Obrazy na stronie
PDF

atque in literis sacris usque ad decrepitam vixit aetatem. ' Hic omnes vel pene omnes, qui ante illum ex utraque parte orbis de doctrina Ecclesiastica scripserant, legit. ET L. 2. cont. eumd. : De illo sancto Presbytero Hieronymo , qui secundum gratiam, quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in Latima lingua, multis et necessariis literis adjuvaret etc. IDEM L. 18. de civ. Dei, c. 43. : Quamvis nom defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas converterit etc. ITEM epist. 19. ad Hieronym.: quamquam secundum honorum vocabula, quae jam Ecclesiae usus obtinuit, Episcopatus presbyterio major sit: tamen in multis rebus Augustinus IIieronymo minor est. ET ad eund. epist. 15. : Tantae mihi in literis tuis, quae in manus nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod cgo quia nom possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum ad te mittere cogito. Nam neque in me tantum scientiae scripturarum divinarum est, aut esse jam poterit, quantum inesse tibi video.

SEVERUS Sulpitius L. de virtutib. Orient. Monach., III. de vit. S. Martin. : Igitur deinde digressus, Bethlehem oppidum petii. Ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit : vir propter fidei meritum, dotemque virtutum, mon solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraeis etiam literis institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare. Apud eum sex mensibus fui : Cui jugis adversus malos pugna, perpetuumque certamen. Conscivit odia perditorum, oderunt eum haeretici , quia eos impugnare non desinit: Oderunt eum clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed plane cum boni omnes admirantur et diligunt. Nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt. Vere dixerim, catholica hominis scientia, sama doctrina est. Totus semper in lectione, totus in libris est : Non die, non nocte quiescit : Aut legit aliquid semper, aut scribit.

[ocr errors]

HIERONYMUS epist. 80. ad Aug., 25. inter epist. August. : Omni quidem tempore beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem : Et nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus, et plene complemus, ut absque tui nominis mentione, ne unam quidem horam praeterire patiamur, qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti. Macte virtute in orbe celebraris: Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur, et me pari prosequuntur odio, ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem et mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, Domiae venerande et beatissime Papa,

PAULINUS Episc. Nol. in epist. 1. ad Aug., in operib. Aug. 5l. : 0 vere sal terrae, quo praecordia nostra, me possint saeculi vanescere errore, condiuntur. O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late Catholicis urbibus de septiformi lino pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas etc. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim , quia fons vitae aquae salientis in vitam aeternam CHRISTUS effectus est, cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit.

SEVERUS Sulp. in epist. ad Aug. inter S. Aug. epist. 37. : O vere artificiosa apis Dei, construens favos Divini nectaris plenos, mamantes misericordiam.

PROSPER Episc. Rhegien. L. III. de vit. contempl. c. 31. : S. Augustinus Episcopus acer ingenio, suavis eloquio, saeculari literaturae peritus, in Ecclesiasticis laboribus onerosus, in quo tidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in expositione sua fidei nostrae Catholicus, in quaestionibus absolvendis acutus, in revincendis haereticis circumspootus, et in explicandis scripturis canonicis cautus.

CAELESTINUS Pontifex epist. 1. ad quosd. Galliar. episc. c. 2. : Augustinum sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis in mostra communione semper habuimus , mec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor adspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper praedecessoribus haberetur.

CASSIODORUS Senator prolog. super Psalter. : Est enim literarum omnium egregius magister, et (quod in ubertate rarum est) cautissimus disputator. Decurrit quippe tanquam foms purissimus, nulla faece pollutus: Sed in integritate fidei perseverans, nescit haereticis locum dare , unde sese possint aliqua colluctatione defendere. Totus Catholicus, totus Orthodoxus invenitur : Et in Ecclesia Domini suavissimo- nitore resplendens, superni luminis claritate radiat.

IDEM L. de divin. lect. c. 22.: Ipse Doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator haereticorum, defensor fidelium, et famosorum palma certaminum, etc.

VENERABILIS Beda de 6 mumdi actat., seu in chronic. suo : B. Augustinus Hipponensis episcopus, omnium Doctor eximius ecclesiarum , etc. IIDEM L. 2. de tabernaculo et vasis ejus ac vestibus sacerdotum, cap. 3. : Augustinus omnia, quae fidem turhare poterant, haereticorum venena evacuat.

REMIGIUS Antisiodor Episc. in Comment. Sup. II. Cor. : Sicut sol in lumine excedit omnes Planetas, ita Augustinus omnes excessit in exponendo sacras scripturas.

BERNARDUS Serm. 80. sup. Cant.: Augustinus est validissimus malleus haereticorum.

IN Conc. Florent. sess. 7. Andreas Praesul. Coloss. pro Romana Ecclcsia respondens : Sed nunc, inquit, sanctorum Doctorum auctoritates in medium afferamus, ac in primis Augustini illustrissimi Latinorum Doctoris, quem quinta Synodus consecravit. Vide etiam Conc. Tolet. VIII. cam. 2.

[ocr errors]

EVAGRIUS Scholast. Epipham. L. 1. hist., Ecel. c. 7. : Cyrillus praeco verbi insignis, et strenuus vere ac salutaris doctrinae antesignanus , laude et praedicatione celebratur.

NICEPHORUS L. XIV. hist. Eccl. cap. 34. : Caelestinus autem Romae Episcopus, propter navigationis pericula, ipse symodo (Ephesinae) adesse retractavit : Ad Cyrillum tamen, ut locum ibi suum obtineret, scripsit. Ex quo tempore, fama est, mitram illum ct Papae appellationem , atque ut orbis universi' judex appellaretur, accepisse : Quae deinde omnia per successionem ad eos etiam pervenerint, quibus sorte Alexandrinae Ecclesiae thronus legitime obvenisset, sacros episcopos. Et lib. 14. c. 36. Cyrillus veluti quaedam Ecclesiae tuba fines terrae personans, et propugnator Ecclesiae fortissimus ab ommibus celebratur, et omnibus in ore est.

[ocr errors]

THEODORETUS Cyrens. Episc. in epist. ad Leon. R. Pont. : Deus nunc quoque Petri et Pauli sedem claram insignemque reddidit , cum vestram sanctitatem in ea collocaverit, quae radios fidei orthodoxae emittit.

SOPHRONIUS Patriarcha Hierosol. in epist. ad Serg. Patriarch. Constant., recitat. action. XI. sext. Synod. gem, Constant. Tanquam sacram et cohonorandam suscipio, rectaeque fidei propagatricem et a Deo condomatam, atque a Deo in • spiratam epistolam Magni atque praeclari Leonis sanetissimi Romanae Ecclesiae, immo omnium, quae sub sole erunt luminarii: quam divino manifeste permotus spiritu contra Eutychem maledictum, et Deo odibilem desipientemque Nestorium, ad Flavianum laudabilem scripsit regiae urbis Episcopum: quam et firmamentum rectae fidei appello atque definio, hos qui ita eam optime definierunt, sanctos patres assequens, utpote om

[ocr errors]

nem quidem rectitudinem fidei nos instruentem, omnem vero pravitatem haereticam perimontem, et ab a Deo custoditis atriis nostrae sanctae Catholicae ecclesiae effugantem : cum qua divina syllaba et scriptura, et cumctas ejus epistolas et dogmata, tamquam prolata ex ore Petri Principis Apostolorum, amplector et

perosculor et veneror et anima tota complector. Vide plura in Synod. chalced. act. 3.

DE GREGORIO MAGNO,

DAMASCENUS in sermone de defunctis. Gregorius , qui Dialogos a nostris dicitur, veteris Romae Episcopus, vir (quod testantur omnes) sacrarum disciplinarum intelligentia celebris, cui etiam (ut ferunt) sacra facienti angelus socium se addidit etc.

CONCILIUM Tolet. VIII. can. 2. : Beatus etiam Papa Gregorius, et vitae meritis honorandus atque in ethicis assertionibus pene cunctis merito praeferendus etc.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »