Obrazy na stronie
PDF
ePub

et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manus Gervasii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.

Datum Laterani, xiv Kal. Aprilis, indict. xv, Incarnat. Dominicæ anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papæ anno quarto.

Ego Calixtus, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.

CLXXI.

Mundiburdium papale concessum monasterio Reichenbacensi.

(Anno 1122, Mart. 24.)

B [RIED, Cod. diplom. Ratisb., ex codice Traditionum
Reichenbacensi coævo.]

CALIXTUS episcopus, servus serovrum Dei, dilecto filio ERCHENCERO abbati monasterii Sanctæ Mariæ, quod in Ratisponensi episcopatu apud Richinbach situm est, ejusque successsoribus regulariter subs. tituendis in perpetuum.

fuimus,et nostris totius rei veritatem oculis vidimus, A tibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus utramque partem ad nostram secundo præsentiam convocavimus. Vos, ut mandatum fuerat, convenistis, sed illi se nullis præmissis excusationibus subtraxerunt. Tertia tandem, terminum tam eis quam vobis in B. Lucæ festivitate præfiximus : sed in parte altera, etiam hac vice contempti sumus. Cum enim vos præsentes fueritis, et per quindecim dies in curia permanentes, terminum transieritis, illi nec venerunt,nec responsales aliquos transmiserunt quamobrem fratribus nostris episcopis et cardinalibus, necnon et archiepiscopis,episcopis et abbatibus qui nobiscum aderant, visum est, B. Stephani canonicos diffugium petiisse, ne coram nobis negotium tractaretur,qui et ipsorum dolositatem, et justitiæ vestræ puritatem certissime sciebamus. Ex communi ergo eorumdem fratrum nosrorum consilio, illud maternitatis scriptum, quod per tantæ fraudis versutiam sæpedicto domino nostro subreptum est, apostolica auctoritate cassamus,statuentes ut nullam in posterum vim prorsus obtineat; sed in tota Bisuntinæ civitatis parochia, sola B.Joannis ecclesia omnem episcopalis sedis et matricis ecclesiæ possideat futuris temporibus dignitatem,quam priscis cognoscitur temporibus possedisse. Porro consuetudines omnes, quas ecclesia S. Stephani a tempore Hugonis Salinensis bonæ memoriæ Bisuntini archiepiscopi, usque ad tempora fratris nostri Hugonis,qui in Jerosolymitana peregrinatione defunctus est, tam in spiritualibus, quam in temporalibus ecclesiæ vestræ persolvit, quiete vobis deinceps,et eidem vestræ ecclesiæ persolvantur. Ad hæc, absolutionem, quæ tam a te, charissime in Christo frater et episcope Anserice, quam et ab Humbaldo Lugdunensi archiepiscopo, super juramento illo clericis utriusque ecclesiæ facta, et a nobis dum adhuc in partibus ultramontanis essemus, confirmata est, præsentis quoque decreti pagina roboramus,et ratam perpetuo manere decernimus, auctoritate sedis apostolicæ statuentes, et omnimodis præcipientes, ut neque vos S. Stephani canonicos, neque ipsi,aut quælibet persona, vos ulterius super juramento illo præsumat impetere.Si nostræ igitur sanctioni huic B. Stephani canonici audaci præsumptione contraire tentaverint, tibi, dilecte in Christo frater Anserice Bisuntime archiepiscope, tuisque successoribus licentiam damus de personis D eorum, et de ipsa etiam ecclesia, cooperante Deo; donec satisfecerint, justitiam exsequendi. Si qua etiam in futurum ecclesiastica sæcularis vepersona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat,atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem B. Joannis ecclesiæ justa servan

Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri eapropter, dilecte in Christo fili Erchingere abbas, postulationi tuæ annuendum censuimus, beatæ Mariæ, cui auctore Deo præsides, monasterium, quod a probo viro Diupoldo marchione, et uxore ipsius Adelheide fundatum, et beato Petro ejusque sanctæ Romanæ Ecclesiæ oblatum est, sedis apostolicæ patrocinio communimus. Præsentis igitur decreti pagina apostolica auctoritate statuimus, ut C possessiones et bona omnia quæ idem monasterium in præsenti legitime possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium aut aliis justis modis largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prædictum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia, ut dictum est, integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum,nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Hoc ipsum et de advocati constitutione præcipimus, qui tamen advocatus si fratribus gravis et monasterio inutilis fuerit, amoto eo alius substituatur. Sane abbatis benedictionem, altarium consecrationem, monachorum ordinationes ab episcopo in cujus estis diœcesi, accipietis,si quidem gratia et communionem apostolicæ sedis habuerit,et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis,catholicum, quem malueritis, adire antistitem, et eadem sacramenta ab eo suscipere. Sepulturam quoque ipsius

loci omnino liberam esse censemus, ut eorum qui A omnia integra conserventur eorum pro quorum illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salvo in omnibus dioecesani episcopi jure ac reverentia. Ad indicium autem perceptæ hujus a Romana Ecclesia libertatis,aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis,quemadmodum et a prædicto marchione Diutpaldo constitutum est. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona,hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco jus,a servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi,quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant,et apud districtum judicem præinia æternæ pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani 1x Kalend. Aprilis, indictione xv, Incarnationis Dominicæ anno 1122, pontificatus autem domni Calixti II papæ anno quarto.

CLXXII.

Privilegium pro monasterio Zwifallensi.
(Anno 1122, Mart. 24.)

[PETRUS, Suevia ecclesiastica 916.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, UDAL-
RICO abbati monasterii quod in loco qui Zwiwulda
dicitur,istum est, ejusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum.

sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum,nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dai timorem præviderint eligendum. Hoc ipsum etiam de advocati constitutione præcipimus. Qui tamen advocatus, si inutilis monasterio repertus fuerit,amoto eo alius substituatur.Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum ab episcopo in cujus diœcesi estis, accipietis,nisi forte simoniacum esse constiterit,aut apostolicæ sedis communionem non habere.Quod si constiterit,liceat vobis,a quoB cunque malueritis episcopo catholico et clericorum ordinationes, et cætera sacramenta suscipere. Si quis sæcularium in eodem cœnobio locum sibi sepulturæ desideraverit præparari, liceat vobis pie desiderata concedere. Ad indicium autem perceptæ hujus a Romana Ecclesia libertatis aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis ergo in futurum archiepiscopus aut episcopus,imperator aut rex,princeps aut dux,comes, vicecomes, judex, potens aut impotens, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

C

Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus laudans.

Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum, apostolicæ siquidem sedis devotissimi filii Liutoldus et Cuono comites de facultatibus propris monasterium, in loco qui Zwifulda dicitur, aspirante Domino construxerunt: quod in beatæ Dei genitricis semper virginis Mariæ honore ac nomine consecratum, beato Petro apostolorum principi et sanctæ ejus Romanæ et apostolicæ Ecclesiæ obtule. runt.Quam nimirum oblationem, nos auctoritate sedis apostolicæ confirmantes, ad exemplar domini prædecessoris nostri sanctæ memoriæ Urbani papæ prædictum locum sub beati Petri tuitione confovendum suscipimus, et contra viventium omnium in- D *Monasterium SS.Petri et Pauli Echenbrunnense con·

festationes præsentis decreti stabilitate munimus. Statuimus enim ut quidquid prædicti comites divinæ aspirationis instinctu eidem cœnobio contulerunt,et quæcunque a quibuslibet fidelibus de suo jure, aut hactenus collata sunt, aut in futurum annuente Domino conferri contigerit, tibi,charissime in Christo frater Udalrice,qui nunc eidem loco in abbatem præesse divina dispositione cognosceris, tuisque successoribus,iis semper firma et illibata permaneant. Nulli ergo hominum liceat idem monasterium perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed

Datum Laterani per manum Chrisogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, nono Kalendas Octobris, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicæ anno 112; pontificatus autem domni Calixti papæ II anno quarto. CLXXIII.

firmat.

(Anno 1122. Mart. 24.)

[LANG, Regesta sive Rerum Boicarum autographa e regni scriniis. Monaci, 22, 4o, t. I, p. 119.]

CLXXIV.

Privilegium pro monasterio S. Mariæ Godesavensi. (Anno 1422, Mart. 25.)

[WENCK, Hessische Landesgeschichte, I. 287.] CALIXTUS episcopus,servus servorum Dei, dilecto filio BURCHARRO abbati monasterii Sanctæ Mariæ, quod in Spirensi parochia in loco qui Godesova

situm est, ejusque successoribus regulariter substi- A tuendis in præpositos.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiæ statu satagere, et quæ recte statuta sunt stabilire ; si quidem illustris vir Bertholdus comes de Hohenburc Beatæ Mariæ monasterium,cui,dilecte in Christo fili, Deo auctore, præsides, in prædio suo in loco Godesova dicitur, propriis constructum sumptibus beato Petro ejusque Romanæ Ecclesiæ sub censu annuo unius Spirensis monetæ denarii obtulit.Et nos ergo ejus devotionem laudabilem perpendentes, et tuis precibus annuentes,oblationem ipsam ad honorem Dei et beati Petri apostolorum principis, eum omnibus ad eam pertinentibus, protectione sedis apostolicæ communimus. Statuimus enim, ut nulli prorsus hominum liceat ipsum monasterium ausu B temerario perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia quæ aut hodie legitime possidet,aut in posterum largiente Domino juste poterit adipisci, quieta et libera sub Romano patrocinio conserventur. Obeunte te, vel tuorum quolibet successorum, nullus qualibet subreptionis astutia, seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Hoc ipsum etiam de advocati constitutione præcipimus, qui tamen advocatus si inutilis monasterio fuerit repertus, amoto eo alio substituatur. Ecclesiarum consecrationes,abbatis et fratrum ordinationem ab episcopo. in cujus diœcesi estis, accipietis, nisi forte simoniacum eum esse aut apostolicæ sedis communionem et gratiam constiterit non habere.Quod si fuerit, liceat vobis catholicum adire, et ab ipso eadem sacramenta percipere. Sepulturam quoque loci ipsius omnino liberam esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremæ voluntati,nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen in omnibus diœcesani episcopi reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam scions contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate cæreat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant,et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen.

Ego Calixtus catholicæ episcopus Ecclesiæ laudans. Datum Laterani per manum Chrisogoni sacræ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Ix Kal. Aprilis, indict. xv, Incarnationis Dominicæ anno 1122, pontificatus autem domini Calixti II papæ anno iv.

C

D

CLXXV.

Monasterii S. Salvatoris Milstadensis protectionem suscipit juraque confirmat.

(Anno 1122, Mart. 27.)

[Vide HORMAGR, Archiv. fiir Geographie Historie, staats u. Kriegs Kunst. Wien, 1810, 40, p. 329.]

CLXXVI.

Ecclesiæ Lucensis privilegia quædam, rogante Benedicto episcopo, corroborat.

(Anno 1122, April. 4.)

187.]

[BALUZ., Miscell., edit. Luc., IV, CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BENEDICTO Lucano episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Omnipotenti Deo, cujus misericordia super vitas melior est, gratias agimus, qui diebus iis Lucanum populum ad plenam pastoris sui obedientiam inclinavit. Etsi enim præteritis temporibus prudentes ac religiosi viri Ecclesiæ Lucanæ præsederint, populus tamen potius temporalia quærens, quam saluti suæ providens, minime libenter illis prout oportuit obe. divit. Unde factum est ut nonnulla Lucanæ Ecclesiæ bona, tam ecclesiastica quam sæcularia, et a multis direpta et in usus propios sint detenta. Quia igitur, frater charissime,hanc tibi gratiam et Lucano populo misericordia divina concessit, ut tibi tanquam Patri, et animarum episcopo desideret humiliter obligare, fraternitatem tuam ad recuperanda ea quæ nequiter distracta sunt tam in plebibus et capellis, quam etiam in aliis possessionibus, enixius laborare præcipimus. Ad hoc enim tibi Dominus quam habes tribuit facultatem,ut ipso auxiliante per tuam industriam restaurentur, quæ per antecessorum tuorum incuriam in alienum quasi dominum transierunt. Ut autem et iis, et aliis, quæ administrationi episcopali conveniunt instanter vigiles, petitioni tuæ benignitate debita duximus annuendum Auctoritate itaque apostolica prohibemus ne in Lucano episcopatu præter episcopi conscientiam juxta illud Chalcedonensis concilii capitulum, monasterium, vel ecclesia quælibet construatur. Interdicimus etiam ne monachi catechumenorum aut infirmorum in populo unctiones facere, vel publicas pœnitentias dare præsumant. Quod si ad monasterium parochialis ejus populus pro divini officii susceptione convenerit, per capellanum presbyterum, cui ab episcopo populi regimen et animarum cura conmissa fuerit, sacramenta eadem ministrentur, salvis tamen consuetudinibus cæterarum Ecclesiarum. Sane de parochialibus ecclesiis, quas in Lucano episcopatu monachi tenent, synodalem domini prædecessoais nostri S. mem.Urbani II papæ sententiam confirmamus, ne videlicet in eis absque episcopi consilio presbyteros collocent, sed episcopus parochia curam cum abbatum, vel priorum consensu sacerdoti committat, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant.Abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant; et sic sua cuique jura servent. Porro si

temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere,minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, ut secundum Gregorii decreta quiete semper Deo servire valeant. Ad indicium autem nostræ hujus tuitionis et confirmationis, aureos duos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur,decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tenta. verit, honoris et officii sui periculum patietur, atque excommunicationis ultione plectetur, nisi præsum ptione digna satisfactione correxerit.

Lucanæ diocesis monasteria vel ecclesiæ inter se A ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium causas habuerint, et ab altera parte ad episcopum querela pervenerit, ejus judicio controversia terminetur,salva Romanæ Ecclesiæ auctoritate, et exceptis monasteriis et ecclesiis quæ ad Romanam spectant Ecclesiam. Illud quoque omnimodo prohibemus ne excommunicatos vel interdictos Lucani episcopi, qui siquidem contra prohibitam communionem suscipiat. Ad hæc mansuro in perpetuum decreto sancimus ut Lucanus episcopus non quorumlibet violentia laicorum,sed juxta sanctorum Patrum constitutiones ab Ecclesiæ canonicis eligatur. Tibi præterea tuisque successoribus prædecessorum nostrorum sacræ memoriæ Alexandri II et Paschalis II pontificum privilegiaconfirmamus,et stabilitate perpetua roboramus. Si quis igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careal, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiæ jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Crisogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, 1 Nonas Aprilis, indict. xv, Incarnat. Dominicæ millesimo centesimo vicesimo tertio pontificatus autem divi Calixti II papæ anno quarto.

CLXXVII.

Privilegium pro manasterio S. Mariæ Pralaliensi. (Anno 1122, Maii 1.)

[ORSATO, Historia di Padova, Pad., 1678, fol., p. 295.]

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ISELBERTO abbati Sanctæ Mariæ, quod in Paduano episcopatu, in loco quod Pratalia dicitur, situm est, salutem et apostolicam benedictionem.

Б

Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.

Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum Laterani Kalendis Maii, indict. xv, Incarnationis Dominicæ anno 1123, pontificatus autem domini Calixti II papæ anno IV.

CLXXVIII.

Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones ac privilegia confirmat.

(Anno 1122, Maii 9.)

[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 378.]

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERLOLFO abbati venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, quod situm est in loco qui vocatur Bochonia,juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, ejusque succesC soribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ex venerabilis fratris nostri Bernardi Parmensis episcopi relatione didicimus vestrum monasterium a Maltraverso de Montebello et fratribus, atque aliis consanguineis ejus comitibus in proprii patrimonii D prædio sumptibus eorum fundatum, et beato Petro, ejusque Romanæ Ecclesiæ sub annuo duorum aureorum censu oblatum fuisse, quam nimirum oblationem tam tuis, dilecte in Christo fili Iselberte abbas,quam ipsius fratris nostri precibus suscipientes, idem monasterium cum omnibus pertinentiis suis protectione sedis apostolicæ communimus.Statuimus tamen ut quæcunque bona, quascunque possessiones in præsenti quinta decima indictione legitime possidet, sive in futurum largitore Deo juste atque canonice poterit adipisci,firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo

Cum universis per orbem Ecclesiis debitores ex apostolicæ sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illis tamen locis quæ specialius ad Romanam noscuntur Ecclesiam pertinere, propensiori nos convenit studio providere. Quam ob rem, dilecte in Christo fili Erlolfe, abbas, petitiones tuas benignius admittentes, Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii monasterium regimini tuo commissum ad exemplar predecessoris nostri sanctæ memoriæ Alexandri papæ beati Petri patrocinio communimus. Statuimus enim ut quæcunque bona, quascunque possessiones concessione pontificum,liberalitate regum vel imperatorum,oblatione fidelium vel aliis justis modis idem cœnobium in præsenti quinta decima indictione possidet, vel in futurum, largiente Deo, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane omnem cujuslibet ecclesiæ sacerdotem et ipsum specialiter episcopum in cujus diœcesi locus idem constructus est quamlibet ibi ditionem habere vel auctoritatem præter nostram sedem apostolicam prohibemus;adeo ut nisi ab abbate fuerit invitatus nec missarum ibidem solemnia celebrare præsumat. Interdicimus etiam ne magnæ cuilibet aut parvæ persona facultas sit vim aliquam seu controversiam monasterio eidem inferre in rebus et familiis ejus. Nec placitum ibi vel in cæteris eius looi unquam quis habeat; nec

B

servos vel colonos ad servitium aliquod constrin- A gat nisi cui abbas pro necessitatis suæ utilitate assensum præbuerit. Nec femina illuc ingredi qualibet temeritate præsumat. Porro quidquid in donis,oblationibus et fidelium decimis sæpedicto monasterio vestro per antecessorum nostrorum privilegia concessum et confirmatum est,nos quoque concedimus et præsentis privilegii pagina confirmamus. Usum quoque dalmaticæ atque sandaliorum prout a nostris prædecessoribus constitutum est tibi, charissime fili,tuisque successoribus ex apostolicæ sedis liberalitate concedimus. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum,nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur,nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum Deitimorem et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecandum: qui primatum in omni loco et conventu ante alios abbates Galliæ et Germaniæ obtinebit;et si forte aliquo fuerit crimine accusatus de sede tantum apostolica judicium exspectabit. Congruis vero temporibus monasterii vestri religio sedi apostolicæ intimetur,ne forte, quod absit! animus gressusque rectitudinis vestræ a norma justitiæ ob nostri libertatem privilegii retrahatur. Ad hæc patrum nostrorum vestigiis insistentes, tibi tuisque successoribus concedimus et inviolabili stabilitate conferimus monasterium Sancti Andree apostoli, quod vocatur Exaiulum,situm Romæ juxta ecclesiam Sanctæ Dei Genitricis semperque virginis Mariæ quæ vocatur ad Præsepe, cum omnibus mansionibus caminatis et cellis,cum curte puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus intra vel extra Urbem juste ad ipsum pertinentibus. Si quis igitur archiepiscopus aut episcopus,imperator, rex, dux, marchio, comes aut ecclesiastica quælibet sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit,secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat,reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus at hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmiæ æternæ pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

(S. p.) Ego Calixtus, catholicæ Ecclesiæ episcopus. (B. V.)

Datum per nanum Grisogoni sanctæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, vi Idus Maii, indictione xv, Incarnationis Dominicæ anno 1122, pontificatus autem domni Calixii II papæ anno iv.

CLXXIX.

Monasterio S. Remigii Remensi matricem S. Martini ecclesiam cum dimidia villæ S. Remigii parte et monasterio Montis Majoris alteram villæ partem cum capella S. Mariæ addicit.

(Anno 1122, Maii 16)

[MABILL., Annal. Bened., IV, 644.

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis ODONI abbati monasterii Sancli Remigii et ejus fratribus salutem et apostolicam benedictionem.

Quæ judicii veritate discussa sunt, inconvulsa de bent stabilitate servari. Super ecclesia siquidem Sancti Martini de villa Sancti Remigii inter vos et Montis Majoris monasterium querimonia longo jam tempore agitata est, de qua domni quidem prædecessores nostri sanctæ memoriæ, Paschalis et Gelasius, apostolicæ sedis pontifices, juxta bonæ memoriæ Arberti Avenionensis episcopi concessiones, definitionis sententiam ediderunt. Cæterum Montis Majoris monachis renitentibus, et obedire omnino nolentibus, post multas dilationum fugas, a nobis quoque de restitutione litteræ missæ sunt. Postremo utriusque monasterii labores et dispendia paternæ pietatis oculo intuentes, post aliquantum temporis alia rursum scripta direximus, ad agendam causam utrique parti terminum præfigentes. Et vos quidem parati atque munili statuto termino accessistis; abbas vero Montis Majoris absens fuit, neque pro se vel pro toto negotio, nisi quemdam Rodulfum C clericum, delegavit. Causa igitur in nostra et fratrum nostrorum præsentia diligenter discussa, et diligentius indagata, communi consilio definitum est, prædictorum Patrum decisionem et episcopi concessionem debere inconvulsam illibatamque servaris ut videlicet matrix Sancti Martini ecclesia de villa Sancti Remigii, cum medietate ipsius villæ, sub Beati Remigii monasterii jurisdictione ac proprietate perpetuo maneat: reliquæ vero medietatis proprietatem cum capella Sanctæ Mariæ, Montis Majoris monasterium quietam illibatamque obtineat: ita tamen, ut parochialia omnia de tota omnino villa eidem matrici ecclesiæ conferantur. Si vero mulieres a partu surgentes ad eamdem capellam pro beatæ Dei Genitricis sempervirginis Mariæ devotione convenerint, sua ibi persolvere vota con cedimus. Hanc itaque definitionis sententiam nos auctoritate apostolica confirmamus, et inconcussam omnino atque inviolabilem decernimus conservari, Montis Majoris abbati et fratribus perpetuum in causa hac silentium imponentes. Si quis autem definitionis hujus tenore cognito, temere,quod absit? contraire tentaverit, nisi secundo tertiove commonitus satisfecerit, officis sui periculo et ecclesiasticæ severitatis ultioni subjaceat.

D

Ego Calixtus catholicae Ecclesiæ episcopus laudans subs.

Ego Cono Prænestinus episcopus interfui judicio et subs.

« PoprzedniaDalej »