Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Auctoritatibus (praeclaris Divinae Scripturae testimoniis
solidisque SS. Patrum sententiis), quae ibi citantur, hic
vero ex ipsis fontibus a Busaeo Noviomago fideliter col-
lectae, ipsis Catechismi verbis subscriptae sunt,

continens Tomos quatuor.

Secundum Editionem Coloniae, apud Geruvinum Calenum et haeredes
Joannis Quentel, anno MDLXIX. Cum Gratia et Privilegio Summi
Pontificis Pii V. item Romani Imperatoris Maximiliani II.

NOVISSIMA EDITIO,
perfideliter, ac diligentissime peracta.

TOMUS PRIMUS.

DE FIDE, SPE ET CARITATE.

AUGUSTAE VINDELICORUM.
APUD CAROLUM KOLLMANN, BIBLIOPOLAM.
MDCCCXXXIII.

1633 v.i

II. A D TIMOTHEUM III.

Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

B. AUGUSTINUS TRACTATU IL. IN EPIST. B. JOANNIS. Omnia, quae leguntur in scripturis sanctis, ad instructionem et salutem nostram, intente oportet audire: maxime tamen memoriae commendanda sunt, quae adversus haereticos valent plurimum, quorum insidiae infirmiores quoque et negligentiores circumvenire non cessant.

ORIGENES TRACTATU XXIX. IN MATTH.

Quoties Haeretici canonicas proferunt scripturas, in quibus omnis Christianus consentit et credit, videntur dicere: Ecce in domibus verbum est veritatis. Sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima et ecclesiastica traditione, nec aliter credero nisi quemadmodum per successionem ecclesiae Dei tradiderunt nobis.

VINCENTIUS

LIRINEN S 18

Matth. 24, 26.

in libello adversus profanas omnium haereseon novationes. Necesse est profecto omnibus Catholicis, qui sese ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur: profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur. 1. Timoth. 6, 20.

ITEM:

Hos in ecclesia divinitus per tempora et loca dispensatos, quisquis in sensu catholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contemserit, non hominem contemnit, sed Deum. Luc. 10, 16.

Ephes. 4, 7.

[ocr errors]

contra

D. AUGUSTINUS LI B. II.
Julianum Pelagianum in Epilogo.

Quod invenerunt in ecclesia, tenuerunt: quod didicerunt, docuerunt: quod a Patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud illos judices aliquid Nec nos, nec vos eis noti fueramus, agebamus, et apud eos acta est causa nostra.

et eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus: nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus vicimus.

APPROBATIO

HUJUS

LIBRI.

Hoc volumen jam recens typis excusum judico magno fructu in manus multorum evulgandum Ego frater Theodoricus Buscoducen, Sacrae Theologiae apud Colon, Professor, et Apostolicus Inquisitor,

13-364831

PRAEFATIUNCULA EDITORIS.

Omnia, quae humilitas nostra de summa gloria a'que

honore venerabilis Patris PETRI CANISII et de virtute atque splendore ipsius libri celeberrimi, de Summa nempe Doctrinae Christianae, scripsit, in praefationibus quisque ad editionem primam compositis et ad secundam ) (quae posterior Sanctissimo Patri LEONI XII. g. m. dedicata est) operis classici, nec non in versione germanica ejusdem libri 2), et in Apologia venerabilis Theologi ejusque Summae Doctrinae christianae 3), atque in illa dissertatione, inscripta:,,Leben und ,, Wirken des ehrwürdigen Vaters und Lehrers P. Cani,,sii 4)" satis legere potest.

1) Summa Doctrinae christianae, cum appendice de hominis lapsu etc. Landishuti, ex offic. J. Thomanni, Bibli. MDCCCXXVII.

....

2) Kurzer Inbegriff der christlichen Lehre oder Katechismus Dritte Auflage. Landshut bey J. Thomann, 1826.

3) Apologie oder Schutzrede des ehrwürdigen Theologen P. Canisius etc. Landshut, 1822. bcy J. Thomann.

4) Landshut 1826. bey J. Thomann.

Quod autem ad opus praesens, opus et catechisticum appellatum, attinet, non opus est editori, de isto multum dicere, cum Petrus Busaeus, vir eruditissimus, P. Canisii auctoris coaevus ejusdemque civitatis homo, in sua sententiis copiosa et venustatis plenissima praefatione jamjam dixerit omnia.

Aetas tunc temporis (fortasse dixeris) aliter formata est; ergo hoc opus non amplius erit accommodatum. Forma sit utique alia! error attamen semper semperque idem remanet, non aliter ac vetus veritas, quam ille odiose. ac infeste perpetuo oppugnat. Protestantismus, Reformatio sic dicta, contra quam heroës nostri, venerabilis P. Canisius, ipsiusque coaevus Bus aeus veritatem atque fidem fortissime defenderunt, ille Reformatismus, quid iste illo tempore tanquam embryo in mente genitotoris sui fuit, id et paulo post fuit, et nunc est tanquam perfecte natus, videlicet philosophismus, rationalismus, indifferentismus etc.; enimvero ratio obedientiam et obsequium in Verbum Dei Patris, Unigenitum ejus JESUM CHRISTUM, atque in sanctam ecclesiam, matrem nostram, semper recusat.

Qua de causa hoc opus clarissimum non tantum non supervacuum evasit, ac inutile, sed nobis armamentarium perinsigne accommodatissimumque est comparatum.

De oeconomia hujus operis,,Admonitio ad lectorem" lectores optime docet, quam et nos operi praemittimus.

Admonemus, quod bene notandum est, nos nil aliud ac datum et donum Busa ei reddere, denuo dare voluisse. Passim namque tantum aliquos locos ejecimus. In annotationibus vero locorum sacrae scripturae non solum numeros capitum, sed etiam versuum cunctorum, quod antiquitus non fiebat, nec tempore Busaei fieri poterat, diligentissime accuratissimeque apposuimus, quae res fuit permagni laboris.

Caeterum Deo Patri Domini Nostri Jesu Christi gratias agimus quam maximas, quod hominem invenerimus sumptus non exiguos impendentem, qui ad hoc opus tam ampli voluminis, idque in tam splendida forma imprimendum necessarii sunt, summaque laetamur laetitia, non lucri causa (sane! postulatio pretii nostra est valde exigua), sed quod tam eximium et praestantissimum veritatis instrumentum (organon) in manus plurimorum pro veritate fortissime pugnantium pervenire possit.

[ocr errors]

Nolui et huic editioni Busaei nomen meum apponere, sicuti in curandis prioribus editionibus operis originalis, nec non in vertendo eodem libro Canisii; nam me non putavi dignum, qui nomen meum omni pondere carens nomini praeclarissimi et venerandissimi Viri, in fama sanctitatis obiti, apposuerim. At vero ut frequentiori graviorique postulationi satisfaciam, istud infra apposui Doctori maxime venerando, in odore sanctitatis defuncto, quijuxta dictum Danielis (XII. 5.) fulgebit quasi splendor firmamenti, et quia ad justitiam erudivit multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, supplicans, ut ipse una cum Virgine Deipara, quam singulari cum devotione semper vene

« PoprzedniaDalej »