicæ prolegatur.

Per præsentis igitur privilegii paginam auctoritate apostolica vestræ Duacensi S. Amati ecclesiæ confirmamus possessiones illas quæ vel egregii ducis Maceronti, vel aliorum fidelium legitimis donationibus in præsenti ad eamdem videntur ecclesiam pertinere :

Videlicet in pago Menpisico Tatem, Macrivillam cum altari et decima totius villæ et omnibus appenditiis suis. In eadem villa ecclesiam in honore S. Amati ex toto liberam, et curtem canonicorum omnino liberam super fluvium Escræ, totam villam Fleternam cum decima; apud Gunevelt dimidiam bercariam; apud Heldenses decimam illam, quæ est inter Neppam et Guarnamam, et porcinam beccam et potestatem Guarnestum.

Apud Bonennias juxta Abartianas totam decimain corporis ecclesiæ. Quidquid præterea juste hodie præfata beatæ Mariæ et S. Amati ecclesia possidet; quidquid in futurum concessione pontificum,liberalitate principum vel oblatione fidelium legitime atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.

Sanc decanus sive præpositus non alius vestro collegio præponatur, nisi qui vel omnium,vel meliorum fratrum consensu debito canonice fuerit cum Dei timore provisus.

Decano ecclesiæ curam committat episcopus : cui tamen Ecclesiam ipsam gravare non liceat, vel exactiones aliquas aut consuetudines irrogare.

Porro canonici, sive alii clerici omnes eidem Ecclesiæ servientes decani disciplina corrigantur; nec ad ordinationem ab episcopo sine ipsius licentia admittantur: nec alterius quam ipsius et fratrum arbitrio coerceantur.

Cæterum nec decano, nec præposito facultas sit ecclesiæ bona sine fratrum communi vel saniori consilio in feudum dare, præbendas, vel cætera ministeria disponere,aut quidquam gravius de rebus Ecclesiæ stabilire.

Præcipimus etiam atrium et claustrum et mansiones canonicorum infra castrum ab omni sæculari potestate libera conservari,ita ut nec in ipsis, nec

« PoprzedniaDalej »