Obrazy na stronie
PDF

ratus est, et cum omnibus sanctis Dei intercedat pro me, .

mihique a Deo O. M. gratiam impetret , ut nomen meum in libro vitae inseratur, quod Deus mihi dare dignetur per Jesum Christum Filium suum.

[ocr errors][merged small][merged small]

I) E H U I U S OPERIS

RATIONE AC UTILITATE PRAEFATIO PETRI BUSAEI NOVIOMAGI. '

AMICUS quidam noster prudentia ac dignitate praestans, cum hunc Catechismum Doctoris Petri Canisii diu ac multum evolvisset, majorem in mo- . dum optavit, ut, quae variis ex Patribus in illo collecta breviterque tradita continentur, aliquanto fusius, praesertim in rudiorum gratiam, explicarentur. Nec enim satis fore putavit, ex aliis Catechismis, qui non pauci et utcumque elaborati circumferuntur , huc lucem majorem adferre, sed hoc postulavit maxime , ut ad verbum libro adscriberentur , quae partim ex sacris literis , partim ex Patrum monumentis petita , circa marginem duntaxat, ut fit, succincte indicabantur. Neque ille vero temere cogitavit , hac quidem ratione , et testimoniorum , quae diximus , adiecta luce, fieri posse, ut, quod opus multorum nunc manibus teritur, majorem quoque fructum, et plerisque singularem commoditatem exhiberet. Primum enim ita consulitur Catechistis, qui sive Catechismum

»

Romanum ex decreto Tridentini concilii editum , sive hanc doctrinae Christianae Summam explicent, gravi levantur labore in conquirendis auctorum sententiis : praesertim cum nec suppetant omnibus tot libri Patrum atque Theologorum. Deinde non potest ex harum sententiarum collectione non aliqua tum utilitas , tum voluptas consequi, cum lec

tor luce clarius videt, veteris quidem Ecclesiae

sensum atque consensum huic libro tam pulchre favere atque patrocinari. Gravis est enim auctoritas Patrum : quos omnino qui contemnunt vel negligunt, nae illi non intelligunt, quantopere contristent et offendant in suis electis organis Spiritum sanctum , qui etiam nunc in Patrum scriptis vivit ac loquitur continenter , magnumque lumen et robur necessarium praebet Ecclesiae Dei, tum in scripturarum interpretatione , tum in Catholicae fidei doctrina confirmanda ac propugnanda. Quam

enim aliam potissimum ob causam arbitramur post

[ocr errors]

Apostolos, Prophetas et Evangelistas, divinitus per tempora et loca datos constitutosque esse Pastores et Doctores: nisi, ut Apostolus ait, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes , et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Quo quidem officio ac munere suo tum etiam, postquam e vita excesserint, funguntur, relictis clarissimis literarum monumentis, in quibus testatas consignatasque animorum suorum sententias prodiderunt : si eos, tanquam qui errent ipsi , audire contemnimus: an non Deum ipsum aspernamur , cujus concessu ac munere illos habemus? An non eundem fraudis ac mendacii arguimus, qui pro luce tenebras, pro viae ducibus et doctoribus veritatis errorum magistros atque auctores dederit, quique falsis promissis Ecclesiam sponsam suam misere deluserit ? Etenim si Patres in aliquo fidei dogmate consentientes et quasi conspirantes lapsi fuerint , universam Ecclesiam aliquando in fide, quae basis et fundamentum est religionis, errasse consequetur. Aberrante siquidem Pastore, necessarium est et oves aberrare: et quo oculi dirigunt corpus, eo pariter reliqua membra deferri moverique necesse est. Quo tandem igitur pacto Deus constare sibi , ac in promissis suis consentire poterit ? Quae fides, ** *** ss.

[ocr errors]

quae auctoritas divinae pollicitationis de perpetua v**, *..

Spiritus sancti et Christi Do^rini praesentia, ac in '; : veritatis fideique doctrina, stabilitate et constantia, *-* ... ii. quam Ecclesiae promissam divinae literae plar.e ac perspicue testantur? Quomodo Christum Dei sapientiam a stultitiae nota vindicabimus, qui et domum suam super arenam aedificasse, et non ad Ę:;;;: columnam et firmamentum veritatis, uti debebat, sed ad erroris ducem atque magistram consulendam Maria. s.**. atque audiendam ablegasse videri posset? Quare

summa reprehensione digni sunt audacissimi simul et arrogantissimi homines, qui Patres omnes in doctrina consentientes prae se contemnunt, illorumque gravissima judicia in vulgi contemptionem adducunt: tum de horum erroribus et naevis

ad arbitrium libidinemque garriunt impudenter. Nam quis ignorat has voces , quas Lutherum incondite fundere , ac temere superbeque effutire non , » in prologo puduit: In * omnium Patrum scriptis multos inve

[ocr errors]

';;;;;;;„ niri errores, saepe in oratione secum ipsos pug

[ocr errors]

nare , saepe inter se dissentire , divinas scripturas torquere : Augustinum solum disputare, definire nihil: Hieronymum in Commentariis fere nihil as3,3;;;;; serere , * ipsumque et Origenem tam inepte sacras ***** Literas tractasse ac explanasse, ut nemo propemo

dum, suo quidem judicio, ineptius id fecisse vi*»„A$* deatur. Atque insolentius sese efferens, * certum

[ocr errors]

quantumvis impia, habere se de caelo: adeo ut nihil curet , si mille Augustini, mille Cypriami , ipsi quam maxime adversentur atque reclament : DEUM errare, decipi et fallere non posse : Augustinum et Cyprianum, sicut omnes electos, errare potuisse, saepiusque errasse. Melanchthonis vero, qui modestior videri voluit, quam intolerabilis arrogantia? dum in suo de Locis communibus rerum Theologicarum libello, quem Lutherus inŠyo victum * appellavit, et non tantum immortalitate,

[ocr errors]

sed canone quoque Ecclesiastico dignum censuit, s) In iaci, sic * ait: Scripsere de libero arbitrio Augustinus et

[ocr errors]

äîï; quos adversus Pelagianos edidit, multipliciter re

viribus et li- - - - - -

***° ****** tractavit. Bernardus non est similis sui. Sunt hac de re etiam apud Graecos quaedam, sed sparsim. EG0 quandoquidem non sequar hominum opinio

nes, et simplicissime et planissime rem exponam,

« PoprzedniaDalej »