Obrazy na stronie
PDF

tu norma esset, et ipsius dogmata pro fidei Orthodoxae lege kaberentur etc.

DAMASCENUS in sermone de defunctis : Accedit ad hos Athanasius ille vita et sermone circumspectus, ecclesiaeque Dei fundamentum.

RUFFINUS L. I. hist. Eccl. c. 14. : Sed hujus tanti in Eccle- Actor. 9, ag. sia pro fidei integritate agones fuerunt, ut etiam de hoc dictum videatur, quod scriptum est : Ego enim ostendam ei, quanta eum pati oporteat pro nomine meo. In hujus etenim persecutiones conjuratus universus orbis, et commoti sunt principes terrae : gentes, regna, exercitus coierant adversus eum. Ille autem di- Psal. as.s. vinum illud conservabat eloquium , dicens: Si comsistant adversum me castra , non timebit cor meum : si insurgat in me praelium, in hoc ego sperabo etc.

[ocr errors]

HIERONYMUS in epist. 141. ad Marcel. : Tantum virum, et temporibus suis disertissimum reprehendere non audeo: qui et confessionis suae merito, et vitae industria, et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur etc.

IDEM in prooem. II. L. Commentar. in Galat. : Hilarius Latinae eloquentiae Rhodanus etc.

AUGUSTINUS L. I. adv. Julian. Pelag. c. 2. : Ecclesiae Catholicae adversus haereticos acerrimum defensorem , venerandum quis ignorat Hilarium Episcopum Gallum ? ET lib. secundo: Catholieus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loquitur, Hilarius

loquitur.
D E B A S I I, I O M A G N O.

GREGORIUS Nazianzenus in epist. ad Basil., inter ipsius Basilii epist. 26. : An vel nos vel te ipsum non agnoscis, cum oculus sis orbis, magnifica vox ac tuba, regiusque dicendi splendor? Anni tempestates vere uno, et astra sole umo decorantur, caeium unum complectitur omnia : ita vox tua omnes una superat. Psal. $,3ss.

IDEM in oratione de laude Basilii : Quis se ipsum magis spi- 106 ritui purgavit, atque ita praeparavit, ut dignus esset, qui oracula divina explicaret? Quis rursus scientiae luce uberius collustratus est, et profunda spiritus prospexit, ac cum Deo, quae Dei sunt, Perquisivit? Laudatur apud Davidem Solis pulchritudo, et

[ocr errors][ocr errors]

magnitudo, et cursus, et permicitas, et vis ac facultas. Basilio
itidem pro pulchritudine virtus fuit, pro magnitudine Theologia,
pro cursu perpetua virtutis agitatio, continuisque incremento-
rum gradibus ad DEUM ferens, pro viribus denique doctrinae
semen ac distributio, adeo ut nihil sit, cur mihi dicere verem-
dum sit, in omnem terram sonum illius exiisse, atque in fine,
orbis terrae vim illius verborum.
THEODORETUS L. IV. Eccl. hist. c. 17. : Valentis tempore
Basilius praeclarum orbis terrarum luminare. Ecclesiae Caesa-
reensis antistes fuit.
GREGORIUS Nyssenus in vita S. Ephracm Syri : Caesaream
Cappadociae divino spiritu ductus, ipse os Ecclesiae, auream
illam? doctrinae lusciniam Basilium vidit,
AMPHILOCHIUS Iconiensis in vita Basilii : Ephraem cum
esset in eremo in ecstasi factus , vidit columnam ignis , cujus
caput pertingebat ad caelum , et vocem desuper dicentem au-
divit : Ephraem, Ephraem : quemadmodum vidisti columnam
istam ignis, talis et Magnus est Basilius. Et paulo post: Magno
autem Basilio sacros libros legente, vidit S. Ephraem linguam
igneam loquentem per os ejus. Et dicit sanctus Archidiacono :
Vade, et dic ei : Domine Ephraem , juberis intrare sanctum pres-
byterium. Obstupuit ergo in istis S. Ephraem, glorificans Deum,
et genu flectens, respondit dicens : Vere magnus Basilius, vere
columna ignis , vere Spiritus sanctus loquitur per os ejus.
DAMASCENUS L. IV. orthod. fid. c. 17. : Nam ut inquit *
Deifer et magnus in divinis Basilius etc.

DE GREGORIO NAZIANZENO THEOLOGO.

HIERONYMUS in catal. script. Eccles. : Gregorius Nazianzenus Episcopus vir eloquentissimus praeceptor meus, quo scripturas explanante didici etc.

IDEM in Apol. II. adv. Ruffin.': Numquid in illa epistola Gregorium virum eloquentissimum non potui nominare, qui sui apud Latinos impar est , quo ego magistro glorior et exulto? Et in V. Ephes.: Gregorius Nazianzenus vir valde eloquens et in scripturis apprime eruditus , solebat dicere etc.

AUGUSTINUS L. I. cont. Julian. Pelagiam. c. 2. : Non tibi deerit magni nominis et fama celeberrima illustris Episcopus etiam de partibus Orientis, cujus eloquia ingentis merito gratiae etiam in linguam Latinam translata usquequaque claruerunt.

DAMASCENUS in sermonc de defunctis : Post humc item Gregorius ille divino eloquio potens, adeo ut inter alios et Theologi nomen fortitus sit etc.

[ocr errors]

HIERONYMUS in catal. script. Ecclesiast.: Ephraem Edessenae Ecclesiae diaconus , multa Syro sermone composuit: et ad tantam venit claritudinem , ut post lectionem scripturarum, publice in quibusdam Ecclesiis ejus scripta recitentur. Legi ejus de Spiritu sancto Graecum volumen, quod quidam de Syriaca lingua verterat : et acumen sublimis ingenii etiam in translatione cognovi.

NICEPHORUS L. IX. Eccl. hist. c. 14. : Multi denique alii aliter spectati viri eisdem amnis viguere, atque in Ecclesiis Dei enituere: inter quos praecipue eruditione et eloquentia floruit Eusebius Emisemus Episcopus, Titus Bostrensis etc. Videtur autem omnes hac in parte gloria praecellere, atque Ecclesiam universalem exornare Ephraim Syrus. Et c. 16. : Eadem hac aetate et Ephraim Syrus praeclarus fuit, qui quidem longo intervallo omnes praecessit: et tantum in lingua Syrorum profecit, ut cum pietatis exercitio ad summum contemplationis pervenerit, tum splendore, facilitate et suavitate verborum, nec non densitate et gravitate sententiarum , etiam praeclarissimos quosque Graecorum, qui eloquentia antiquitus excelluissent, superaverit. Mirum quidem auditu est, eundem et Graece et Syriace legi. Quam ob causam magnus ille et oratione et virtute Basilius, qui Cappadocum metropolim Episcopatu suo exornavit, summopere virum est admiratus, eumdemque eruditionis nomine beatum censuit, ut tanti viri tam certo testimonio manifestum sit, communiter quoque a Graecis, qui tum clarum in eloquentia obtinuere nomen, praestantissimum omnium Ephraim judicatum esse. Vox sane Basilii talis non temere prolata esse existimanda est. Eadem habet Sozomenus L. III, Eccl, hist, c, 15.

[ocr errors]

D E A M B R O S I O.

BASILIUS Magnus Epist. 55. ad Ambr. Episc. Mediol. : Glorificavimus Deum nostrum , qui olim quidem ex pastoribus ovium populo suo principem excitavit, et Amos de grege caprarum sumptum, spiritu suo instruxit, et ad propheticam dignitatem extulit: nunc vero virum ex urbe regia, cui totius gentis principatus concreditus erat , sapientia sublimem , generis claritate, vitae splendore, orandi facultate et rebus saecularibus illustrem, ad gregum Christi pasturam traxit, qui projectis hujus vitae opibus universis, proque damno habitis, ut Christum lucrifaceret, commissa sibi magni ac praeclari mavigii, Ecclesiae videlicet Dei, in fide Christi, gubernacula accepit. Age igitur homo Dei, quandoquidem mom ab hominibus accepisti aut doctus es Evangelium Christi , sed ipse te Dominus e medio Iudicum terrae desumptum, ad praesidentiam Apostolicam transtulit: certa bonum certamem etc.

AUGUSTINUS L. I. cont. Julian. Pelag. c. 2.: Sed adhuc vidi alium excellentem DEI dispensatorem, quem veneror ut patrem : in CHRISTO enim JESU per Evangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi : beatum loquor Ambrosium, cujus pro Catholica fide gratiam , constantiam, labores, pericula, sive operibus, sive sermonibus et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis praedicare Romanus. Et L. II. cont. eumd. : Et quis haec dicit? Homo Dei Catholicus, et Catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor Ambrosius.

CASSIODORUS Senator L. de divin. lection. c. 20.: Sanc. tus quoque Ambrosius lactei sermonis emanator, cum gravitate acutus, perviolenta persuasione dulcissimus : cui fuit aequalis doctrina cum vita, quando ei non parvis miraculis gratia divimitatis arrisit.

[ocr errors]

DAMASCENUS in sermone de defunctis : Deinde post illum Joannes, cui ab auro cognomen, (vere enim aurea verba loquitur, qui et misericordiae in pauperes, et poenitentiae dux et doctor fuit praecipuus) in divinis illis commentariis in Philip. et Galat. ait, etc.

AUGUSTINUS L. II. cont. Julian. Pelag.: Sanctus vero Joan

nes Constantinopolitanus episcopus, quantum etc. Et paulo post: Merito idem beatus Joannes.

INNOCENTIUS I. epist. ad Archad, Imp., apud Niceph. L. XIII. hist. Eccl. c. 34.: Ejecisti e throno suo, re non judicata, magnum totius orbis doctorem, et una cum eo Christum persecutus es. Neque de illo ita queror, (sortem enim seu haereditatem cum sanctis Apostolis in Dei et servatoris nostri Domini Jesu Christi regno consecutus est) quamvis intolerabilis jactura ea sit: sed affligor propterea, quod primum de animarum vestrarum salute, deinde de eis, qui sapientissima, spirituali et divina doctrina et institutione ejus orbati, fame verbi Dei conficiuntur, sum sollicitus. Non enim Ecclesia tantum Constantinopolitana mellitae illius linguae jacturam fecit, sed et orbis sub sole totus ad orbitatem redactus est, viro tam divino amisso, persuasione unius mulieris, fabulam hanc et spectaculum exhibentis.

NICEPHORUS Callistus L. XIII. Eccl. hist. c. 2.: Ego vero supra mille ejus viri lucubrationes legi, ineffabili quadam suavitate diffluentes. Jam enim inde ab adolescentia amore ejus flagravi, atque in illius perinde atque Dei ipsius vocibus acquievi. Atque si quid mihi est eruditionis, id ei acceptum fero.

[ocr errors]

AUGUSTINUS L. 1. adv.Julian. Pelag. c. 23 Nec sanctum

Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris,

qui Graeco et Latino, insuper et Hebraeo eruditus eloquio, ex

Occidentali ad Orientalem transiens Eoclesiam, in locis sanctis * * *

« PoprzedniaDalej »