Obrazy na stronie
PDF
ePub

gnovit ante regem Ludovicum, me præsente et au- A gratiajam sumbene cum comite Andegavensi. »De cæ

diente, se tenere de comite Andegavensi qui quid habebat in villa Sylvanectis extra muros, et foragia totius Arbriæ esse de feudo comitis Andegavensis et omnia casamenta. Radulphus de Martreio et Thomas frater suus solebant servire in Andegavia de feudo suo. Et ego Hugo de Cleeriis, dum loquor cum rege Ludovico, audivi ab ipso Læc verba : « Radulphe de Martreio, vide Hugonem de Cleeriis militem comitis Andegavensis domini tui, vade servitum feudumluum marescalciæ, et hospitare Hugonem, quia habes istum feudum a comite.» Tunc Radulphus hospitatus est me sub nomine marescalcie et adjecit rex: « Ego Dei B

tero comes appellatur major in Francia propter retutelam quam facit in exercitu regis. Item quando erit in Francia, quod et curia su judicaverit firmum erit et stabile. Si vero contentio aliquo nascetur, judicio facto in Francia, rex mandabit quod comes veniat illud emendare: et si pro eo mittere noluerit,scripta utriusque partis comiti transmittet, et quod inde sua curia judicabit; firmum erit et stabile. Ego Hugo de Cleeriis vidi multoties judicia facta in Francia in Andegavia emendari. Sic fuit de bello apud Sanctum Audomarum facto, et pluribus aliis placitis et judiciis. Hoc vidi, et multi alii mecum.

ANNO DOMINI MCXXI

GUILLELMUS DE CAMPELLIS

CATALAUNENSIS EPISCOPUS

NOTITIA HISTORICA

(Gall. Christ. nov. t. IX. p. 877.)

A natali solo Campellis, quod est oppidum dio- C quam ipsam canonicorum regularium vivendi norcesis Parisiensis in Bria, tertio a Meleduno milliario dissitum, et ecclesia canonicorum nunc sæcularium insigne, cognomen habuit Guillelmus, dictus etiam Venerabilis. Adolescens sub Anselmo litteris operam dedit, qui tum per Franciam celeberrimus habebatur,postea vero Laudunensis Ecclesiæ decano. Sub eo Guilelmus magnos cum fecisset progressus, Ecclesiæ Parisiensis creatus est archidiaconus, in hujusce cathedralis scolis dialectiæ edocendæ præpositus est, multosque habuit auditores, quorum e numero in ore fuit omnium famosus ille Abælardus, qui non solum condiscipulorum suorum æmulationem et invidiam, sed et magistri sui indignationem in se concitavit. Guillelmus tamen, melioris vitæ cupidus, ad Cellam veterem in suburbium Parisiorum, ubi erat ædicula quædam Sancti Victoris,cum discipulis aliquot migravit anno 1108; habituque ordinis canonici assumpto, celeberrimam S Victoris Parisiensis abbatiam fundavit ; qua de re nos fusius olim disseruimus tomo VII, col. 657. Dialecticam nihilominus docere perrexit primum in suburbio illo, deinde in ipsa urbe; sed utrobique a discipulo suo Abelardo lacessi'us, demum vero ab auditoribus suis derelictus, receptui cecinit, philosophicas tricas in perpetuum ejurans, et totus ad monasticam conversus est vilam. Ita Abelardus ipse, qui monasticæ vitæ nomine nihil aliud videtur intellexisse,

D

mam, ex Mabilione, Annal. Bened. tom.V, pag. 383. Neque ita multo post,hoc est anno 1113, Guillelmus ad episcopatum Catalaunensem assumptus est, teste Alberico in hæc verba : Obiit Catalaunensis episcopus; succedit magister Guillelmus de Campellis, qui Moralia Gregoru papæ abbreviavit et alia fecit. Anno vero sequenti interfuit concilio Remensi, ac dedicationi ecclesiæ S. Mariæ Laudunensis. Anno 1115 benedixit sanctum Bernardum in abbatem Clarevallensem, qui cum amicitia erat conjunctissimus, scrupulumque monachorum ejus ademit, qui cibos gustui tantisper sapientes fugiendos arbitrabantur tanquam carni plus quam spiritui indulgentes. Eodem anno adfuit conciliis Remensi et Catalaun. Subscripsit synodicæ epistolæ Cononis Prænestini pro Sancto Quintino de Monte, et satisfactioni facta a Mathilde domina C uniacensi Ecclesiæ Parisiensi pro advoratione terræ Viriaci. Anno 1117 interfuit concilio Romano. Anno sequenti adfuit concilio Remensi; dedit Odoni abbati Sancti Remigi Remensis, altare curtis Ausorum; et eo promovente fundata est abbatia Trium Fontium. Anno 1119 subscripsit concordiæ initæ inter canonicos Sancti Joannis Carnotensis, et monachos Majoris Monasterii; profectus est cum abbate Cluniacensi ad Henricum imperatorem, qui cum egit Argentorati de pace et concordia inter regnum et sacerdotium; adfuitque alteri con

cilio Remensi. Anno sequenti pacem conciliavit inter A logio monasterii Molismiensis, vel vi Kalend. Fecanonicos ac monachos Virtudenses, ex Rapinate pagina 260, et adfuit concilio Bellovac., in quo actum de canonizatione sancti Arnulfi Suessionensis episcopi; prædicatur autem in Actis concilii hujus a Lisiardo Suessionensi ut columna doctorum; imo laudatura sancto Bernardo ut episcopus sanctus el doctus. Dicitur quoque in Chronico Maurigniacensi Cononis Prænestini episcopi et apostolicæ sedis legati auxiliator magnus, qui sublimes scholas rexerat, el tune zelum Dei habens super omnes episcopos totius Galliæ, divinarum Scripturarum scientia fulgebat. Verum post multa ecclesiæ concessa altaria excessit e vivis anno 1121, id est 1122, vel xv Kalend. Februar. ex schedis Ecclesiæ Catalaunensis et Necro

bruar. Ex Necrologio Sancti Victoris Parisiensis, sepultusque est apud Claram vallem in sacello quod suis ipse expensis exstruxerat. Vulgaris opinio est, eum in extremis monasticum habitum suscepisse ; quod Manricus incertum putat. De iis quæ scripsit Rupertus Tuiliensis tam in eum quam in Anselmum Laudunensem, lege Mabilionem, Annal. Bened.tom. V. pag. 623. Tractatus quem scripsit ipse de communione sub unica aut sub utraque specie insigne fragmentum habes in actis SS. Bened. tom. III, præfat. pag. 53. Tractatum autem brevem De origine animæ apud Marten., Anecdot. tom. V, pag. 879.

DE SACRAMENTO ALTARIS.

(FRAGMENTUM.)

(Edidit dom. MABILLON. in Actis SS. ord. S. Bened., tom. III, præf., p. LIII, ex codice Cheminionensi.)

De perceptione Eucharistiæ diversi quidem usus B sunt secundum aliquas causas, sed res eadem.Quod enim panis intinctus prohibitus est accipi, ex frivola causa fuit, scilicet pro buccella intincta quam Dominus Judæ ad distinctionem porrexit; tamen cum fide bonum est. Item quod utraque species per se accipitur, eo fit ut memoria corporis quod in cruce visibiliter pependit, et memoria sanguinis, qui cum aqua de latere fluxit, arctius teneatur et quasi præsentetur. Tamen sciendum quod qui alteram speciem accipit, totum Christum accipit. Non enim accipitur Christus membratim vel paulatim, sed totus vel in utraque specie, vel in altera. Unde et infantulis mox baptizatis solus calix datur, quia pane uti non possunt, et in calice totum Christum accipiunt. Dandus autem est calix eis, quia, sicut non potest ad vitam quis ingredi sine baptismo, ita nec C

sine hoc vitali viatico.

(1) Hæc fusius retuli, tum quod ea non cuivis obvía esse possint, tum quod inde manifestum sit communionem sub utraque specie duravisse ad sæculum usque duodecimuin. Siquidem Guillelmus de

Et post quosdam versus: Quod ergo dicitur utramque speciem opportere accipi, hæresis plane est. Quamvis enim utraque sacramenta ibi sint secundum fractionem,et odorem,et calorem, et saporem, tamen in utraque specie totus est Christus,qui post resurrectionem quidem ex toto est invisibilis, impassibilis, indivisibilis: ita ut nec sanguis sine carne, nec caro sine sanguine, nec utrumque sine anima humana, nec tota humana natura sine Verbo Dei sibi personaliter counito. Et ideo licet in alterutra specie totus sumatur; tamen pro causa prædicta sacramentum utriusque speciei ab Ecclesia immutabiliter retinetur. Sunt enim in Ecclesia sacramenta quæ mutari licet: ut de aqua baptismi, de his speciebus, de oleo consecrationis (1).

Campellis obiit anno centesimo vicesimo primo supra millesimum; quo etiam tempore panis intinctus vulgo communicantibus porrigebatur. MABILL.

CHARTA GUILLELMI DE CAMPELLIS.

(Anno 1120.)

[Annales du diocèse de Châlons, par le P. RAPINE, pag. 260.]

In nomine sancta et individuæ Trinitatis, GUIL LELMUS, Catalaunensis episcopus.

Pacis et concordiæ quanta sit virtus, ex eo patenter agnoscimus, quod pacis turbatores et semi

natores discordiæ, Scripturæ sacræ auctoritate, non A bito honore corpora deportentur. Si vero improviso solum Deo odibiles,verum animæ ejus detestabiles prædicantur. Hujus nos tante virtutis bonum eo charitatis zelo quo omni homini appetendum persuademus. Inter fratres quoque nostros canonicos scilicet Ecclesiæ sancti Martini,et monachos Ecclesiæ sancti Salvatoris qui in municipio quod virtutem dicitur, Deo regulariter serviunt, inviolabile et firmum deinceps manere desiderantes, discordiæ fomitem quæ hactenus in eis jugiter accendebatur, juxta et utrique parti placita communi determinatione sopire curavimus. Cum enim canonici Sancti Martini parochialis ecclesiæ suæ a monachis sancti Salvatoris,co quod Ecclesiæ illa monachorum infra parochiam ipsorum fundata consistit; ex omnibus laboribus decimas exigerent, omnes quæ parochianos suos, a monachorum sepultura conarentur avertere, et de his adversus ecclesiam suam fraternum odium ipsosque parochianos suos exasperarent,fratribus hinc et inde communiter assentientibus,de decimis inter ipsos sic definivimus. Ut ex omnibus vineis quas monachi infra parochiam illam haberent, seu habituri sunt, ecclesiæ sancti Martini singulis annis unum tantum modium vini persolvant,et de omni annonæ cujuscunque generis quam infra fines parochie monachi propriis laboribus sive mediationibus collegerunt, secundum justam consuetudinem canonicis decimam reddant. De nutrimento autem quorumlibet animantium,sive hortorum cultura, in tota canonicorum parochia, monachis nullam cis omnino decimam persolvent, sed, si quid intra parochiam de animalibus monachorum ad mediationem habuerit, de media parte sua canonicis decimam reddit, pars autem altera monachis, sive decimatione libera permanebit. Et licet noverimus omnes ecclesiæ Sancti Martini parochianos in tota eorum vita canonicis ex jure parochiali esse subjectos, pro conservando tamen inter monachos et canonicos fraternæ pacis vicculo, communi eorum voluntate de militibus et uxoribus eorum id observandum statuimus:Ut cum ad extrema pervenerint, liceat eis, ubi elegerint apud canonicos seu monachos sepulturæ locum accipere, hac videlicet ratione, ut prius convenientem ecclesiæ parochiali eleemosynam relinquant,et ante boram sepeliendi, ad ecclesiam beati Martini de

et indeterminato sepulturæ loco ex militibus et conjugibus eorum quilibet obierit, ad voluntatem propriam alterius apud monachos sive canonicos sepeliatur,similiter et de filiabus,pariter eorum arbitrio in qualibet duarum ecclesiarum sepultura providebitur: ubi autem ad libertatis annos pervenerint, si in militia filius sine officio permanserit,ipsum et quamcunque uxorem habuerit, sub lege manere decernimus, si militiam recusaverit, cum uxore quacunque illa fuerit, plebeia lege teneri; filia quoque militis, si militem maritum habuerit,lege militum prænotata tenebitur. Si de plebe acceperit, ei quam plebi annotavimus manebit obnoxia. Quæ vero militem habuerit, si defuncto viro cuilibet de plebe conjugio copulabitur, et ipsa mariti legem B subire cogetur. Si quis autem ex altera parochia veniens, non habens uxorem, neque propriam in virtuensi parochia mansionem, in monachorum domo servierit, eorum pane vescens, si obierit absque contradictione a monachia sepelietur. Quicunque autem de tota eorum parochia ad commu nem monachorum vitam de sæculo transire, seu religionis habitum assumere voluerit, a nullo ejus votum impediri omnino præcipimus. Quod si alicujus capitalis parochiali ecclesiæ debitor fuerit, unde, cum adhuc esset incolumis in causam aliquando vocatus exstitit, hæredes ejus, vel etiam monachi, pro eo canonicis respondebunt. flis ita digestis, et ad congruam utriusque parti concordiam et venerabilium personarum Catalaunensis Ecclesiæ præsentia et testimonio confirmatis, universa in ea forma, que prænotata sunt, omni tempore inconcussa et illibata permanere officii pontificalis auctoritate decernimus. Quisquis autem aliqua horum permutatione pacem turbare tentaverit, Spiritus sancti judicio et virtute, donec satisfecerit, præsenti excommunicatione puniatur, et æterna sanctorum societate alienus existat. Amen, amen.

C

Actum et confirmatum Catalauni in præsentia domini Guillelmi episcopi, et capituli beati Stephani, anno Incarnationis Verbi millesimo centesimo vicesimo, indictione tertia, regnante in Gallia rege Ludovico, etc.

Rainaldus cancellarius scripsit et subscripsit.

OPUSCULA DUBIA.

DE ORIGINE ANIME.

(MARTENE. Thes, Anecd. V, 881.)

1. Quæstio sæpe ventilata est,qua justitia anima A corpore homo, qui ex natura corporali his opus puerorum qui ante baptismum moriuntur damnen tur.Corpus quidem,cujus seminarium fecit in Adam, si contrahat maculam originalis peccati, non vehementer admirandum est:anima vero,quæ ab optimo facla est, de corrupta non descendens massa, nec ex dispositione sua corpus illud cui unitur præsumens, sed ex voluntate sui Creatcris ubi posita est, ibi obedientiam suam servans,mirum videtur quare debeat damnari, nisi propter illa peccata, quæ sensualitati consentiens jam adulto corpore facit. Fides tamen Ecclesiæ habet, quod si quam statim unita est corpori moriatur puer, damnabitur anima propter reatum originis: in quo videtur esse Creatoris culpa, qui tale dedit illi hospitium, in quo necesse essel illam corrumpi.

B

2. Unde quidam impelluntur ut dicam, animam quoque ut corpus ex traduce descendere: et sic a culpa immunis est Creator; quia anima quoque a corrupta anima patris, ut corpus a corpore, descendit.Inde etiam adducunt Gregorium Nazianzenum, sapientem virum, qui dicit quod quam cito conjunguntur semina patris et matris,statim adest anima, sed non exercet potentias suas, sicut nec quando natus est puer,non statim discernit, nec ea dijudicat quæ post in adulta facit ætate: unde enim, ut ille ait, semen illud in virum formaretur, nisi animæ seminarium haberet? sed si ille dixit animam statim inesse zeminibus, non ideo dixit eam ex parentibus descendere. Potest etiam tunc novam animam Deus infundere, quamvis nec hoc doctores Ecclesiæ consentiant, sed vel sexagesimo sexto die C post conceptum, vel sexto mense novam asserant a Deo infundi animam.Quomodo ergo non sit culpandus Creator videndum est.

3. In principio creaturarum Deus fecit rationalem creaturam, id est angelum, qui de Deo notitiam haberet, et eum contemplando beatus fieret; fecit etiam corporalia, quæ nulla ratione vigerent, vel contemplatione beata fierent. Videtur ergo aliquid superfluere in magna Dei republica, ut illa bruta animalia, nisi alicui prodessent ad beatitudinem. Spiritus enim his non vescebatur, nec in aliquo his indigebat. Factus est itaque ex rationali epiritu et

habeba, ex rationali autem spiritu Deum contem. plaretur, et sic se et corpus,cui junctum fuit, beatificaret:quæ duo ita quodammodo sunt inserta,ut et corpus per spiritum sensilicaretur, id est illos quinque sensus haberet,et anima naturam corporis ita contraheret, ut inde sensificaret et irasceretur, vel concupisceret,vel esuriret,et cætera hujusmodi. Hac ergo lege creatus est homo, ut hominibus per successionem creandis seminarium haberet quantum ad corpus, Deus autem infunderet novas animas. Si ergo homo in obedientia perseveraret, sicut ipse sanctus et mundus esset, ita el seminarium prolis quod ab eo procederet. Sed quia ipse primus per inobedientiam corruptus est, pœnam suscepit, ut in concupiscentia generaret. Quæ ergo particula ad vim generationis procedit, ipsa quoque corrupta est. Sed, si homo quod ad eum pertinebat de generatione male dispen-avit, debuitne Deus incommutabilis idcirco con-ilium suum mutare, ut novas animas non infunderet semini, qualecunque ex parentibus procederet? Non est penes quem sit inconstanti. Facit itaque Deus quod ab æterno propo suerat: novas animas in mundis corporibus infundit, non utens crudelitate,sed justam providentiam impiens nec anima habet quid queratur de Deo. Ilcirco enim eam fecit, ut animando corpori eam infunderet: quod si corruptum vas invenit, ipsa quoque inde corrumpitur, ideirco necesse est ut purgetur.Nec habet arima quem possit juste accusare de malo quod patitur, nisi priores parentes quorum peccato mors intravit in mundum,quia,ut dictum est, non debuit Deus propter siultitiam hominis mulare consilium animandorum hominum:

sed illud pro certo affirmare possumus quod levissime punientur,si ante baptismum anima a corpore separetur. Quod si baptismum suscepit puer, mundatus est ab omni delicto, et in hoc admiranda est maxime benignitas Dei, quæ homini post prævaricationem medicinam invenit. In his vero quæ ante baptismum pereunt, quare Deus hoc disposuerit,ut ad baptismum non pervenirent,occultauntjudicia Dei.

DIALOGUS

INTER CHRISTIANUM ET JUDÆUM

DE FIDE CATHOLICA

(Bibl. Patr. sec. XII, Pars 1, vol. II, p. 1885.)

Reverendissimo Alexandro Deigratia Lincolnensi A data servamus? in quo ergo legis præcepta destruiepiscopo, quidam fidei Christiana propugnator et mus? imo vcs eam destruitis qui nihil omnino serservus, in spiritu Dei recta sapere, et de ejus semper vatis. consolatione gaudere.

Quia plurimum litteris estis instructus, alque non solum humanis sed etiam divinis legibus cruditus, et personalis gratiæ honore præditus, mitto vobis disputatiunculam parvam vestro examinandam judicio, quam nuper cum quodam Judeo confligens edidi. Quidam mihi cum cognitus esset Judæus cujusdam negotii causa ; tandem cogente amore frequenter illi suadebam quatenus Judaismo relicto Christianus efficeretur; cui etiam multimodas erroris sui vias veritatis luce monstraveram, et quod dicebam, suæ legis et nostræ testimoniis approbabam, sed, cum obdurato corde in sua infidelitate per- B sisteret, atque errorem suum ineptis quæstionibus et argumentationibus tueretur, tandem amicabili conventione convenimus et disputandi gratia resedimus. Igitur rogaverunt me auditores ut hoc pro utilitate fidei litteris traderem, quibus libenterobaudiens pro capacitate ingenioli mei sub persona Judæi et Christiani disputantis apicibus adnotavi. In quo, si quid bene dictum Dei gratiæ tribuatur, si quid otiosum et inutile vestra prudentia noverit resecare, sive totum sive partern libentissime feram quidquid vobis inde placuerit facere. Ergo Judæus ille plurimum sua lege peritus nostrarum etiam litterarum non inscius sic incoepit.

JUDEUS. Si patienter me velles audire et meis quæstionibus æquanimiter respondere, libentissime scirem quare Judeos culpatis et abjicitis, eo quod legem sibi a Deo per Moysem datam servare probantur si enim lex bona et a Deo data, est utique observanda; nec ejus observatores idcirco quod eam observant exsecrandi sunt, imo eos exsecrantes magis contemnendi sunt.

CHRISTIANUS. Hoc idem requiro a te ut patienter me audias et veritatem quam dixero obstinato animo non repellas; legem quidem scimus a Deo per Moysem datam vobis utique bonam et observandam, nec ideo vos abjicimus si legem servatis, sed culpamus quia ipsam legem vestram non tenetis sicut tenere deberetis imo, eam destruitis.

JUD. Quomodo? nonne circumcisionem tenemus, et legis sacrificia, prout possumus, et cætera man

C

CHRIST. Ostendam tibi quomodo legem ipsam sic observando destruis, atque ejus præcepta tenens non tenere probaris, et circumcisus incircumcisus esse convinceris; lex etenim carnalis carnaliter carnal.bus data est, imperfecta manens et clausa sub figuris futurorum significativis, donc ille perfectus veniret, qui eam perfecte perficeret, et dudum clausam in se apertam ostenderet, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, ipse nobis suo sanguine circumcisus aperuit, uti dimissa circumcisione carnali, potius baptismi lavacro salutaris abluamur, et virtutum custodia circumsepti a vitiis caveamus, ut sic spiritualem circumcisionem habeamus ipse paschalis et spiritualis agnus, quem agnus ille paschalis et carnalis significavit, cujus morte et pastu ab Ægypti servitute, hoc est a diaboli potestate eruimur et interua satietate reficimur. Nam, quod vetus lex significavit in specie, hoc nova lex prætulit in re. Quid ergo prodest tenere significantem legem, cum jam hoc quod ipsa lege significatum est manibus teneamus ?igitur, quia carnalis circumcisio et carnalia legis sacrificia jam nihil prosunt, annihilanda sunt, et spiritualis circumcisio et novæ legis mandata quia spiritualiter prosunt, omnimodis observanda sunt. Tu ergo qui carnaliter, hoc est inutiliter circumcisus es; sic incircumcisus esse convinceris, et legis veteris præcepta tenens, non tenere, imo destruere comprobaris ; quia ea carnaliter servans spiritualiter tenere contemnis.

JUD.Quid est quod dicis? certe multum blasphemas, quia hoc quod Dominus statuit annihilandum judicas? An ausus es legem quam Dominus fecit et scripsit imperfectam dicere? fecitne perfectus Dominus aliquid imperfectum ? aut, si ipse est tam mutabilis ut pro rerum vicissitudine aut loco aut tempore sua dicla commutet et facta, velut nunc asseris quod introducta nova lege vetus abolenda sit; dic quæso quomodo stabit verum illud quod dicitur In æternum, Domine, permanet verbum tuum? si enim verbum Dei permanet in æternum, permanebit utique istud verum quod dicitur: Omnis caro quæ circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo; lex nullum excipit sed omnem car

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »