Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus omnes Ecclesias B. Petri patrocinio confovere, A cum omnibus pertinentiis, castellum antiquum

B

cum omnibus pertinentiis; ecclesiam S. Donati cum omnibus illorum pertinentiis, mobilibus ac immobilibus.

et ipsarum quieti paterna sollicitudine providere.
Verumtamen locis illis ac personis quæ devotius
Romanæ adhærent Ecclesiæ, quæque amplioris reli-
gionis gratia proeminent, propensiori nos convenit
studio subvenire. Quamobrem, in Christo fili Joan-
nes, postulationi tuæ clementer annuimus, et S. So-
phiæ cœnobium, ad cujus regimen nos te, auctore
Domino, nostris tanquam beati Petri manibus con-
secravimus,sub tutela et jurisdictione, sicut hacte-
nus mansit perpetuo manere, præsentis paginæ au-
ctoritate sancimus, ut nimirum soli Romanæ Eccle-
siæ subditum, ab omni Ecclesiarum seu et perso-
narum jugo liberum habeatur. Præterea prædeces.
sorum nostrorum vestigiis inhærentes, universa quæ
privilegiis illorum, ad ejusdem monasterii immuni-
tatem, vel possessionem, tuis sunt prædecessoribus
attributa, tibi tuisque successoribus regulariter pro-
movendis præsenti privilegio contribuimus. Cellas
quoque et ecclesias, aut villas, quæ a prædecessori-
bus tuis prænominato videntur cœnobio, juste ac
rationabiliter acquisita, possidendas omni in tempore
confirmamus; hoc est, ecclesiam S. Benedicti, quæ
dicitur Xenodochium Sancti Joannis, S. Euphemiæ,
Sancti Petri,quæ nominatur Trasanii,S. Raymundi,
S. Mariæ Rotundæ intra camdem civitatem Bene-
ventanam, ecclesiam S. Mariæ, S. Petri, S. Nicolai,
S. Erasmi, S. Marciani, S. Mariæ, S. Angeli, foras
ante eamdem civitatem in Pantano, ecclesiam S.
Benedicti, Sancti Vitalis, S. Mercurii, apud olivam
S. Angeli S. Mariæ de Scolcaturi una cum omnibus C quocunque volueritis catholico episcopo prædicta

pertinentiis in Vado Azara S. Benedicti in Faffone
Sancti Valentiniani, apud votum S. Felicis cum
terris, in Cornito Sancti Sylvestri cum duobus rivis,
S. Mariæ in Parituli, S. Marciani in Ventecano, S.
Martini in Cuano, S. Petri in Pazano, S. Nicolai.
Item Beneventi S. Stephani in Paloaria, Sanctæ
Mariæ in Lucornara, et curtes duas S. Mariæ in
Sabbeta,S. Mariæ in Templana, in civitate Triana
S. Angeli cum Cellis, S. Stephani, in Fromarii S.
Gregorii,in Escle Sancti Angeli in Peloso; in Alipe-
rao ecclesias S. Mariæ, S. Angeli, S. Petri, S. Marci,
S. Joannis, S. Laurentii, S. Lucia in Casale S.
Mariæ, S. Apolloniæ, S. Annæ in Calisti, S. Mariæ,
in territorio S. Marcelli, in Carfiano S. Mauri, S.
Joannis, S. Constantini, S. Anastasii, in Asculo S. D
Petri,S. Desiderii, in fliceto S. Ephrem, in Morteto
S. Petri, in Tuscano S. Adolphi, S. Hieronymi, S.
Guerardi, S. Severini, Sancti Anastasii. Apud Aro-
lam S. Mercurii,apud Bivinum S. Martini. In Biferno
monasterium S. Angeli cum cellis, S. Petri, S. Vin-
centii, S. Trinitatis, in Valle Luparia S. Crucis.
Apud Rederium S. Martini in Alirino S. Michaelis,
Sanctæ Mariæ, in monte Malo S. Felicis, in Sertore
S. Viti. Apud Montes S. Marci, juxta fossam S.
Stephani, in territorio Campi læti Sanctæ Luciæ,
juxta civitatem Florentinam monasterium S. Salva-
toris in Clusano S. Christophori, castellum Forneti

Per præsentis itaque hujus privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quicunque hodie nominatum illud monasterium juste possidet, quæque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum,seu oblatione fidelium juste canoniceque poterant adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Quamobrem decrevimus ut nult omnino hominum liceatidem cœnobium temere perturbare, aut illi possessiones auferre, seu oblationes requirere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; verumtamen omnia integre conserventur eorum pro quorum sustentationum ac gubernationum concessa sunt usibus omni modo profutura. Obeunte autem ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibiqualibet subreptione,astutia, vel violentia præponatur,nisi quem fratres communi consensu,vel fratrum pars consilii sanioris, secunJum Domini timorem, atque beati Benedicti Regulam elegerunt, a Romano pontifice maximo inungendum et consecrandum. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines promovendi ab episcopis, in quorum diœcesibus estis, accipietis siquidem gratiam,et cammunionem apostolicæ sedis habuerint, et si gratia ea ac sine pravitate impenderint. Si quis vero his obstiterit, liceat vobis a

sacramenta percipere.

Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostram constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate privetur, reamque se divino judicio existere cognoscat de perpetrata iniquitate, et a sacratissimo sanguine et corpore Domini omnipotentis nostri Jesu aliena fiat, ac segregetur, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem econtra juste observantibus sit pax et tranquillitas Domini omnipotentis nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen.

Ego Calixtus catholicæ sedis et Ecclesiæ episcopus. FIRMAMENTUM EST DOMINUS TIMENTIBUS EUM.

Datum Beneventi per manus Siconis S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, 1 Kal. Decemb., indict.XIV, pontificatus autem domini Calixti II papæ anno secundo; ab Incarnatione autem omnipotentis Salvatoris nostri Jesu Christi anno millesimo centesimo vicesimo.

CIX.

[Alpherade] abbatissæ parthenonis S. Maria Capuuni præcipit ut « quinta feria post octavas Pentecosten (d. 9 Junii 1121) ad sese veniat rationis

1190

reddendæ causa quo jure ecclesiam S. Mariæ Cin- A culum, et in Galliarum partibus documentum B. glensem monasterio Casinensi abstulerit. «

(Anno 1 20).

[blocks in formation]

[MARTENE, ampl. Coll. I, 664, ex chartario archiepiscopi Bituricensis].

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Bituricensi archiepiscopo et canonicis S. Stephani S. et A. B.

Prædecessorem tuum Leodegarium archiepiscopum apud ecclesiam S. Maria de Carentonio regulares instituisse canonicos domini prædecessoris nostri sanctæ memoria Paschalis privilegium manifestat, sanctimonialibus quæ ibi fuerant,propter minus honestam earum conversationem, expulsis, atque in aliis religiosis monasteriis collocatis.Cæterum post ipsius obitum, quidam fratrum vestrorum canonicorum S. Stephani cum laicorum favore, regulares illos canonicos expulerunt, et sanctimoniales illas ad eamdem ecclesiam introduxerunt. In quo profecto et religiosa prædecessoris tui constitutio, et reverenda prædecessoris nostri confirmatio annullata est. Mandamus itaque dilectioni tuæ, atque præcipimus, ut, sanctimonialibus illis eductis, prædictos canonicos ad ecclesiam reducatis, et quiete ac pacifice in canonici disciplina ordinis permanere faciatis. Quod si forte aut sanctimoniales egredi aut vos canonicos reducere nolueritis, nos et illis et illarum fautoribus ecclesiarum introitum interdicimus atque locum ipsum divinis carere officiis præcipimus, donec mandati nostri sententia impleatur.

Datum apuud S. Germanum III Nonas Decembris.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

B

C

D

Petri Cluniacense monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio sedi apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes XI et alii usque ad nostra tempora Ecclesiæ Romanæ pontifices,locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea, fili in Christo beatissime Ponti, quem nos in Viennensis ecclesiæ regimine positi, nostris per Dei gratiam manibus in abbatem consecravimus; et personam tuam, et locum, cui Deo auctore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, quieti vestræ, et ecclesiarum vestrarum, attentius providentes, ecclesiam S. Theodori de Rocha Bovecurit, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius ecclesiæ clericis, a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi episcopo, tibi, et ecclesiæ Cluniacensi humiliter et devote donatam, auctoritate apostolica tam tibi quam successoribus tuis, perpetuis temporibus confirmamus, et præsentis privilegii pagina communimus. Si quis igitur ausu temerario, impiaque præsumptione contra Deum, et sanctos ejus apostolica auctoritatis privilegium in aliquo infrinapostolos, contraque animam suam, hoc nostræ gere tentaverit, incunctanter se noverit nostræ apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum,nostræ apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transsaluti pristinæ reparandum. Ei ergo qui conserverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem vator exstiterit, sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiat, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen.

Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.

Datum Laterani per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, v Kal.Januar., indict. xv, pontificatus autem domni Calixt: II papæ, anno secundo.

CXIV.

[blocks in formation]

[FLOREZ, Esp. sagrada, XX, 309]. CALIXTUS episcopus, servus serv. Dei, ven. fratri D. Compostellano archiepiscopo et S. R. E. legato, salutem et apost. bened.

Speciali fraternitati tuæ statum nostrum, et quæ circa nos sunt, pro dilectionis affectu decrevimus specialiter indicare. Nos siquidem postquam in Urbe honorificentissime suscepti fuimus, in Beneventanas partes, et inde in Apuliam usque Barum descendimus.Apuliæ ducem, Capuæ principem, et alios comites et baroneo in homagium et fidelitatem suscepimus. Ad Urbem postea prospere redeuntes, C. Petri ecclesiam, quam fideles nostri de inimico

rum manibus liberaverant,visitavimus.Super altare A
B. Petri inissarum solemnia celebravimus, et in
eadem ecclesia presbyterorum, diaconorum et sub-
diacorum ordinationes largiente Domino fecinius.
Nunc secure atque pacifice per Dei gratiam in
La'eranensi palito permanemus. Rogo itaque, fra-
ter charissime, ut matrem tuam Romanam Eccle-
siam sicut bonus filius diligas, adjuves et substentes.
Sane dilectissimum nepotem nostrum Illefonsum
regem dilectioni tue attentius commendamus, ro-
guntes ut eum secundum datam tibi a Domino
sapientiam consiliari studeas et juvare; per hoc
enim personam tuam nos præcipue diligemus, et in
tuis te petitionibus libentius audiemus. Præterea
præsentium latorem D. abbatem amore nostro am-
plius habeas commendatum.

Dat. Laterani 11 Kal. Januarii.

CXV.

Bulla pro monasterio SS. apostolorum Petri et Pauli
Cantuariensi.
(Anno 1120).

[Chronica W. Thorn, ap. TWISDEN, Rer. Angl.
Script., II, 1797].

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, etc. Sicut monasterium Apostolorum Petri et Pauli Cantuariense in initio nascentis Christianæ religionis apud regnum Anglicum in monasticæ religionis observantia exstitit primum, ita in posterum cum omnibus ad se pertinentibus ab omni maneat servitio liberum ; ab omni mundiali strepitu inconcussum,nec ecclesiasticis conditionibus seu angariis, vel quibuslibet obsequiis sæcularibus ullo modo. subjaceat, aut ullis canonicis juribus serviat, etc. Et parum post sequitur: Illud adjicientes, ut liceat vobis pro divini servitii celebratione cum vobis placuerit, signa ecclesiæ vestræ pulsare. Illam præterea turpem arietum, panum et potus extorsionem ab eodem monasterio penitus removemus, quam ibi sanctæ Trinitatis monachi ex quadam quasi consuetudine sibi vindicare contendunt.

CXVI.

Ad Radulfum archiepiscopum Cantuariensem.
(Anno 1120).
[Ibid.]

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Beatorum apostolorum Petri et Pauli, etc. Et infra: Cæterum, sicut accepimus vos eam tardis signorum suorum pulsationibus et indecenti arietum et panum et potus extorsione gravatis, quod omnino et sanctorum Patrum institutionibus et prædecessorum nostrorum privilegiis adversatur. Quamobrem præsentibus litteris, fratres in eadem ecclesia servientes, in sanctorum festivitatibus quorum reliquiæ apud eos sunt,signa pulsare cum voluntate pormittatis; indignum est enim ut ecclesia tanta Romanorum pontificum libertate donata,hujusmodi debeat exactionibus subjacere.

C

CXVI.

*Petente Pontio abbate Cluniacensi, parthenon's Marcinianensis protectionem suscipit.

(Anuo 1120).

[Bullar. luniac., 41].

CXVIII.

Archiepiscopis Pisa is a limit jus consecrandi epi-
scopos Corsicanos.
(Anno 1121. Jan. 3).

[MANSI, Concil. XXI, 269].

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis per insulam Cors.caæ constitutis eorumque successoribus in perpetuum.

Nec facilitati, nec injustitiæ deputandum est, si quandoque pro rerum necessitate diverso licet modo B aliqua disponantur. Romana enim Ecclesia,omnium mater et caput ab ipso capite nostro Domino Jesu Christo constituta Ecclesiarum omnium, et populorum paci et saluti debet dispensationis suæ m.oderamine providere. Quamobrem nos qui, licet indigni Domino disponente apostolicæ administrationis curam gerimus, quæ vel a nobis, vel a prædecessoribus nostris minori cautela et consilio facta sunt,ne forte aliis exemplum obstinate præbeamus, in statum decrevimus meliorem per Dei gratiam reformare. Felicis siquidem memoriæ dominus prædecessor noster Urbanus papa, multis et graviorum necessitatibus coarctatus, pro dilectione atque servitio a Pisana Ecclesia et civitate Romanæ Ecclesiæ abundanter ac frequenter impense, eamdem Ecclesiam ex liberalitate sedis apostolica disposuit honorare, unde consecrationem episcoporum Corsicanæ insula Pisano antistiti collata pallii dignitate concessit. Super qua nimirum concessione inter Pisanos et Januenses gravis oriebatur dissensio. Ipsi etiam Corsicani episcopi ad Pisani antistitis consecrationem accedere penitus recusabant. Hac profecto discordia prædictus dominus Urbanus papa vehementer timens, et gentis vestræ lamentationi,quæ diu episcopalis officii administratione caruerat, debita benignitate compatiens, eorumdem episcoporum consecrationem ad Romanum pontificem revocavit, et in sua potestate retinuit, et ex tunc toto tam ipsius quam successoris sui sanctæ memoriæ Paschalis papæ II [tempore] Corsicani episcopi a Romano tantum pontifice conseD crati sunt, licet Pisanus sæpe numero ejusdem domini Paschalis papæ aures pro negotio isto pulsaverit.

Postea vero piæ recordationis papa Gelasius pari ac majore etiam necessitate compulsus, et ab eisdem Pisanis expetitus, prædicti pontificis Urbani statuta concessionis suæ privilegio renovavit.

Cujus nos vestigia subsecuti, cum ad Pisanam Ecclesiam convenissemus, devotionem populi et cleri attendentes, et eorum petitioni clementius annuentes, id ipsum favoris nostri assertione firmavimus. Unde tanta inter Pisanos et Januenses

crevit discordia, ut deprædationes, et bella, et A multa sanguinis effusio facta sint. Hujus quippe occasione discordiæ tanta Saracenis accessit audacia, ut Italiæ fines totins invadentes, nonnulla in maritimis loca, gladio et igne vastaverint, multosque viros, mulieres et parvulos captivos adbuxerint. In ipsa etiam urbe Romana tam cleri et populi turbatio facta est; adeo ut ante ipsum beati Petri corpus, in pleno, quem celebravimus, conventu, hujus rei revocationem pene omnis clerus et populus postularent, eo quod Romana Ecclesia detrimentum in prædictorum episcopatuum amissione patiebatur, et totius scandali, et guerræ causa, et seminarium videbatur. In eodem etiam conventu clerici et laici ejusdem insulæ cum litteris adfuere id ipsum a nobis suppliciter postulantes. Causa igitur inter B fratres diebus plurimis ventilata, diligenterque discussa, cominuni episcoporum, cardinalium, et clericorum, atque nobilium Romanorum deliberatione cum non parvo populi favore sancitum est concessionem illam non debere in posterum efficaciam obtinere, quia et ad Romanæ Ecclesiæ detrimentum extra Urbem cum paucis facta fuerat, et multa inde, ut dictum est,scandala et pericula procedebant. Ad honorem igitur omnipotentis Dei, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli cum episcoporum, cardinalium, et elericorum conventu apostolica auctoritate statuimus, ut consecratio episcoporum Corsicana insulæ a Romano tantum pontifice futuris temporibus celebretur. Prohibentes vos, ac successores vestros vel Pisanos, vel cuilibet alii episcopo,vel archiepiscopo subjacere, sed solius Romani pontificis obedientia, et subjectione, atque consecratione in perpetuum maneatis.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona,hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni anathematis subjaceat. Cunctis autem eamdem constitutionem servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen

amen.

Scriptum per manus Gervasii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcpus.
Ego Crescentius Sabinensis episcopus subsc.
Ego Petrus Portuensis episcopus subs.
Ego Vitalis Albanus episcopus subs.
Ego Bonifacius cardinalis presbyter tit. S. Marci
subsc.

Ego Robertus presb. card. S. Sabinæ subs.
Ego Grogorius presb. card. tit. S. Prisca subsc.

PATROL. CLXIII.

C

D

Ego Desiderius presb. card. S. Praxedis subs.
Ego Joannes presb. card. S. Chrysogoni subsc.
Ego Petrus presb. card. S. Sixti subsc.
Ego Benedictus presb. card. S. Eudoxia sub.
Ego Joannes presb. card. S. Cæciliæ subsc.
Ego Divizo card. tit. S. Equitii subs.

Ego Theobaldus presb. cardin. tit Pamachii subscripsi.

Ego Rainerius presb. card. tit. SS. Marcellini, et Petri subsc.

Ego Deusdedit presb. card. tit. S. Laurentii in
Damaso subsc.

Ego G. G. presb. card. tit. Lucinæ subs.
Ego Hugo presb.card. tit. SS. Apostolorum subs.
Ego Joannes presb. card. tit. S. Eusebii subs.
Ego Amicus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusa-
lem subsc.

Ego Romoaldus diac. card. Eccl. S. Mariæ in via
Lata subs.

Ego Gregorius diac. card. S. Eustachii subs. Ego Aldo diac. card. SS. Sergii et Bacchi subs. Ego Romanus diac. card. S. Mariæ in Porticu subscripci.

Ego Stephanus diac. card. S. Mariæ Schola Græcæ subsc.

Ego Jonathas diac. card. SS. Cosme et Damiani subscripsi.

Ego Gualterius diac. card. S. Theodori subs. Ego Gerardus diac. card. Sanctæ Luciæ subs. Datum Laterani per manum Chrysogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, 1 Non. Januarii, ind. xiv, Incarnat. Dom. anno 1121, pont. autem D. Calixti II an. 11.

CXIX.

Canonicorum S. Laurentii Januensis possessiones confirmat.

(Anno 1121, Jan. 5.)

[UGHELLI, Italia sacra, IV, 853.]

CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dtlectis filiis VILLANO præposito, et canonicis matricis ecclesiæ Beati Laurentii Januensis,tam præsentibus quam futuris in perpetuum.

Bonis sæcularium studiis non tantum favere, sed ad ea ipsorum debemus animos incitare,qui pro nostri officii debito saluti omnium providere compeliimur. Marianus siquidem Calaritanus judex tam animæ suæ remedio quam pro sui restitutione honoris vestræ Beati Laurentii matricis ecclesiæ sex juris sui curtes, videlicet Quartum, Arsemina, Caput terræ, Sepullum, Aquamfrigidam, Fontana de Eugas cum omnibus ad ea pertinentibus obtulit. Ex quibus postea tres sibi, consensu vestro,accipiens, sex alias,videlicet Sebathus, Paudus, Baral, Traca sali, Fercella, Sanctam Victoriam de Villa Pupulci, ubi dicitur Tereste cum omnibus pertinentiis suis pro contracambio earum trium, scilicet Quarti, Caput terræ, et Aquæ frigidæ ecclesiæ vestræ restituit.Ita tamen, ut vestra ecclesia detrimentum in eodem contracambio pateretur, tres priores collatas

38

sibi curtes cum pertinentiis suis sine calumnia, et A calium gestorum series manifestat, sæpe sedi apccontradictione acciperet Hanc nimirum oblationem, atque concessionem,nos dilectionis vestræ precibus annuentes, auctoritate sedis apostolicæ confirmamus, et ratam in perpetuum manere sancimus. Confirmamus etiam vobis ecclesiam S. Joannis Arseminæ cum ecclesiis suis, et cæteris ad eam pertinentibus,quæ nobis a venerabili fratre nostro Guillelmo Calaritano archiepiscopo tradita, et scripti sui munimine confirmata est,ipso judice cum uxore sua Pretiosa, et consanguineis parentibus collaudante, et instantius exorante. Quæcunque præterea vestra ecclesia in præsenti legitime obtinet, vel in futurum largiente Deo juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus semper et illibata decernimus conservari. Nulli ergo

omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur nostræ confirmationis hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur,et excommunicationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactiona correxerit.

Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus.

Datum Laterani per manum Chrysogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Non. Januarii, ind. XIV, Incarnationis Domi. nicæ anno 1121, pontificatus autem domini Calixti II papæ anno 11.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Bulla de erectione seu restitutione episcopatus apud
Tres Tabernas (in Calabria).

(Anno 1121, Jan. 14.)
[MARTENE, ampl. Coll. I, 669.]
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, vene.
rabili viro fratri JOANN! Trium Tabernarum epi-
scopo,nostris per Dei gratiam manibus consecrato,
ejusque successoribus canonice substituendis in
perpetuum.

Et synodalium decretorum auctoritas, et puntifi

(34) De hoc episcopatus titulo et antiquitate Trium Tabernarum vide auctorem Vilæ sancti Vitaliani et fratrem Hieronymum a Pulistina in Descriptione Calabria lib. 11, cap. 21, fol. 347. Vide et librum

B

stolic licuisse disjuncta conjungere et sedes et eccle. sias pro ratione temporum commutare Olim Trium Tabernarum ecclesia et sedes propria proprium cognoscitur episcopum (34) habuisse, sed quia propter Saracenorum violentiam episcopalem sedem conservare non potuit, ad Romanam Ecclesiam pro habendo episcopo confugit. Unde universarum per orbem Ecclesiarum Romana mater Ecclesia Squillacensi eam ecclesiæ conjunxit. Sane temporibus nostris divinæ placuit majestati locum illum misericor. diter visitare,et cleriet populi multitudine reparata, in statum pristinum restituere. Nos itaque divinæ cooperatores existere gratiæ cupientes, habito fratrum nostrorum consilio.per charissimum fratrem nostrum cardinalem Desiderium presbyterum, quem ad partes illas direximus, totius rei opportunitate diligenter inspecta, et populi petitione,et cleri electione, et comitis cæterorumque honoratorum consensu, cardinalem in ea episcopum nostris per Dei gratiam manibus consecravimus. Apostolica igitur auctoritate præcipimus, ut prædicta Trium Tabernarum ecclesia proprium deinceps episcopum habeat, cujus dispositione ac providentia, juxta sanctorum Patrum instituta, per omnipoteatis Dei gratiam gubernetur. Porro tibi tuisque successoribus, charissime frater et coepiscope Joannes, eamdem parochiam confirmamus cum oppidis,villis et pertinentiis suis, videlicet Taberna, Catanzario, RoccaTiriolo, et Sellia, confirmamus et tibi domum gloriosi comitis Goffredi, scilicet villanos centum cum terris et vineis apud Cantarazium, et molendinum unum, et possessiones omnes et villanos et molendinum,quas,quos,et quod Guilielmus Carbonellus in prædicti cardinalis manu ecclesiæ reddidit. Item ex dono Joannis Caprioli villanos triginta cum ducentis modiis terræ et quinque millibus pedum vinearum, quæcunque præterea ecclesia vestra liberalitate principum, oblatione fidelium,vel aliis justis modis in præsenti possidet, aut in futurum, largiente Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque succesoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli hominum facultas sit, hanc nostram episcopalis dignitatis restitutionem mutare, vel sæpedictam ecclesiam temere perturbare, possessiones ejus auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis D vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si quis igitur in futurum ecclesiastica vel sæculari præeminentia, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam tentaverit, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat; qui vero præmissis paruerit,fructum hic bonæ actionis accipiat,et apud Chronicorum antiquissima manu descriptum per Rogerium magistri Guillelmi canonicum Catanzarii qui totam historiam complectitur.

C

« PoprzedniaDalej »