Obrazy na stronie
PDF

stimonia petant confirmentque. Bene vale in CHRISTO, lector, et hunc laborem nostrum boni

consule. Coloniae Agrippinae Idibus Augusti, ' Anno Domini 1569.

ADIVIONITIO AD LECTOREM.

Priusquam ad opus hoc evolvendum, candide lector, accedas, de quibusdam te admonendum et informandum duximus. Ac pri

mum quidem, quid sibi velint alphabeti literae, quae singulis ' paragraphis quaestionum Catechismi adscriptae sunt: tum, quid

in citationibus Scripturarum et sanctorum Patrum observandum

sit: demum, unde patrum teslimonia, de quibus ambigi posset,

descripta sint. Quod igitur ad literas attinet, eas apposuimus,

ut facilius auctoritates Patrum, quae ad marginem citantur, in

veniri possint. Nam exempli causa, ea testimonia, quae in pa

ragrapho A citantur, eodem ordine postea subscripta reperiuntur,

adiectis numeris, qui quidem numeri hoc praestant, ut, si alio

in loco eadem testimonia producantur, possint citra difficultatem

reperiri: Nimirum siqua D. Augustini auctoritas, quae uno in

loco citata est , repetatur et alibi, hoc compendio inveniri possit,

cum dicitur: Vide supra quaestione 9. B. 2. quod significat auc

toritatem secundam paragraphi B.

Circa testimoniorum et auctoritatum descriptionem haec fere indicanda videbantur. Primum mirari neminem debere, quod numeros librorum et capitum non Arithmeticis notis, ut fieri solet , sed integris dictionibus expresserinus. Ad quod faciendum haec nos causa commovit , ut scilicet lectorem, qui his auctoritatibus et sententiis utetur, magis securum reddamus. INeque enim raro accidit, et nos ipsi non semel observavimus,

ut ea quae ab ipsis auctoribus recte per numeros annotata fuerant, vel exscribentiunì, vel typographorum incuria permutarentur, nec sane mirum, cum facillime contingat, ut numerus alius pro alio substituatur, aut propter formarum similitudinem, aut sola figurarum inversione facta. Itaque ut ne errores ejusmodi inciderent tum in scribendo sive imprimendo, tum si necesse fuerit, alias recudendo, maluimus integris dictionibus uti, quas commutare non ita facile foret. Fecimus id ob eam etiam causam, ut ex hoc libro facilius restitui et corrigi loca possint, quae in ipsius Catechismi margine annotantur, si in eo saepius inprimendo , errores in numeris committerentur. Alterum est, de quo admonendus videbare, ut si animadvertas in Scripturae verbis quaedam aliter legi , quam in nonnullis Bibliis vulgatae editionis habeatur, memineris nos in iis describendis Lovaniensium Theologorum castigationem ad vetustissima exemplaria factam, secutos esse. Tertium est, quod non ignoremus, plerosque fore, qui sententiarum et auctoritatum longitudinem aegre. ferent. Verum cum e diverso sint non pauci, qui malint integras Patrum sententias, quam ita breviter adductas: non potuimus utrique parti commodius satisfacere , quam si viam mediam teneremus, ut ea solum proferrentur, quae ad rem ipsam potissimum facere videbantur: quamquam vereamur, ne alicubi longiores aut aequo breviores fuerimus: cujus errati facile, ut spero, veniam dabis. Utut est, meo quidem judicio, Sanctorum JPatrum sententiae facilius intelliguntur, quando et antecedentia et consequentia simul ponuntur ob oculos: ut taceam, quod non raro quando verba longius adnotantur, simul etiam rationes et argumenta lectori suppeditentur, partim ex Scripturis sacris, partim aliunde petita. Neque enim nude simpliciterque de rebus fidei suam sententiam exponunt Patres, sed nonnunquam ex professo eam probant et confirmant. Jam quis dubitet, quin eorum argumenta multo majorem auctoritatem fidei Catholicae confirmandae roburque tribuant , quam si simpliciter asseverarent, quod sentiunt? Nunc ad illud veniamus, de quo tertio loco dicendum erat. Sunt auctores multi tum Graeci tum Latini , qui partim a diversis translati, partim a; aliis atque aliis correcti, distinctis locis et temporibus editi fuere, in quibus editionibus saepenumero, praesertim quod ad numeros capitum assignandos attinet, reperire est magnam varietatern. ' Ut igitur certiora nostra sint omnia, operae pretium erit indicare, quos interpretes Graecorum , quasque editiones f.atinorum, aut correctiones utrorumque, secuti simus, non quidem in omnium Patrum libris, sed eorum tantum , quorum mentionem facere, necessarium arbitramur * ne quis arbitretur, nos mala fide egisse, si cum suis codicibus haec forte testimonia non per omnia conveniant, aut capita capitibus minus respondeant. Igitur ut a Graecis sumamus initium, secuti sumus translationem Ambrosii Camaldulensis in Dionysio Areopagita, veterem in Ignatio, Gelenii in Josepho: quamquam in libris antiquitatum retineamus numeros capitum, qui in editione veteri habebantur, et in Gelenii translatione ad marginem adscripti sunt. In Justino Philosopho et Martyre Perionium, in historia Ecclesiastica Eusebii , Socratis, Sozomeni, Theodoreti et Evagrii, nec Ruffinum , nec Musculum, sed Joannem Christophorsonum Anglum, Cicestrensem Episcopum (nec id quidem sine causa) interpretem sequimur : ac proinde mirari non debes, si capitum numerus, qui in hoc opere notatur, cum editionibus aliorum non conveniat. Citamus Athanasium juxta versionem Nannii, Basilium juxta editionem et correctio. nem Godefridi Tilmanni Parisiensem : quamquam Cornarii numeros in citatione capitum non raro etiam adjunxerimus. Nazianzenum ex editione veteri : nova enim Abbatis Billii conversio nondum ad manus nostras pervenerat : Chrysostomum et Theophylactum ex correctione Philippi Montani , Oecumenium denique , prout is e Graeco in Latinum conversus est ab Heuterio. Quod ad Latinos spectat, IRomanorum Pontificum epistolas et Conciliorum canones ex tomis Conciliorum secundum postremann Laurentii Surii editionem descripsimus : in epistolis tamen Leonis Magni retinuimus eum numerum, qui est in ipsius operibus, non autem eum , qui in tomis Conciliorum. In Cypriano citando sequimur editionem Manutii Romanam , et correctionem Pamelię Antwerpianam : in Ambrosio partim Basileensem juxta correctionem Costerii, * partim novissimam Parisiensem Joannis Gillotii Campani : In Hieronymi epistolis Romanam editionem, et Mariani Victorii Reatini emendationem: In Augustino et Gregorio Magno Parisiensem : quod admonemus, ne mireris, in libris Moralium aliam nos sequi capitum distinctionem , quam habeat editio Basileensis: In Isidoro et Rabano Coloniensem ex postrema recognitione Melchioris Hittorpii : in Prospero, Lanfranco et Guittmundo atque Ivone , Lovaniensem. Superest, ut de iis libris Patrum dicamus, qui seperatim excusi, aut etiam aliis Patribus inserti atque adiuncti, non tam facile a quovis inveniuntur : inter quos sunt libri Pachales Theophili Alexandrini, qui reperiuntur in Antidoto contra diversas omnium fere seculorum haereses, Basileae edito anno 1528. et in fine operum Divi Hieronymi Parisiensis editionis, quamquam illic Hieronymi epistolae ad eundem Theophilurn scriptae , praefixae non sint. Didynnus Alexandrinus operibus Divi Hieronymi adiectus est. Cyrilli Alexandrini epistolam ad Calosyrium Arsinoitam, et Basilii ad Caesaream Patritiam , in operibus eorum non invenimus : sed quae a doctissimo viro Cutheberto Tonstallo Dunelmensi Episcopo, in libro de veritate corporis et sanguinis Domini Graece et Latine ex iis citantur, annotavirnus. Ruffini expositio in Symbolurn , praeterquam quod in quarto tomo operum Divi Hieronymi reperiatur, exstat etiam inter Divi Cypriani opuscula. Chrysostorni liber de Virginitate, Dilingae separatim excusus est. Liturgiae beati Jacobi, Basilii et Chrysostomi simul editae sunt per Claudium Sainctesium Theologum Parisiensem , attamen Basilii et Chrysostomi Liburgiae, eorum operibus in Parisiensi editione etiam adjunctae sunt. Bessarionis scripta quaedam de Eucharistia, in eodem opusculo continentur. Damasceni libri tres de imaginibus , a Godefrido Tilmanno in Latinum conversi, seorsum prodierunt, Si qui sunt ejus generis auctores alii in Catechisrno citati, quorum scripta haud ita nota sunt, ea vel separatirn impressa exstant : vel in iis voluminibus inveniuntur, in quibus diversorum auctorurn scripta collecta sunt : cujus generis sunt octo tomi Aloysii Lipomani de Vitis Sanctorum, Maxgorg/rgwrixor, Antidotum contra diversas haereses, Panoplia Euthynnii: vel denique locus, ubi quaerenda sit auctoritas, simi annotatus est.

Haec sunt, de quibus te candide lector admonere voluimus. Tu interim hoc labore fruere, ac humanissimo consultissimoque jurisprudentiae Licentiato D. Geruvino Typographo diligentissimo : et valde Catholico gratias habe, qui pro sua prompta juvandae Ecclesiae et promovendorum studiorum theologicorum voluntate, operam suam in hac re fideliter praestitit. Atque ut alia permulta eximia opera ad doctrinam Catholicam illustrandam et propagandam polite et nitide typis mandavit, atque in lucem emisit: ita et in hoc opere suam in imprimendo industriam declarat: quod non tantum eleganter et emendate, sed etiam plus quam quadruplici typorum varietate, facilioris distinctionis causa, excudere voluit. Si qui errores inter imprimendum obrepserunt, quod vitari vix potest, eos collectos habes in fine singulorum voluminum. Quod si plures , quam a mobis inter relegendum animadversi sunt , deprehendantur: eos tales esse existimamus , qui ab unoquoque facile corrigi possint. Quod ad sententias ipsas attinet, dedimus sane operam, ut facta collatione diversorum exemplarium, quae nancisci poteramus, quam emendatissime prodirent. Qua in re non parum nobis profuit, et veluti stimulos addidit singularis diligentia Bartholomaei Laurentis correctoris officinae Quentelianae : cui etiam copiosum et egregiu mindicem singulorum Tomorum acceptum ferre debes. Neque enim facile patiebatur , ut quae mendum aliquod redolebant, licet ex ipsis fontibus descripta essent, typis committerentur, priusquam aliis codicibus inspectis, quoad ejus fieri poterat, castigarentur. Ea quae in sententiis Patrum potissimum observanda videbantur et Scripturarum, quae ab iis adducuntur, loca, breviter in studiosorum gratiam, ad marginem adscripsimus. Quae sicubi non omnino e regione locata sunt, ducta linea ad suum locum facile referri poterunt. Edimus nunc in lucem, his sententiis illustratam priorem partem Catechismi, quae est de sapientia Christiana, duobus tomis comprehensam : daturi , Dei bene favente gratia, propediem et alteram , quae est de justitia Christiana, uno (uti existimamus) tomo cum Appendice de lapsu et justificatione hominis, comprehendendam , qui sit ordine tertius. Subjicimus etiam Catalogum Summorum Pontifiqunm et Imperatorum, per

« PoprzedniaDalej »