Obrazy na stronie
PDF
ePub

inservientes, etiam carnes bestiarum et hominum A non fruuntur, sed potius nudi, miseri et infirmi; semicrudas edebant, quibus Deus ad iracundiam provocatus diluvii aquas induxit et eos fuertenus de terra delevit.

JUD Hoc quod nunc de Genesi protulisti in nostris libris non filios Del, sed angelos habemus ; unde mirum est quomodo potuerunt core cum feminis sicut ipsa historia refert dicens : Videntes angeli filias hominum quod essent pulchræ,acceperunt sib uxores de omnibus quas elegerant (Gen, vi). Tradunt nobis antiqui quod post lapsum Ade isti angeli de quibus nunc loquimur cecidere de cœlo, atque inter bomines conversati filios genuere ; ergo admirabile est quod spiritualis et angelica natura humanæ carni naturaliter misceri prævaluit.

CHRIST. Nunquam nisi semel angeli cecidere de cœlo, quia gratia Dei confirmati nec ante nec post lapsum Ada amplius cadere potuerunt; male ergo intelligis si spirituales angelos corruisse curu mulieribus coire dicis, nam illi quos tua littera angelos, nostravere Dei filios a pellat,nec Dei filii nec angeli, sed carnales homines naturaliter erant, quos tamen præ mu ditia viæ et morum excellentia divina Scriptura angelos vel Dei filios voluit nominare; qui e tempore divisi manebant ab illa nefanda progenie, qua per nequam Cain suum antecessorem a bonitate morum Adæ et sanctitate et scientia degeneraverat, et quandiu divisi manserunt, naturalem bonitatem conservaverunt, donec se malorum filiabus commiscuerunt quæ in eos suorum patrum nequitiam infundentes a bonitate pristina perverterunt. De quarum commistione illi proceri gigantes generati

sunt.

JUD. Tam veraciter hoc demonstras quod nunquam contradicere possum, sed regrediamur nunc ad Adam,et dic utrum parvuli quos ante peccatum generaret cum tanta corporis infirmitate aut membrorum debilitate, vel sensus ignorantia nascerentur, sicuti modo fuerunt hi qui in hoc mundo nascuntur.

CHRIST. Talibus ærumnis minime subjacerent; nam quia,sine ardore libidinis ac proinde sine. peccato, utique absque ullo dolore matrum vel ipsorum conciperentur et nascerentur ; et nati nulla infirmitate corporis vel ætatis aut membrorum debilitate seu sensus,ignorantia punirentur; sed protinus possent disertissime loqui, ire et naturaliter perfrui felicitate nullo obstaculo sensus impediente. Et licet Deo illis sua dona distribuente unus plus alio saperet, tamen omnes docibiles Dei essent,quia sapientia magna repleti magistrante natura, non aliud de cunctis rebus perfectissime scirent ; nam etiam cœlestesangeli non omnes & qualiter sapiunt, quamvis unum et idem sentiunt, sed unus alteri præstat, imperat et mittit non superba dominatione sed humili; sicut stella a stella differt in claritate, et alia est claritas solis, et alia est claritas luna?

JUD. Cur hi qui modo nascuntur eadem beatitudine

B

C

D

longo tempore et labore ad virilem ætatem vix quandoque protrahuntur? Nunquid anima hum na in parvulis insipida vel fatua est, et cum corpore crescens sapientia et viribus augmentaiur;aut ipsa in sua quidem natura sapiens seu vigens est, sed fragili ate puerilis corporis præpeditur ? nisi eliam sapiens ille stolidus esse probatur,et multa naturæ discrimina patiuntur.

CHRIST. In hoc advertere potes quod de corruplione nati sunt; nam sancti illi qui ante peccatum procrearentur, eo ipso continuo firmi et stabiles essent,quia non de corruptibili carne procederent, sed potius de immortali et incorruptili corpore generarentur,isti autem qui modo nascuntur idcirco gravi fragilitate præpediuntur, quia de corpore mortali et corruptibili procreantur; hoc etiam testatur Sapiens: Corpus,inquiens, corruptibile aggravat animam,et deprimit terrena habitatio sensum multa cogiantem (Sup, tx) Quia enim hoc corpus corruptibile est (1 Cor.xv); multis modis aggravat animam,tam membrorum fragilitate quam ignorantiasensus,dum iste crassa cervice desipit; ille vero perspicacia sensus profunda intuetur et percipit. Et quamvis anima secundum suam naturam semper sapiens sit; tamen aut pueritia aut senectute vel aliquo obstaculo corporis præpeditur,ne quædam possit perspicere sicut debet facere.

JUD. Satis bene dicis, sed si quid amplius de tua narratione vis prosequi facito, quia quod nunc inquirere possim non video.

CHRIST.Vidensergo et invidens diabolus hominem tanta sublimitate beari, et in loco constituendum de quo superbiendo ceciderat, auctus invidia gravi, tentavit eum per feminam quam natura ad seducendum noverat esse levem. Decepit igitur eam sub specie boni illis promittente, quia non essent assecuturi mortem,si comederent de ligno scientiæ boni et mali; quæ arbor vere bona erat, sed ex ea sententia illa pendebat, ut quæcunque die homo ex ea comederet; necessitatem mortis mereretur; et hac occasione nomen acceperat, ut homo de illa mandens per præcepti transgressionem experimento bene disceret quantum distaret inter bonum et qued obediendo possederat, et inter malum quod per inobe. dientiam merebatur.

JUD. Quid est quod peccanti homini Deus interminavit, dicens, quod in quacunque die de illo fructu ederet, morte noreretur? Ea namque die qua peccavit mortuus non est,quapropter illa inter

minatio vera non est.

CHRI-T. Illa interminatio vera fuit, quia qua die peccavit quod antea non fecerat,necessitatem mortis incurrit, vel quia peccatum mors est, quando illud fecit, morte animæ periit.

JUD. Dic quod cœpisti,quoniam breviter et bene solvisti.

CHRIST. Credidit autem mulier fallaciis diaboli omnino decepta, quia vere putavit sibi contingere

quod diabolus per serpentem impia proditione dice- A
bat; denique prius comedens postea dedit viro,cui
tamen Adam scienter con-ensitet credidit.Nam,sicut
dicit Paulus apostolus, Eva in prævaricatione seducta
est, Adam autem seductus non est (1 Tim. 11); illa enim
promissa diaboli vera esse putavit, hic autem om-
nino fallaciam esse putavit; sed sicut dicit noster
auctor sanctus Augustinus et alii,in tantum Evam
conjugem amavit,quod ab ejus voto et actu discre-
pare non voluit; quare votis ejus consentiens pariter
'cum ea peccavit et tamen fisus est de Dei misericor-
dia, quia non dubitavit se veniam habiturum de
culpa; mox autem ut comederunt confestim se nu-
dos viderunt, quia interna castitate privati quam
nondum antea senserant luxuriam persenserunt,ac
proinde pœnaliter erubuerunt,prius enim,nihil nisi
quietum noverant; sed mox ut peccaverunt a Deo
deserti, apertis oculis suam nuditatem viderunt,
quia deficientes a bono protinus malum incurrerunt.
Igitur Adam non ex ignorantia, sed ex industria
peccavit,qui promissa diaboli vera non esse sciens,
tamen Evæ consensit,et non invitus,sed scienter et
sponte Deum deserens, se diaboli servitio mancipa-
vit; quem diabolus ut servum suscipiens, abdicatum
sibi jure retinuit, et hoc juste facere debebat quem
propria perfidia acquisierat; omnis enim qui facit
peccatum, servus est peccati.

JUD. Et cur eum quamvis propria deceptum perfidia sub iniqua damnatione retinuit,quem Deus ad restaurandum numerum angelorum creavit ? Nonne tibi grave videtur ut fragilis homo non per se, sed suadente diabolo peccans,s:ne ulla causa excusationis diabolo traderetur ?certe modo non potes dicere quæ de diabolo jam dixisti, qui nulla causa, sed sola superbia peccans totus inexcusabilis fuit; homo enim tentante diaboli, et indigens cibo non sine causa peccavit,quapropter quamdam excusationem habere debuit, quia conjugi sæ charitatis gratia credens ab ejus voto nullomodo separari curavit.

CHRIST. Vis audire cur eum diabolus ita retinuit? Certe quoniam pœnitere neglexit,nam si poenituisset utique veniam habuisset; etenim Deo percunctante quare hoc fecerat,ubi propriam culpam agnoscere noluit, sed mox super ipsum auctorem retorsit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de fructu et comedi (Gen. 111). O miser, si se reum protinus exclamaret, Deus ineffabili pietate placatus, totum sibi facinus indulgeret;quia vero proterve contempsit,et suam culpam eo quod sibi conjugem illam dederat super auctorem posuit, idem auctor recte super eum sententiam dedit; denique de paradiso propellens sententia mortis multavit, ac pellibus morticinis indutum,tandem cinerem in cinerem radire significavit.

JUD. Justissime periit quia benignitatem spernens, quod male commiserat emendare neglexit,sed Deus omnia prævidens quem peccaturum noverat, cur a peccato non conservabat.

B

CHRIST. Quia eum tanto honore condiderat ut per arbitrium quod tam liberum sibi dederat,Deo adju. vante seipsum conservare valeret, ne in æternum peccaret quamvis enim tentatus, nulla tamen tentatione superaretur si vellet, quia nunquam tentatione graviter anxiaretur; porro dum tentationi non coactus, sed sponte succubuit,merito damnationem incurrit, qui se ipsum pro nihilo perdidit.

JUD. Ad restaurandum numerum angelorum qui ceciderant Deus hominem fecit, itaque pro nihilo eum fecit, quia peccando cadens angelorum locum minime reparavit.

CHRIST. Utiliter eum Deus condidit, de cujus culpa utilitatem magnam produxit, quoniam unde cecidit,inde fortius resurrexit; nisi enim peccaret Deus homo non fieret, cujus incarnatione salus et honor nobis accrevit, dum nostram humilitatem assumens Deo nos copulavit, quam etiam super choros angelorum levavit. O quam felix culpa que talem ac tantum Redemptorem habere promeruit, ergo non pro nihilo Deus llum fecit, qui licet peccando ceciderit,tamen Christi morte redemptus angelorum locum quandoque reparabit.

JUD. De casu angelorum et hominum rationem mihi plenissime reddidisti, sed jam tempus est ut pertingas ad rem cujus causa disputatio nostra produxit, nam petii a te ratione monstrare qua necessitate Dei Filius factus est homo, et quare seipsum non alium voluit incarnari.

CHRIST. Recte memoraris; scis autem quod si bene inspicias disputationem quam de angelis et C hominibus fecimus,hæc ratio quam requiris ad videndum non erit tibi difficilis, imo multum facilis. Requisisti namique cur Deus omnipotens tantum laborem sustinuit,et non potius deceptum hominem a diaboli potestate violenter eripuit.Sed Deus totus rationabilis, imo ipsa ratio nihil irrationabiliter facere voluit, qui cuncta sub ratione disposuit,qui si hominem a diabolo violenter abstraheret utique non ratione sancta injustitiam faceret.nam diabolus rationabili calliditate hominem, acquisierat,qui etiam homo se sua sponte diabolo dederat,quem proinde non irrationabiliter sed juste perdere debebat; si vero angelus incarnandus ad hanc redemptionem explendam mitteretur,valde incongruum esset; quia tunc homo quatuor personis foret obnoxius,dum uni D Deo in Trinitate serviens, etiam angelum qui se redimeret adorare deberet; etsi quidam bomo novus factus ad redimendum veterem hominem adveniret, nunquam congrueret ; quia nobis ejus seu angeli natura non pertinens nullatenus nos reparare valeret, sed magis decuit ut de ipsa peccatrice carnem sine culpa somens Deus homo fieret, ac ipse factor hominis per semetipsum veniens suam facturam redimeret,et eadem natura,et eisdem modis quibus bominem vicerat,ipsum hostem revinceret. Multum vero convenit ut per seipsum hoc faceret non per alium,quatenus in una persona Deum et Redempto. rem pariter adoremus; misit ergo Deus natum ex

1071

GUILLELMUS DE CAMPELLIS. DIALOG. INTER CHRISTIAN. ET JUD.

1072

muliere,factum sub lege,ul ii qui sub lege erant, adoptio- A populi mei percussi eum,et ipse peccata multorum tulit,

nem filiorum Dei reciperent (Galat. iv), tamen hoc sacramentum valde diabolo celatum est,qui ejus adventum, quem per Scripturas noverat, timidus exspectabat; nam se destruendum ejus potentia non dubitabat, quare si eum adesse cognovisset, nunquam Dominum gloriæ crucifixisset; hæsitabat autem quia eum infirmitate carnis obumbratum cernens, inflatus superbia credere contemnebat quod Deus excelsus ad tantam humilitatem voluisset inflectere, et contra, deitatis potentiam per miracula contuens, mirabatur; fidenter sciens neminem nisi Deum talia posse. Dum ergo anxius dubitaret,ipsum tribus tentationibus agitavit,quibus primum hominem superaverat, sed Dominus sua responsa tempe. ravit, ut unde certus fieri voluit, inde magis dubitando recessit; accendens itaque Jadæorum corda gravi invidia,egit eum in crucem per sua membra, divina tamen id gratia disponente, ut qui per iigoura vicerat, ligno revinceretur. Quia vero Dei Filius peccatum hominis venerat expiare, manus clavis confixas tetendit in cruce, ut manus immundas ablueret,quas ad sumendum perditionis pomum protoplastus extenderat, amarissimoque potu fellis et aceti poiatus est, ut suavitatem gustus quem primus homo illicite perceperat, tam acri medicamento purgaret.Quin etiam sicut Eva de costa viri formata est, sic quoque de latere Christi in cruce lancea vulnerati, sancta Ecclesia facta est, cujus redemptio, id est sanguis et aqua de Christi cor. pore lusa est; ipsamque quam primus homo construxerat mortem moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Quod idcirco facere poterat quia Deus erat, et quia mortis inventor diabolus nihil de suo in eo reperit ; quare a morte teneri non potuit, sed ipsam superando consumpsit ; et non solum originali peccato, sed omni culpa carens agnus sine macula exstitit, qui mundi peccata tulit, ac pro nobis hostia factus semetipsum obtulit Deo Patriin odorem suavitatis: de cujus passione multipliciter Isaias locutus est dicens: Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostres ipse portavit; ipse enim vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, cujus livore sanati sumus et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum,qui oblatus est quia ipse voluit (Isa. LIII). item: Propter scelus

C

et pro trangressoribus oravit ut non perirent (ibil.), quid quæris apertius quam quod Isaias voce claniavit, Christus opere adimplevit.

JUD. Utique nihil apertius.

CHRIST. Porro Dunc require a te ut faci s mihi quoddam judicium si aliquis potens quemdam servum haberet, et ilie servus ab ipso domino tenens, quavis arte seu proditione quæreret, ut ille suus dominus morte periret, quid de illo fieri deberet.

JUD. Certe justo judicio perderet quidquid de suo domino teneret, et ipsemet velut proditor morte turpissima condemnatus, etiam vita carere debe

ret.

CHRIST. Recte judicasti : simili ergo modo collige quod diabolus qui primum hominem sub dola fraude seduxerat et sibi subjecerat ;quem etiam diutissime captivum tenuerat; tum Deum et Dominum suum Christum injuste morte peremit, juste hominem quem permittente Deo possederat, perdere debuit, qui eundem ut alias peccatores obnoxium esse peccato existimans occidere non dubitavit, sed postquam eum occidit, ab ipso qui omni peccato liber erat captus, tentus et vinctus est, et qui quondam superaverat,ab homine rursum superatus et vinctus est; fecit ergo diabolus sicut piscis in aqua qui dum avidis faucibus devorat ferrum, ut glutiat escam, repente comprehensus et retentus ab hamo perit mortaliter perforatus. Tunc enim seipsum le haliter perforavit, quando humanum corpus filii Dei percutiens, in offensam deilatis tanta piacula incidit, et prædam illam quam paradiso tulerat perdidit, quia Christus portas inferni conterens, et vectes ferreos confringens,animas sanctorum potenter eripuit,et aperto paradiso restituens,in æterna felicitate collocavit. Ut autem nobis spem resurgendi tribueret a morte die tertia resurrexit,et præcedens nos velut caput nostrum principiumque, ad cœlos ascendit,ubi nostram humilitatem ad dexteram Dei Patris miro ordine collocavit, quo cunctis spem ascendendi fidelibus donavit,inde quoque venturus est ad judicium quo singulis reddet secundum suum meritum, malos mittens in ignem æternum bonos autem in vitam æternam quam nobis tribuat qui fecit eam. Amen.

Hoc opus fideliter exscriptum est ex antiquo manuscripto bibliothecæ Catalaunensis per P. Robertum Des gyves, canonicum regularem congregationis Gallicanæ, præposilum majoris Domus Dei Belvacensis.

ANNO DOMINI MCXXIV

CALIXTUS II

PONTIFEX ROMANUS

NOTITIA HISTORICA

(MANSI, Concil. XXI)

apud Sutriam urbem Romæ conterminam, æmulum et hæres archam Burdinum, antipapam schismati cum, violenter cepit; insuper et camelo impositum, pelle indutum ursina ad Casinense [Cavense] co nobium, quod juxta Salernum esse dignoscitur, cum multa misit ignominia; ubi usque ad supremum senium vitam compulsus est lege loci ducere cœnobiticam. » Auctor Chronici Casinensis 70 et sequentibus quibusdam capitibus libri quarti recensens omnia ea beneficia ac privilegia quæ Casinensi monasterio contulisset vel adjudicasset, inter ca. tera aiteum exercitum ex Northiannis congregasse, et antipapam schismaticum, quem Mauritiun heresiarcham nominat, in civitate Sutrina, ad quam pseudopontifex confugerat, obsedisse, cepisse, et in arce Casinensis monasterii, quam abbas ejusdem cœnobii construxerat, exsilio relegasse. Urspergen. sis addit cumdem antipapam, a Romano exercitu interceptum, pluribus a vulgo contumeliis et irrisionibus affectum, auctoritate Calixti pape ab injuriis vindicatum, ad agendam pœnitentiam in exsilio relegatum esse.

Calixtus hujus nominis secundus, Guillelmi A cum cardinalibus et universa curia discedens, Burgundiæ conitis filius, Henrici imperatoris consanguineus, adeoque,quod ai Chronicon Casinense, regia stirpe progenitus, in rebus sæculi strenuus et in ecclesiasticis apprime eruditus,tertio die post obitum Gelasii unanimi consensu totius cleri ac populi Romani Cluniaci in Galliis ex Guidone Viennensi archiepiscopo invitus (ut testatur ipse apud Urspergensem in epistola ad Adalbertum Moguntinum archiepiscopum) electus est pontifex optimus, anno Domini 1119, ipsis Kalendis Februarii, tempore Heurici V, regis Germaniæ et imperatoris ejus lem nominis IV. De cujus electione is a apud Baronium Pandulphus. « Hic a cardinalibus, qui cum Gelasio, jam in Cluniaco sepulto, ab urbe in Franciam venerant, dum esset ante archiepiscopus Viennensis, in papam Calixtum electus.Qui se indignum iterato reclamans, idcirco modis omnious resistebat, quia et incerium habebatur a multis utrum Romæ ratum factum hujusmodi teneretur. B Propter quod vix cappa rubea amiciri sustinuit, donec nuntii redeuntes Roma, per dominum Petrum tunc vicarium, episcopum Portuensem, per cardinales omnes, per dominum Petrum Leonis (nam iste nimium laboravit in verbo propter diaconum filium suum Petrum Leonis, qui potissimum in Francia id peregera), per præfectum et consules, per clerum et populum, viva voce Jitteris electionem ipsam canonice jureque firmarent. »

ac

Sed quid de sua electione ei fuerit per visum divinitus præmonstratum, sic narrat Sugerius in Ludovico: Cum in somnis proxima nocte, apto satis licet ignoto præsagio, vidisset sibi a persona præpotente lunam sub chlamide repositam commitii, ne causa Ecclesiæ transitu apostolici periclitaretur; ab ea quæ aderat Romana Ecclesia in Buinmum pontificem electus, visionis veritatem enucleatius animadvertit. » Quod magis magisque C perspicuum reddiderunt events. Siquidem diuturnum bellum ob investituras conflatum.diu multumque Ecclesiam fatigans et lacerans,cedente landem imperatore, ab eodem Calixto papa felicissime compressum est. Dum factam electionem absentes cardinales per litteras approbassent, atque ecclesiam Sancti Mauri confessoris translatis isthuc e cœnobio Casinensi corporibus sanctorum Antonii et Constantiniani solemniritu dedicasset, Cluniaco Romam reversus a clero,senatu populoque Romano honorifice acceptus fuit.

«Hic postmodum, inquit Tyrius (lib. x, c. 8), divi imperatoris Henrici,cujus consanguineus erat, gratiam consecutus,et ejus fretus auxilio,in Italiam

Pandulphus autem, qui erat hæc spectans, sio paulo fusius habet : « Interea Burdinus in Sutrio prope Romam Ecclesiam persequi, peregrincs prædari, in papam et alios maledicta congerere, quæque alia hujusmodi poterat, tam per se quan per alios, facere non cessabat. Tunc papa, factus abunde jam ab omni parte securus, paravit magnum exercitum, et cum eo Joannem Cremensem cardınalem Sancti Chysogoni Sutrium contra Burdinum præmisit ipse eum evestigio sequitur. Demum Sutri convenerunt. Pugnatur attentius, vincitur capiturque Burdinus, adducitur, sed tamen camelo subvectus. »

In scripto codice Vaticano asseritur a Sutrinis, cum eorum quaterentur mania, Burdinum militibus deditum, qui ejusmodi eum exposuerunt ludibrio. Primum omnium eum incessere blasphemiis, altis vocibus conclamantes: « Maledicte, maledicte, per te tam grave scandalum venit. » Addebant alii : « Tu es qui Christi tunicam attentasti dividere, et dilacerare catholicam unitatem præsumpsisti.» Tunc præparato camelo pro alto ca. ballo,et indutus pilosa pelle vervecis pro chlamide rubea, positus est ex adverso super camelum, dataque est ei in manibus pro treno cauda cameli. Ita in urbem introductus est in exemplum aliorum, ne similia quis ultra auderet tentare.Inde in arcem Fummonis primum, inde vero est in monasterium Cavense translatus ad pœnitentiam; sed in sua rebellione perseveravit incautus [in cunctis].

cum quintum cocgit, ut omne jus investiendi episcopos, Ecclesiæ restitueret, a que ita hoc pontifice auctore tandem pax optatiss na inter Ecclesiam et imperium composita fuit anno plus pinus quinquagesimo, ex quo inter Gregorium VII, et Henricum IV ingens discordia ob beneficiorum collationem emerserat. Episcoporum et abbatum electiones, quas imperatores et reges usurpaverant, clero et nonachis restitutæ fuerunt,ideoque imaginen pacis in manu tenens depingitur. Possevinus. His rebus

Quod etiam Sugerius abbas, et ipse hujus tem- A poris auctor affirmat, simulque ejusdem antipapæ tyrannidero, Sutrii dum permaneret, pariter narrat; atque alia ab aliis prætermissa, ne quid desit ad triumphum bestiæ per imperatorem exaltatæ, sic tradu: Romani, Calixti papæ tam nobilitati quam liberalitati faventes, intrusum ab imperatore schismaticum Burdinum, apud Sutrium sedentem, et ad mina apostoloru transeuntes genu flectere compellentem, expugnatum tenuerunt, toriuoso animali camelo tortuosum antipapam, no-anti-præclare gestis pontifex de Ecclesia optime merichristum,crudis,imo sanguinolentis pellibus caprinis amictum,transversum superposuerunt, et iguominiam Ecclesiæ Dei ulciscentes, per medium civitatis via regia, ut magis publicaretur, deducentes, impetrante domino papa Calixto, perpetuc carcere in montanis Campaniæ prope sanctum Benedictum captivatum damnaverunt, et ad tantæ ultionis memoriæ conservationem,in camera palatii sub pedi-. bus domini papa conculcatuin depinxerunt. Sugerius in Ludovico.

n

Hæc

Item Callixtus papa excommunicationis fulmine, in Remensi, Lateranensi, aliisque conciliis, sua et prædecessoris sui auctoritate congregatis, Henri

B

tus, multis præclaris constitutionibus, qua in decreto Gratiani recitantur, et quodam opusculo de sancto Jacobo apostolo in lucem edito,clarissimus, migravit ad Dominum Idibus Decembris anno Domini 1124, cum munus pontificum administrasset annis quinque, mensibus decem,et diebus tredecim. Post obitum, teste Ottone Frisingensi, hoc elogio condecoratus fuit:

Ecce Calixtus honor patriæ, decus imperiale, Nequum Burdinum dumnat, pacemque reformat. Ex Pandulpho plura Baronius,

NOTITIA ALTERA.
(CIACONIUS, Vilæ et gesta pontificum, pag, 382.)

Cum Gelasius II Cluniaci excessisset, cardina- les vi statim de novo pontifice eligendo tractarunt, qui Ecclesiæ Romanæ magno schismate tunc ve-xatæ, auctoritate sua consuleret, ne si sedis vacatio diutius protraheretur, aliquod Ecclesia insigne detrimentuin caperet, sed aliquem in Romanum pontificem deligerent, qui generis nobilitate, opi bus, principum gratia, apud omnes auctoritale, virtute, prudentia, et rerum dexteritate præditus, pacein sublato schismate Ecclesiæ Romanæ constitueret, eamque a tot perturbationibus, quibus per annos prope quinquaginta vexata fuerat, liberaret, et Henrico imperatori, ac pseudopapæ constantissime se opponeret. Eos vero in hanc sententiam -traxerat adventus archiepiscopi Viennensis Guidonis, in quem oculos et mentem conjecerunt, tan - quam tanto sacerdotio dignissimum et in quem e conditiones, quas supra enumeravi, caderent. Nam præter quod nobilissimo loco natus erat, quippe qui Gulielmi filius, et Stephani Burgundiæ principum frater, ac Balduini Flandriæ comitis avunculus erat, proximo etiam affinitatis gradu reges Francorum et Angliæ, et ipsum etiam imperatorem contingebat. In rebus quoque gerendis,iis omnibus rebus quoque gerendis quas supra numeravi pollebat et in ecclesiastica legatione, quam el per Gallias Paschalis II demandaverat, egregie se gessit.et cunctis episcopis timentibus.primus fuit, quianathema a Paschali II in imperatorem factum promulgaverit: et concilio in Galliis congregato, - omnes fere Galliæ episcopos ab eo separavit.

:

Consecratio et coronatio Calixti papæ II.

Guido ob res præclarissime gestas, postridie quam Cluniacum a Gelasin II vocatus, adventassel, omnium cardinalium suffragiis, Petro Petri Leonis filio diacono cardinali præcipuo auctore Kal. Februarii, anno D. 1119, pontifex maximus invitus, penitus, et repugnans acclamatus est in monasterio Cluniaco in Gallia; tinebat enim ne cardinales, qui Romæ erant, eam electionem, quod iis ingciis facta esset, nn approbarent;ideoqué chlamide rubea, non ante indui, aut reliquo ornatu pontificio uti voluit, quam creationem suam, ab iis cardinalibus, qui

C

Romæ erant, ratam haberi intellexit. Cujus rei gratia, ex Gillis, primi inito pontificatus die, Roscemanum diaconum cardinalem ad Urbem mise rat, qui cum legatis Romanis consensum cardinalium per litteras aff rens Cluniacum reversus est. Quo cognito pontifex a Lamberto O-tiensi, et aliis pridie Idus Octobris ejusd-manni 1119 consecratus et coronatus est, Calixtus II, quod ejus sancti pontificis die ejus consecratio celebrata esset vocari voluit. Sedit vero, Henrico V imperante, annos v, menses x, dies XIII. Fuit Calixtus ante pontificatum Viennensem monachus cœnobii de Fulieri, ut scribunt Guido monachus Cistersiensis, et Petrus Burgianus in Historia monastica.

Quod vero Calixtus II Cluniaci maxima cura delectus esset, l'ontium, et successores illius monasteri præfectos annulo donavit eosque in posterum Romani cardinalis officio fungi voluit, ut in ephemeride eorum in memoriam scriptum permansit, nemo constantius pro Paschali II adver: us Cæsarem steterat, nemo promptior fuerat ad damnandum auctoris perfidiam. Concilio Viennæ ad Rhodanum celebrato in ipsum sententiam anatheDmatis jaculatus erat.idque epistola ejus ad Pascha

lem, quæ adhuc exstat ostenditur. Nemo tamen charior illi postea fuit, mutata enim voluntale, et pacem pontifici dedit,et tyrannidi cessit instituendi episcopos et abbates. Hujus pacis nuntium, et consensum Italicæ gentis ex-pecians, Calixtus synodum habuit,cui interfuere CCCCL episcopi et abbates. A quibus disciplina ecclesiastica fere restituta est. A prædecessore suo Gelasio, Remis ea synodus indicta fuerat,eam Kalendis Novembris celebravit Calixtus II, in qua damnata hæreticorum tum surgens pestifera hæresis, quæ Eucharistiam, parvulorum baptisma,et ordines sacros, legitin.as nuptias negabat, clericorumque odio, bona eis temporalia, decimas et oblationes eripiebat, in qua saltem de pace inter ecclesiasticos et sæculares constituenda tractatum, anno 1129.

Pontifex, dispositis his quæ ad statum ecclesiasticum conservandum in Galliis necessaria erant,

« PoprzedniaDalej »